Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum possint baptizare haeretici.

Secundo, dato quod clerici et laici possint baptizare, quaeritur, si possint baptizare haeretici.

Primo auctoritate Bedae : "Sive haereticus sive schismaticus in nomine sanctae Trinitatis baptizat, non valet ille qui baptizatus est a catholicis baptizari".

Item, Augustinus: "Nulli sacramento est iniuriandum" ; illi autem iniuriantur qui dicunt ea pollui per pollutionem ministrorum : ergo haeretici, quamvis polluti, possunt baptizare.

Item, "accedente verbo ad elementum, fit sacramentum" ; sed haereticus dicit verbum et habet elementum : ergo potest conferre sacramentum.

Item, potestas baptizandi non est donum gratiae gratum facientis, sed tantum gratis datae, quia constat quod mali sacerdotes baptizant : ergo, esto quod aliquis sacerdos catholicus fiat haereticus, cum propter hoc non amittat gratiam gratis datam, videtur quod possit baptizare.

Contra : Cum traditur forma Baptismi, praemittuntur duo, scilicet doctrina et fides, Matthaei ultimo, 19 : "Docete eos baptizantes in nomine Patris" etc. ; et rursus : "Qui crediderit et baptizatus fuerit" ; sed doctrina haereticorum non est scientia, sed insipientia, et fides eorum est error, non fides : ergo nec Baptismus eorum est Baptismus.

Item, Baptismus est sacramentum fidei : ergo ubi deficit fides, deficit Baptismus. Probatio primae. Augustinus: "Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, non quia dicitur, sed quia creditur". Ergo, si non creditur, non est sacramentum : cum ergo haereticus non credat, non confert sacramentum.

Item, ad Baptismum requiritur intentio ; sed haereticus non habet intentionem, quia non habet fidem, "quae intentionem dirigit", ut dicit Ambrosius: ergo non potest baptizare.

Item, haeresis non est Ecclesia, ergo Baptismus haeresis non est Baptismus Ecclesiae ; sed solus Baptismus Ecclesiae est Baptismus : haereticorum igitur, qui non sunt de Ecclesia, non est Baptismus.

Conclusio

Haereticus, observatis observandis, valide baptizat

Respondeo : Dicendum, sicut dictum est, quod ista tria sunt de integritate Baptismi, scilicet immersio in aquam, prolatio verbi et intentio faciendi quod facit Ecclesia ; et quia haereticus, manens haereticus, potest ista tria habere, potest baptizare et baptizat, quando aliquod istorum non deficit ; operatur enim tune non ut haereticus, sed ut catholicus.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de doctrina et fide, dicendum quod illa non sunt necessitatis, sed congruitatis, fides, inquam, baptizantis ; nam fides Ecclesiae necessaria est, et haec non deficit. Et per hoc patet sequens.

3. Similiter ad illud quod obicitur de intentione, dicendum quod, sicut patebit infra, intentio potest esse respectu operis, non respectu finis ; et sic potest esse recta. etiam sine fide.

4. Ad ultimum dicendum quod illud argumentum non valet ; et fert Augustinus instantiam : Aegyptus non est paradisus : ergo fluvius Aegypti non est fluvius paradisi. Et est fallacia consequentis : homo non est asinus : ergo genus hominis non est genus asini. Possunt enim Ecclesia et haeresis in aliquo communicare, quamvis m ultum differant.

Ex his patet casus qui posset quaeri de haeretico, qui credit quod Ecclesia nihil faciat ; videtur enim quod, cum talis, nihil intendat facere, non baptizet.

Et ad hoc dicendum quod haereticus bene intendit aliquando facere quod facit Ecclesia, et tamen credit quod Ecclesia nihil faciat, quia respectu alterius est intentio et credulitas. Nam credulitas est respectu effectus, et ipse credit quod nullus effectus subsit illi operi ; tamen nihilominus intendit facere illud opus, non tantum ut est actus ablutionis corporis, verum etiam prout est actus quidam consuetus fieri ab Ecclesia ; et hoc intendendo facere, quamvis principaliter non intendat effectum, intendit tamen ex consequenti, sicut supra tactum est de eo qui voluntarie se subicit operi exteriori, per consequens voluntarie se subicit characteri. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext