Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum haeretici dent rem sacramenti.
Et quod non, videtur Augustinus, De consecratione, distinctione IV: "Ecclesia paradiso comparata indicat nobis posse quidem foris Baptismum eius recipere, sed salutem beatitudinis extra eam nec accipere nec habere".
Item, Augustinus: Qui foris Ecclesiam baptizantur non sumunt Baptismum ad salutem, sed ad perniciem, habentes formam Baptismi, virtutem eius negantes.
Item, ratione videtur, quia, si Baptisma haereticorum facit filios Dei, dando gratiam Baptismatis, videtur quod inter haereticos extra Ecclesiam sint filii Dei ; hoc autem falsum : ergo etc.
Item, si Baptisma haereticorum facit remissionem peccatorum, et remissio fit per Spiritum Sanctum, ergo inter eos est Spiritus Sanctus : ergo haeretici dant Spiritum Sanctum ; sed hoc est falsum : ergo etc.
Contra : Unum est Baptisma Christi, Ecclesiae et haereticorum, qui in eadem forma baptizant. Ergo eamdem efficaciam habent : ergo, si in Baptismo Ecclesiae datur gratia, et in Baptismo haereticorum.
Conclusio
Baptismus haereticorum in forma Ecclesiae collatus habet efficaciam, nisi obsit obex
Respondeo : Dicendum quod Baptismus, qui datur ab haereticis in forma Ecclesiae, Baptismus est et Baptismus Ecclesiae, quia regenerat filios Ecclesiae, non haeresi, generat etiam filios in Christo. Exemplum Augustini, Contra Donatum, est quia, sicut Iacob semen non tantum genuit per uterum liberarum, sed etiam ancillarum, sic et Christus ; unde qui boni baptizantur ab haereticis, comparat eos filiis ancillarum, sed qui mali ab Ecclesia, comparat Esau. Habet igitur semper efficaciam nisi habeat obicem in suscipiente ; tunc autem hatiet obicem, quando ille qui baptizatur consentit haeresi. Et hoc potest esse tripliciter : aut quando est haereticus et favet errori ; aut, si non est haereticus, tamen vadit ad haereticum praecisum in contemptum Ecclesiae ; aut, si non est praecisus, vadit tamen ad occultum, quem scit esse haereticum propter aliquod commodum vel favorem. Et tunc nihil accipit, quia accipit ab haeretico ut est haereticus. Sed tunc non consentit, quando habet impotentiam discernendi, ut parvulus ; vel quando ille haereticus est occultus et creditur esse Catholicus ; aut quando homo est in necessitate constitutus, solo necessitatis intuitu.
Ad rationes
1-4. Auctoritates Augustini secundum primam viam intelliguntur. Rationes ad oppositum patent, quia quos haeretici baptizant non consentientes haeresi suae, etsi videantur esse de eis, tamen sunt Ecclesiae filii et intra Ecclesiam. Unde Augustinus dicit, Contra Donatum, quod haeretici baptizant non per id quod habent repugnans Ecclesiae, sed per id quod habent communitatem cum ea et unitatem ; et ideo, si ille qui baptizatur nihil recipiat ab haereticis nisi Baptisma nec in aliis conveniat, iudicandus est Catholicus, quia cum Catholicis convenit et non habet repugnans ; et talis est parvulus. Et ideo, quamvis parvuli baptizentur ab haereticis, non tamen sunt intra haereticos quantum ad meritum, sed solum quantum ad numerum ; et ideo non sequitur quod sint intra haereticos secundum quod haeretici sunt, sicut filii Dei ; nec etiam quod inter eos sit Spiritus sanctus, per quem remittuntur peccata.