Quaestio 1
Quaestio 1
Quae sit illa potestas quam Christus dare potuit ministris, et non dedit.
Rationes principales
Circa primum sic proceditur : Super illud Ioannis 1, 33 : "Hic est qui baptizat", dicit Augustinus quod Ioannes didicit quod "Christus potestatem mundandi a peccatis ministris dare potuit, sed non dedit". Ergo videtur quod illa fuerit potestas cooperationis.
Item, quod illam dare potuerit, sed non dedit, videtur per verbum Augustini et Magistri, quia non dedit hanc potestatem, ne homo spem poneret in homine ; sed propter nullam potentiam homo speraret in homine, nisi homo haberet potentiam dimittendi culpam et dandi gratiam : ergo de illa intelligitur.
Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quod potuit banc communicare, per simile in spiritualibus, quia angelo superioris ordinis dedit potentiam purgandi alium qui est inferioris ordinis : ergo, cum ita sit ordo in ecclesiastica hierarchia sicut in angelica, patet etc.
Item, ostenditur etiam per simile in corporalibus, quia rebus corporalibus dedit potentiam curandi a morbo corporali. Ergo animabus sanctis debuit dare potentiam curandi a morbo spirituali.
Item, hoc etiam probatur a minori, quia dare potuit ministris Ecclesiae potentiam expellendi daemones. Ergo multo fortius seminarium eorum, quod est peccatum.
Item, a minori videtur alio modo, quia nulla creatura nobilior est anima sancta ; sed gratiae dedit potentiam expellendi culpam : ergo et animae dare potuit.
Contra : Augustinus: "Maius est iustificare impium quam creare caelum et terram" ; sed potentiae creandi non est capax creatura : ergo nec potentiae iustificandi sive dimittendi peccata.
Item, omnis actio est per coniunctionem agentis ; sed solus Deus potest illabi animae : ergo solus potest purgare.
Conclusio
Potestas, de qua loquitur Augustinus, est potestas cooperationis talis, ut homo non efficiendo, sed impetrando baptizato gratiam obtineat
Respondeo : Dicendum quod circa Baptismum possunt sex potestates annotari, ut videamus quam dare potuit Dominus et non dedit. Prima est auctoritatis ; haec est qua Deus a se ipso, non aliunde, habet potestatem interius mundandi a culpa. Secunda est cooperationis, ut homo, accepta divinitus potentia, in tali actu esset cooperator. Tertia est excellentiae, ut secundum abundantiorem gratiam existentem in baptizante maiorem conferret gratiam in baptizato. Quarta. est invocationis, ut homo in nomine Petri baptizari possit sicut in nomine Christi vel etiam Trinitatis. Quinta est institutionis, ut sicut Christus habuit potestatem instituendi Baptismum in aqua, ita alius haberet in aqua vel alibi. Sexta est ministerii, qua dat ut per hominem possit exterius ministrari et verbum et elementum.
Primam nec dare potuit nec dedit, ultimam dare potuit et dedit. De omnibus intermediis dicunt Magistri quod dare potuit, sed non dedit. Secundam enim et tertiam non dedit, ne spes in homine poneretur, quia, si unus homo posset alium sanare spiritualiter vel suis meritis plus de gratia dare, speraret homo ab homine gratiam et veniam. Quartam vero et quintam non dedit, ne tot essent baptismi quod baptistae, quia numeratur Baptismus et denominatur ab, eo in cuius nomine fit et ab eo qui instituit ; et ideo, ne multi essent baptismi, sed unus solus, instituit ut unus solus invocaretur. De potestate vero cooperationis controversia est, quia Magister dicit quod illam dare potuit ; hoc tamen communiter negatur.
Sed quia Augustinas videtur hoc dicere, propter hoc notandum quod cooperari alii est dupliciter : vel per modum vere efficientis, sicut natura cooperatur Deo in productione naturalium et liberum arbitrium gratiae in faciendo opus meritorium ; secundo vero per modum disponentis, sicut cooperatur homo Deo quantum ad gratiam, quia se disponit. Primo modo, quidquid videatur dicere Magister, Deus dare non potuit, quia creatura capax non fuit ; nec hoc modo intellexit Augustinus. Sicut enim tactum fuit in primo libro, distinctione decima quarta, et per obiectiones ostensum, dare gratiam est potentiae infinitae et potentiae supra mentem humanam, quae immediate es in Deum. Secundo vero modo dare potuit, ut homo secundum actum interiorem baptizato gratiam obtineret, non gratiam efficiendo, sed ipsam impetrando, sicut dedit homini virtutem faciendi miracula, non quia ipse ea efficeret, sed virtute sibi a Deo data, quoties vellet impetraret. Sed hanc non dedit homini, scilicet ut tantum posset interius in sanando animam sicut exterius virtute miraculorum sanat corpora. Tunc enim ad eos recurreretur pro salute animae sicut ad Deum. Dominus autem quantum ad hanc potentiam omnes fecit aequales, ut salutem animae a se solo doceat requirendam. Omnes enim aequaliter purgant qui sacramentum administrant ; et ita non est efficacia in actu mentis baptizantis, sed solum in administratione sacramenti. Et per hoc manifesta est solutio obiectorum.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod angelus superioris ordinis purgat etc., dicendum quod illud est intelligendum quantum ad cognitionem, et hoc solum dispositive. Sed maius est purgare affectivam, quia magis est Deo coniuncta ; praeterea, habitus qui reformat affectivam est habitus magis deiformis. Nihilominus tamen dicit Augustinus quod solus Deus est doctor sicut solus baptizat interius. Sed in hoc non contradicit Dionysio ; non enim vult excludere dispositionem doctoris exterioris, quae est per modum cuiusdam extensionis ; sed vult quod habitus a solo Deo infundatur ; nec in hoc excludit cooperationem luminis naturalis. Aliqua enim sunt quae possumus cognoscere per lumen naturaliter inditum ; similiter aliqua bona sunt ad quae possumus assuefieri per rectitudinem naturaliter insertam. Et sicut ad ea quae supra naturam sunt solus Deus elevat cognitivam, infundendo habitum cognitivum, utpote illustrationem prophetiae vel fidei sic, cum gratia gratum faciens et caritas elevent supra naturam, non insunt ibi nisi per infusionem. Et sicut cognitiva, Deo cooperante, potest se perficere aliquo habitu naturali, utpote cognitionis naturalis, aliquo vero non, utpote infusae, sic ex parte affectivae est intelligendum quantum ad habitus morales et infusos ; et quia gratia gratum faciens naturam supra se elevat, habitus est infusus, et ideo ab illo solo est qui potest illabi animae. Quamvis autem utrumque sit a Deo, tamen in habitu cognitionis doctor praeparat non solum verbo exteriori, sed etiam per habitum interiorem ; et ita unus est melior doctor quam alter. Ita Deus potuisset facere in Baptismo, sed noluit, ut ei soli omnipotentia, honor et gloria attribuatur.
Ad illud quod obicitur de medicina corporali, patet responsio, quod non est simile, quia medicinae sanitatem non efficiunt, sed disponunt adiuvando naturam. Non est etiam simile, quia corporalia mutuo agunt et patiuntur ; non sic autem anima influit in animam ; et ratio huius assignata fuit in primo libro.
Ad illud quod obicitur de expulsione daemonum, dicendum quod illud non est maius, sed minus, quia daemon potest expelli sine melioratione et infusione gratiae, sed non culpa ; daemon enim potest expelli, quia potest arctari per contrariam potestatem.
Ad illud quod obicitur de gratia, dicendum quod gratia expellit informando, non efficiendo ; et quia anima non potest animam informare, ideo nec actum illum communicare ; effective autem solus Deus est qui potest gratiam dare.
Patet igitur de qua potestate Augustinus intellexerit, scilicet de potestate cooperationis, qua dicitur aliquis cooperari, non quia simul cum illo efficit, sed quia aliquo dono sibi dato aliquid facit, quo facto Deus facit, scilicet solo nutu mentis sine actu sacramenti. Unde sicut beatus Petrus dicitur mortuos suscitasse et infirmos curasse et habere virtutem curandi et gratiam sanitatum, non quia ipse faceret, sed quia Deus nutu suo faciebat sine aliquo visibili sacramento, sic diceretur aliquis purgare et purificare et Deo cooperari, si data esset ei consimilis gratia ad animas purgandas ; quod noluit Deus, sicut dicit Augustinus. Ideo etiam non dedit quod uns baptizaret melius quam alter. Et si Magister ita intellexit, bene intellexit, et rationes inductae ad oppositum non sunt contra ipsum. Verumtamen ipse in littera multum exprimit ; et ideo in parte ista non est ei usquequaque consentiendum. Et ita patet solutio obiectorum. Ad hoc problema terminandum valent quae scripta sunt de donatione gratiae, decima quarta distinctione libri primi.