Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum soli sacerdotes sive clerici habeant potestatem baptizandi.
Rationes principales
Et quod non tantum sacerdotes, sed etiam laici, ostenditur sic : Si baptizaret vetula, servata forma verborum, ille quem baptizat non rebaptizatur : ergo est baptizatus ; sed vetula non baptizaret nisi haberet potestatem : ergo etc.
Item, alia ratione videtur : Baptismus, quia est sacramentum necessitatis, ideo institutum est in elemento omnibus communi ; sed elementum non sufficit, nisi adsit qui possit baptizare : ergo potestas baptizandi omnibus debuit conferri, tam clericis quam laicis.
Item, Ioannis quarto dicitur quod Dominus non baptizabat, sed discipuli ; sed discipulis nondum erat collata potestas sacerdotalis : ergo etc.
Contra : 1. Isidorus: "Constat Baptismum solis sacerdotibus traditum esse, nec ipsis diaconibus eius ministerium esse permissum".
3. Item, Baptismus est sacramentum Ecclesiae ; sed ordo est in ecclesiastica hierarchia : ergo ab his solis potest tradi qui ad hoc in Ecclesia sunt ordinati. Sed illi soli sunt qui habent Ordinis sacramentum : ergo etc.
Conclusio
Non soli sacerdotes, sed etiam laici non muti neque manci possunt et in casu necessitatis debent baptizare
Respondeo : Dicendum quod sacramentum Baptismi est sacramentum ecclesiasticum, necessarium et primum. Quia ecclesiasticum, ideo eius administratio primo et principaliter est commissa clericis, et inter hos sacerdotibus. Quia vero necessarium, et sacerdos non semper adest, ideo eius administratio se extendit etiam ad laicos, divina misericordia faciente, quae neminem vult perire. Quia vero primum, ideo a nullo alio sacramento dependet ; et ideo huius ministerii potestas se extendit ad omnes qui possunt facere ea quae sunt de integritate sacramenti ; et quicumque illa faciat, baptizatum est : ille ergo solus excluditur qui non potest.
Propter quod notandum quod Baptismus, sicut alia sacramenta, est sacramentum, et sacramentum unum et verum et integrum. Quia sacramentum, ideo est signum visibile, et ideo debet habere dispensatorem visibilem, ut hominem, non spiritum. Quia vero unum, ideo debet tradi ab uno dispensatore, non a pluribus. Quia verum, ideo non debet idem esse baptizans et baptizatus, sed alius, quia in forma duplex persona exprimitur, cum dicitur : baptizo te. Quia vero integrum, ideo concurrunt in eo necessario duo, scilicet elementum et verbum. Verbum autem debet dici ; et quia dicere est cum intentione proferre, ideo necesse est quod baptizans habeat discretionem et non sit stultus, et oportet quod habeat locutionem et non sit inutus. Quia vero in elementum debet mergere, oportet quod non sit mancus. Omnis talis potest baptizare et in casu necessitatis debet, etiam si non habet ordinem ; praeter casum necessitatis solus sacerdos, debet baptizare, et si alius facit, quamvis baptizet, graviter peccat.
Ad rationes
1-2. Patent igitur obiecta, quia Isidorus loquitur secundum congruitatem exsequendi, non secundum potestatem. Et similiter patet aliud, quia, etsi sit ecclesiasticum, tamen est necessarium et primum, et ideo etiam secundum rectam ordinationem Ecclesiae competit eius administratio omnibus eis qui possunt exercere quae sunt de integritate Sacramenti.
Ad illud de Poenitentia dicendum ,quod, etsi sit necessarium, non tamen primum, sed eorum qui iam sunt de Ecclesia. Praeterea, hoc sacramentum est tantum adultorum, qui possunt adire sacerdotem interiorem, cum carent exteriori ; sed non sic Baptismus, quia est remedium parvulorum.
Ad ultimum dicendum quod potestas non tantum data est in casu necessitatis, sed tunc imposita, ut, si alias fecerit, peccet ; tunc vero non peccat, si facit, immo peccat, si non facit ; nihilominus tamen si fecerit, factum est. Et sic patet responsio ad illud.
Ex praedictis patent aliqui casus, qui circa potestatem baptizantium possunt quaeri. Solet enim quaeri utrum in articulo necessitatis possit aliquis a sathana baptizari, esto quod "se transfiguret in angelum lucis". Et quod sic, videtur, quia omnia verba potest dicere et omnem actum facere quem alius potest.
Et ad hoc patet responsio, quod non, quia ipsi non competit administratio sacramenti sensibilis. Potest autem huius triplex ratio reddi. Prima est, quia spiritus est ; administratio autem sive dispensatio sacramentorum per Christum-hominem instituta est per homines ad salutem hominum dispensandam. Secunda ratio est, quia spiritus est ita praecisus ab Ecclesia quod nec est membrum actu nec potentia ; et ideo administratio et potestas, quae descendit a capite Christo, non pervenit ad ipsum. Tertia ratio est, quia in omnibus sinistram habet intentionem. Sicut enim Christus omnia bene fecit, ita diabolus omnia male ; et ideo, etiam si faceret actum et diceret verbum, non intenderet baptizare, sed potius deludere. Et sic patet quod non potest baptizare. Prima tamen ratio melius valet.
Solet etiam quaeri utrum aliquis in articulo necessitatis positus possit baptizare se ipsum. Videtur enim quod sic, propter statum necessitatis, cum possit se mergere et verbum dicere. Et hoc ipsum videtur Innocentius, in quadam decretali, dcere quod, si Iudaeus aliquis aspergat se aqua, utens forma baptismi, non habens qui ei sacramentum tribuat, evolat et inter fideles computandus est, ut dicit. Et ad hoc patet responsio quod nullus potest sibi administrare sacramentum Baptismi.
Et prima quidem ratio tacta est, quia non salvatur veritas formae, cum in forma duplex persona exprimatur, cum dicitur : baptizo te. Secunda vero est, quia baptizans pater est spiritualis baptizati : si ergo nemo est filius,suus, nemo se ipsum potest baptizare. Postremo, deficit ibi ratio significationis. Quia enim significatur ibi mundans et mundatus spiritualiter, et hic non potest esse idem, sed alius, ita necesse est etiam quod sit in sacramento. Prima tamen ratio potior est.
Solet etiam poni talis casus : esto quod aliquis habeat consortium muti et manci. Alter non potest baptizare, quia deficit ei verbum, alter non potest, quia deficit ei actus ; videtur ergo quod ambo simul possint totum supplere et baptizare propter necessitatem.
Et ad hoc patet responsio quod non possunt. Aut enim dicit mancus ille baptizamus aut baptizo. Si dicat baptizamus, mutat formam. Si dicat baptizo, falsum dicit, quia, cum sit mancus, non mergit ; et ita non potest ibi salvari quod est de integritate sacramenti. Si autem duo baptizent, quorum uterque mergit et verbum dicit, si dicunt ambo baptizamus, neuter baptizat, quia formam mutat ; si vero dicunt baptizo, alter eum baptizat, scilicet qui prius loquitur et complet, alter vero omnino nihil facit.
Solet etiam quaeri : si plures sint in extrema necessitate, utrum possint simul baptizari. Et quod sic, videtur, quia propter necessitatem indultum est omnibus : ergo videtur quod unus possit baptizare plures, ubi est periculum mortis.
Et ad hoc aliter respondetur quam ad praedicta, quod potest ; et si baptizaret ita : baptizo vos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, baptizatum est. Et si tu obicias, quod mutat formam, sicut si dicatur : nos baptizamus, dicendum quod in hoc est mutatio formae. Nam, sicut dicit Priscianus, nos non geminat singulare suum, ut dicatur ego et ego, sed ego et tu, vel ego et ille ; et ideo, si dicatur : nos baptizamus, aliquid dicitur a forma extraneum, et forma mutatur. Sed cum dicitur : baptizo vos, sensus est : baptizo te et te ; et ideo non est formae mutatio, sed geminatio, nec hic introducitur persona alia nisi baptizans et baptizata ; non sic est in forma alia, cum dicitur : nos baptizamus.
Attendendum tamen quod, si per pluralem numerum non fiat vis aliqua, nisi quae sit secundum cursum solitum loquendi, secundum quod Papa de se unico dicit : nos dicimus, et in vulgari hoc utimur linguagio, non dicerem, tunc forniam mutari nec corruptam esse. Sed si istud serio diceretur et cum pondere sui sensus, alium generaret intellectum ; et ideo non esset Baptismus, quia, sicut praedeterminatum est, mutatio formae aufert Baptismum. Ex praedictis igitur patet quod unus potest simul baptizare plures, non plures unum ; et ratio est mutatio formae in uno et non in alio. Potest nihilominus alia ratio assignari, quia non est necesse quod simul duo baptizent, si uterque potest verbum dicere et mergere. Sed necessitas et utilitas est quod simut duo baptizentur, quando sunt in articula mortis. Alia tamen ratio est, quia baptizans minister significat Christum ; unde sicut in hoc quod unus habeat plures uxores, salvari potuit ratio sacramenti aliquo modo, quia Christus est sponsus multarum animarum, sed non.e conversa ; sic in proposito est intelligendum, quia unus est baptizans interius, scilicet Christus Dominus, a quo est unitas in sacramento Baptismi.