Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum mali ministri dent sacramentum et rem sacramenti.

Et quod mali ministri dent rem sacramenti :

Rationes principales

Probatur multis auctoritatibus, quae habentur in littera, maxime illa : "Si quos baptizavit ebriosus, homicida, adulter, si Baptismus Christi est, Christus baptizat". Sed Christus baptizat sanctificando : ergo et malus minister similiter.

Item, ratione videtur, quia, si Baptismus mali hominis non daret gratiam, tunc salus nostra penderet ex aliena vita ; quod si nefarium est dicere et iniustum, patet quod mali ministri conferunt rem sacramenti.

Item, plus pertinet doctrina ad doctorem quam Baptismus ad baptizantem ; sed malus doctor dat doctrinam bonam et sanam, quam Dominos praecipit accipere Matthaei 23, 3: ergo multo fortius ille qui baptizat, quamvis malus, potest dare bonum Baptismum sive effectum Baptismi.

Contra: Malachiae 2, 2 : "Maledicam benedictionibus vestris", dicitur malis sacerdotibus ; et Glossa Hieronymi: "Quidquid a vobis benedictum fuerit a me maledicetur". Ergo qui baptizatur a malo sacerdote maledictus est : non ergo recipit per eius ministerium gratiam.

Item, Ecclesiastici 34, 4 : "Ab immundo quid mundabitur ?" Sed sacerdos malus est immundus : ergo ab ipso vel per ipsum non confertur in Baptismo gratia, quae mundat animam.

Item, ratione videtur, quia sicut sensus et motus fluunt a capite in membra corporalia et ab uno membro in aliud, ita et in corpore mystico. Ergo, si membrum aridum non defert sensum, sacerdos, qui est in mortali peccato, baptizando non confert gratiam baptizato.

Item, oratio vitiatur ex vitio orantis, et potius meretur homo iram quam gratiam ; unde Gregorius: Cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Ergo Baptismus vitiatur ex vitio baptizantis ; aut si non vitiatur, cum Deus iudicet de operibus secundum interiora, et sacerdos sit mortuus, et opus eius mortuum, mortuus autem non vivificet : patet quod malus sacerdos conferre non potest gratiam vivificantem.

Item, quaeritur utrum peccet is qui accedit ad sacerdotem malum. Et videtur quod sic, quia in Lege praeceptum erat fugere immundum corporaliter : ergo spiritualiter illud debemus observare.

Item, est quod sacerdos petat pretium pro Baptismo, numquid est ei dandum ? Si sic, cum emat sacramentum, est simonia ; si non, aut remanebit non baptizatus, et hoc est periculum ; aut baptizatus sine sacerdote praeter necessitatem.

Conclusio

Respondeo : Dicendum quod malus sacerdos non tantum sacramentum, sed etiam rem dat, non ipse, sed Deus, cuius sacramenta sunt bona et impolluta. In Baptismo enim non mundat neque interius baptizat minister, sed Deus. Sed cum Deus lavet interius, praecedente lotione exteriori, et exterior displiceat, quia lavans displicet, quomodo consequens est ut, lavante malo sacerdote exterius, Deus lavet interius ?

Et ad illud est notandum quod est quoddam opus, quod habet virtutem a caritate interna solum ; quoddam, quod habet ab institutione divina. Primum opus est virtutis et vitii et a Deo pensatur secundum qualitatem voluntatis. Secundum est opus sacramenti, et hoc pensatur secundum meritum et dignitatem Christi instituentis ; tale semper remanet efficax et impollutum nec potest aliquo modo pollui, sicut nec meliorari. Habet enim virtutem a Christo, non a ministro ; sicut semen iactum in terram aequaliter fructificat, sive sit bonus qui seminat, sive malus ; et sic hic.

Ad rationes

1-4. Ex his patent obiecta. Nam sacramenta sunt benedictiones Dei, non malorum. Similiter patet sequens, quia immundus ibi non mundat. Similiter ad illud quod obicitur de simili a corporali nutrimento, patet responsio quod non est simile, quia Deus immediate dat gratiam baptizato.

Ad illud quod quaeritur, utrum peccet qui accedit ad malum sacerdotem, dicendum quod non, immo magis peccat ille qui eum recusat, credens sacramentum per ipsum dispensatum esse vitiatum, quia facit iniuriam sacramento. Nec valet quod obicit, quia illud intelligitur de tactu per imitationem et consensum in malum ; non sic autem tangit qui baptismum recipit.

Ad illud quod obicitur de simoniaco, dicunt quidam quod prius debet quis se baptizari facere a laico. Sed esto quod non esset alius, dicunt quod non potest dare pretium ut sacrum emat, sed ut emat aquam. Sed esto quod aqua sit consecrata, tunc dicunt quod ante debet dimittere parvulum mori sine Baptismo, quia non sunt facienda mala, ut eveniant bona. Melius tamen est dicere quod dari potest pretium, non ad emendum sacramentum vel aquam, sed ad redimendam vexationem iuris sui. Et hoc magis videtur consonare pietati et rationi et etiam iuri.

PrevBack to TopNext