Dubia
Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Augustinus: Iustos oportet esse per quos baptizatur ; quia secundum hoc videtur, quodsi aliquis sacerdos sit in peccato mortali et baptizet, quod mortaliter peccet. Sed contra : facit id ad quod tenetur : ergo baptizando non peccat.
Respondeo : Dicendum quod iste qui baptizat aut est in peccato notorio aut occulto ; sive sic sive sic, distinguendum est, quia aut est necessitas et timetur scandalum, et tunc non peccat baptizando, sed in hoc quod negligit se praeparare et cum timore et reverentia ad sacramentum accedere. Si autem non est necessitas nec timetur scandalum si non baptizet, non debet baptizare nisi prius se praeparet ad iustificationem ; quod si non facit, non tantum peccat negligendo, sed, in quantum est de se, sacramento contumeliam faciendo et usurpando id ad quod non est idoneus. Si autem notorius est, peccat scandalizando. Et ideo dicit Augustinus quod mundos oportet esse ministros. Patet igitur responsio ad obiectum. Non enim peccat, quia facit quod non debet simpliciter, sed ut non debet.
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si quos baptizavit ebriosus etc. Videtur enim male dicere, quia ebrietas aufert vim rationis et intentionem ; sed intentio necessaria est ad Baptismum : ergo, si ebriosus caret intentione, non baptizat. Item, quaeritur, si aliquis est ita ebrius quod non est omnino in eo ligata ratio quin possit aliquid dicere, sed tamen balbutiendo dicit, utrum sit baptizatus quem talis baptizat. Quod non, videtur, quia ligatio linguae signum est ligationis rationis ; et necesse est rationem esse solutam ad ea quae spectant ad ministerium sacramenti : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod differentia est inter ebrium et ebriosum. Ebrius enim dicitur in actu, sed ebriosus in consuetudine ; et bene potest aliquis consuetus inebriari aliquando sobrius esse in actu, ita quod non biberit multum ; et tunc, si baptizat, baptizatum est.
Quod quaeritur de ebrio, dicendum quod, si habeat ligatam rationem adeo quod tollatur intentio baptizandi, quia nescit quid faciat, tunc non baptizat. Si autem ratio soluta est tantum quod scit quid facit, tamen non omnimode est bene compos sui, tunc iudicandum est quod sit baptizatus, etiam si lingua aliquo modo balbutiat, quia illud non est signum ligaminis rationis semper efficax. Multi enim sunt qui ex modico vino balbutiunt et habent usum. rationis. Distinguendum tamen est in ligamine linguae : nam si format verba intelligibiliter, licet non omnino perfecte, baptizatus est parvulus ; si autem ita corrupte quod intelligi non potest, profert et formam ita infringit ut convenienter intelligi non possit, est rebaptizandus.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quid noverat Ioannes Baptista ? Dominum etc. Videtur enim dicere contra Hieronymum et Chrysostomum, qui dicunt quod non noverat eum esse Christum, et ita videtur contrarietas. Quaeritur ergo quis melius inter eos senserit. Et videtur quod Augustinus, quia, quando Iesus ad Ioannem venit, tunc dixit Ioannes : "Ego a te debeo baptizari", sicut dicitur Matthaei 3, 14 : ergo cognoscebat ipsum esse Christum. Quod autem Chrysostomus melius dicat, videtur, quia Ioanni, quando missus est, dictum fuit : Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat : ergo antequam veniret ad eum, sciebat quod solus ipse esset qui baptizaret interius, sed tamen non cognoscebat exterius ipsum.
Respondeo : Dicendum quod utrumque verum fuit, sicut docet nos intelligere Chrysostomus. Primo enim loannes novit Christum in infantia notitia corporali, postmodum recessit in desertum ; et tunc post longum tempus, quando missus est ad baptizandum, dictum est ei quod Christus potestatem baptizandi sibi retineret ; sed iam oblitus est propter magnam moram quis vel qualis esset Christus in persona ; et indicio columbae utrumque didicit, quia per hoc scivit quod ipse esset Christus et quod ipse esset qui peccata dimitteret et Spiritum sanctum daret. Utrumque ergo prius sciebat in generali, sed postmodum didicit in speciali ; prius tamen cognovit quis esset quam cuius potestatis esset. Primum enim scivit per conversationem infantiae, secundum per revelationem prophetiae. Et sic patet utrumque.
Dub. IV.
Item quaeritur de ratione ista quam assignat Magister: Ne servus poneret spem in homine ; quia illud nullum videtur inconveniens, quia possumus in orationibus Sanctorum confidere ; unde clamamus de beata Virgine : "Vita, dulcedo et spes nostra, salve".
Respondeo : Dicendum quod est spes auxilii et est spes praemii. Dicendum ergo quod, si potestas dimittendi peccata esset data homini, iam posset homo sperare ab homine gratiam et veniam, et ita per consequens gloriam, ad quam gratia est velut ,dispositio necessaria ; sed haec ab homine sperari non potest nec debet. Sed cum homo possit orationibus adiuvare quadam congruitate, potest homo sperare in aliquo Sancto tamquam in adiuvante, non tamquam in relevante, quia hoc est gratia specialis solius Christi. Et sic patet illud.
Dub. V.
Item quaeritur de alia ratione quam assignat, cum dicit : Ne tot essent baptismi, quot baptistae. Videtur enim ratio non esse bona, quia aut intelligit tot numero aut tot specie. Non tot specie ; constat, quia consimilis forma et consimilis effectus est in omnibus : si tot numero, nullum esset inconveniens.