Quaestio 1
Quaestio 1
Quid sit character secundum essentiam
Rationes principales
Circa primum sic proceditur et ostenditur primo, quod character sit habitus : Quia tria sunt in anima, scilicet potentiae, passiones et habitus ; sed character non est potentia, quia non est in omnibus ; nec passio, quia secundum ipsum anima non patitur : ergo est habitus.
Item, constat, characterem esse aliquam qualitatem spiritualem animae ; sed nihil est in genere aliquo determinato quod non sit in aliqua eius specie : cum ergo qualitas spiritualis sit in prima specie qualitatis, et illa est habitus vel dispositio, ergo character est habitus vel dispositio. Sed non est dispositio, quia non est facile mobilis : ergo habitus.
Conclusio
Character est habitus large sumtus, scilicet quaedam qualitas spiritualis, animam non omnino perficiens, sed disponens ad ulteriorem perfectionem
Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui quod characteristicatio non est aliud quam consignatio et character idem est quod signum ; et hoc signum nihil addit supra potentias animae quod sit quid absolutum, sicut nec signatio in circulo ; sed fundatur supra potentias animae nudas et est ibi secundum institutionem et actum consignantis, nulla facta mutatione ; unde est pura relatio, ut paternitas. Et dicunt quod verbum Philosophi intelligitur de illis quae dicunt aliquid absolutum. Et ponunt exemplum, quod character est in anima sicut consecratio in ecclesia, in qua consecratione ecclesiae non datur nova qualitas, sed solum ordinatio ab eo qui potest ad sacra ibidem celebranda ; sic dicunt quod character est quoddam animae signaculum, in quo dicitur anima sanctificari, ut Deus in ea habitet ut in templo. Et hoc dicunt sensisse Dionysium, in libro De ecclesiastica hierarchia, ubi dicit : Character est signum sanctum cognitionis vel communicationis fidei et sacrae ordinationis, datum accedenti ab hierarcha. Sed illud non potest stare, quia character dicit aliquam assimilationem et configurationem ad Christum, sicut character bestiae ad diabolum, de quo Apocalypsis 14, 9 ; sed assimilatio fundatur super qualitatem : ergo, si de novo fit similis Deo, et non fit mutatio ex parte alterius extremi secundum qualitatem, videtur quod necesse sit dare animae aliquam qualitatem.
Propterea dixerunt aliqui quod, etsi character dicat relationem, dicit nihilominus qualitatem aliquam super quam fundatur ; et illa qualitas est sicut dispositio ad recipiendum lumen et calorem gratiae, sicut siccitas in ligno ad calorem et pervietas in vitro ad lumen. Et ideo posuerunt characterem in secunda specie qualitatis. Sed illud non potest stare, quia illa est naturalis potentia vel impotentia, quae consequitur naturam. Et praeterea, siccitas et pervietas sunt impoteritiae resistendi : ergo character esset impotentia ; quod stultum est dicere.
Propterea alii dixerunt quod character non tantum est ad disponendum, sed etiam ad distinguendum, et est sicut quaedam qualitas animam fidelem decorans et ornans, per quam ab infideli distinguitur ; unde infert sensui spirituali passionem mulcebrem, et ideo est passibilis qualitas et in tertia specie qualitatis. Sed illud non potest stare, quia non dicitur passibilis qualitas, quae infert passionem sensui interiori vel intellectui. Cum enim omnis veritas sit obiectum intellectus, tunc omnia essent in tertia specie qualitatis ; quod stultum est dicere : ergo similiter est de charactere.
Propterea alii dixerunt quod character, quantum est de suo nomine, importat configurationem : unde ubi nos habemus, ad Hebraeos 1, 3, figura substantiae, alia translatio dicit character substantiae ; et ideo character est in quarta specie, quae est forma et circa aliquid constans figura. Et si tu obicias, quod figura est in quantitate, et quantitas in corpore, dicunt quod sicut duplex st quantitas, scilicet spiritualis et corporalis sive molis, sic duplex est figura. Sed istud non videtur posse stare, quia figura est clausio terminorum, secundum quod est quarta species. Sed in spiritualibus configuratio non est similis terminorum clausioni, sed est similitudinis impressio sive assimilatio. Item, si figura ponatur in spiritualibus, non est nisi translative ; sicut ergo quantitas virtutis non ponitur in genere quantitatis naturae, sic nec figura in specie figurae. Et iterum, quomodo secundum qualitatem virtutis actu dicitur clausio terminorum ? Et iterum, super quid fundatur illa clausio ? si super virtutem datam vel innatam, oportet ad aliam speciem recurrere : ergo, cum figura spiritualis non habeat convenientiam cum illa, videtur quod character non dicat figuram sive configurationem in quarta specie.
Propterea alii se extendentes dicunt quod non est in aliqua specie qualitatis a Philosopho assignata, quia ipse non assignat nisi solum species qualitatis innatae vel acquisitae, non infusae ; et hoc etiam ipse Philosophus innuit, cum dicit : Fortassis et alii apparebunt qualitatis modi. Et dicunt characterem sub alia specie contineri, ut scilicet una species qualitatis sit qualitas infusa. Sed illud videtur quaerere fugam, quia nos virtutes theologicas et alias virtutes, quae sunt infusae, in prima specie qualitatis collocamus. Quare ergo non similiter characterem ?
Et ideo dicendum quod character, cum sit in anima et sit qualitas spiritualis, quod est habitus, non passio nec potentia. Sed notandum quod habitus accipitur dupliciter : uno modo proprie, prout distinguitur contra dispositionem per perfectum et imperfectum ; alio modo communiter, prout utrumque comprehendit, scilicet omnem qualitatem animam disponentem, sive facile mobilem sive difficile sive perfectam sive imperfectam. Et sic accipitur, cum dicitur : tria sunt in anima : potentia, passio et habitus ; nam dispositio est in anima et non est potentia nec passio.
Dicendum igitur quod, si accipiatur habitus large, sic character est habitus ; si autem stricte, sic, quia character est perpetuus, ideo habitus ; sed quia non perficit, sed disponit aq ulteriorem perfectionem, scilicet gratiae, quantum ad hoc est dispositio. Similiter est in oculo corporali, quia ibi est lumen connaturale, inseparabile, sed insufficiens ad videndum, nisi veniat spiritus visibilis a nervo optico. Similiter in intellectu est lumen connaturale, inseparabile, non sufficiens ad dirigendam cognitionem, nisi superveniat habitus scientiae. Secundum rem igitur character est quaedam qualitas animam non omnino perficiens, sed disponens ad ulteriorem perfectionem, scilicet gratiae. Unde potest esse quod sit quoddam lumen spirituale semiplenum et quidam calor gratis datus ; et illud lumen dicitur signaculum animae vel signari in anima, secundum illud quod dicitur in Psalmo [4, 7] : Signatum est super nos lumen vultus fui, Domine ; signatum, inquam, per naturam, sed specialius per sacramenta divina, specialissime per dona Spiritus Sancti gratuita.
Ad rationes
1-2. Duo igitur obiecta solvuntur, quia intelliguntur de habitu perfecto, qui plene rationem habitus habet. Nam ille habilitat ad opus aliquod de se, et sic vel habilitat cognitivam, et est scientia ; vel motivam, et est virtus ; non autem est verum de habitu qui est imperfectus, disponens ad alium, sicut lumen naturale ad scientiam et lumen oculi ad habitum videndi. Sic intelligendum est in charactere ; nihilominus et aliquem actum habet, sicut patebit in sequenti problemate.