Divisio Textus
Divisio Textus
Supra ostendit Magister quae sit potestas collata ministris. Hic secundo determinat quibus est collata. Et habet haec pars duas partes. In prima determinat quibus liceat baptizare, ostendens uod omnibus in casu necessitatis. In secunda vero quaerit et determinat utrum baptizatos ab haereticis liceat rebaptizari, ibi : De illis vero qui ab haereticis baptizantur.
On this page