Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Christo data sit potestas dimittendi peccata.

Secundo quaeritur circa hoc, utrum Christo data sit potestas dimittendi peccata.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Ante resurrectionem enim dicit, Matthaei 9, 6 : "Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata" ; post resurrectionem etiam dicit, Matthaei ultimo, 18 : "Data est mihi omnis potestas" etc.

Item, ratione videtur, quia Christus est redemptor secundum quod homo, et mediator, sicut dicitur in libro III Sententiarum, distinctione decima nona ; sed maius est redimere genus humanum quam peccata dimittere : ergo etc.

Item, humana natura est unita divinae in unitate personae, ergo multo fortius in unitate operationis : ergo, quamvis sit Dei solius, est tamen hominis Christi etiam dimittere peccata.

Contra : Ille solus potest peccata dimittere qui potest animas vivificare ; sed solius Dei, et non alterius, est animas vivificare, sicut dicit Augustinus: ergo etc.

Item, quamvis homo ille sit Deo unitus, tamen homo est et creatura, ergo finitae potentiae ; sed animam recreare, cum sit facta nihil per peccatum, est infinitae potentiae : ergo illud non potest Christus secundum quod homo.

Conclusio

Christo, secundum quod est homo, competit potestas dimittendi peccata dispositive sive per modum meriti, non vero effective

Respondeo : Dicendum quod, si hoc intelligatur de potestate effectiva dimittendi peccata, sic solius Dei est, non hominis, quia Christus interius baptizat, non secundum quod homo, sed secundum quod Deus. Si autem de potestate dispositiva, utpote per modum meriti, sic Christus meruit nobis dimittere peccata et quantum ad poenam et quantum ad culpam. Unde quia Deus, dedit dona hominibus et condonavit culpam ; quia vero homo innocens, accepit in nobis dona, id est meruit, ut nos acciperemus.

Meruit autem Christus nobis remissionem culpa et relaxationem poenae sua passione, quae fuit Deo gratissima et in se fuit acerbissima, nullo modo ex delicto suo, immo propter solvenda debita nostra ; et in hoc habet Christus excellere, in quantum homo, in potestate dimittendi poenam, quia per se potest totum condonare ; sicut et fecit mulieri in adulterio deprehensae et nunc etiam potest sine clave aliqua. Alii autem homines si possunt, hoc est potestate per quam Dominus eis commisit suae passionis thesaurum et meritum dispensandum quasi custodibus thesauri. Ideo ampliori modo nobilitatis attribuitur Christo, etiam secundum quod homo, potestas dimittendi peccata quam aliis ; non quod ipse deleat culpam, sicut ostendunt rationes, quia, sicut probatum est in primo libro et in praecedenti problemate, talis deletio fit per gratiae infusionem et creationem, et iste est actus potentiae infinitae ; creatura autem potentiae infinitae non est capax, nec per potentiam finitam potest continuari potentiae agentis actu infinito : et ideo nullo modo nec unitae nec non unitae creaturae alicui convenit potestas baptizandi interius sive remittendi peccata effective, sed solum dispositive, et hoc competit merito Christi ; vel tantum formaliter, et hoc competit gratiae, quam impetrat Christus.

Ad rationes

Ex his patent obiecta. Quod enim dicitur in Matthaeo, intelligitur secundum idiomatum communicationem, non quod, secundum quod homo, hoc possit.

Ad illud quod obicitur de redemptione, dicendum quod in redemptione duo sunt : est enim ibi solutio pretii, pro quo eramus obligati, et donatio gratiae, per quam sumus reconciliati. Primum quidem est minoris potentiae, secundum maioris ; et ratione primi dicitur Redemptor, scilicet ratione humanitatis, ratione secundi quantum ad divinitatem ; nec humanitas suffecisset nisi Deitati unita esset.

Ad aliud dicendum quod unitas operationis non sequitur unitatem personae, sed naturae. Et quia Patris et Filii una est natura, quamvis duae sint personae, ideo unam habent operationem. Quia vero humanitas et divinitas in Christo sunt diversae naturae, ideo diversas operationes habent.

PrevBack to TopNext