Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Ad quid sit character.

Secundo quaeritur de charactere quantum ad utilitatem, ad quid videlicet character sit utilis. Et cum sit signum, sacramentale, dicitur quod est ad signandum ; nec tantum ad hoc, sed etiam ad disponendum ; est etiam ad assimilandum et distinguendum.

Rationes principales

Quaeritur ergo primo de signatione. Et cum signum sit "quod se offert sensibus", videtur quod character non sit signum, cum sensibus se non offerat.

Item, si est signum, aut ergo est naturale aut voluntarium. Si voluntarium, ergo diversificatur apud diversos ; quod stultum est. Si naturale, ergo habet esse a natura ; quod est stultum similiter dicere.

Item, si est signum, quaeritur : quid significat ? Si gratiam, contra : multi habent characterem qui nec habent nec habuerunt nec habebunt gratiam.

De secundo actu, qui est disponere, quaeritur similiter. Et quod non sit ad disponendum, videtur : Quia, cum Deus sit agens potentiae infinitae, non indiget dispositione praevia ad imprimendam formam. Ergo non est necesse quod character vel aliquid aliud disponat ad gratiam.

Item, si est ad disponendum, quaeritur ergo : ad quid disponit ? Si ad gratiam, contra : gratia habetur in baptismo flaminis sine charactere : ergo non indigemus dispositione media.

Item, gratia unitur gloriae sine dispositione media. Ergo videtur similiterfquod natura uniatur gratiae : ergo non est necessaria alia dispositio.

De tertio actu, qui est assimilare, quaeritur : cui character assimilat ? Et constat, quodsi alicui, quod ei a quo imprimitur : ergo assimilat Deo.

Sed contra : "Similitudo est rerum differentium eadem qualitas" ; sed Creatori et creaturae nihil est commune : ergo etc.

Item, character stat cum culpa, quae omnino est Deo dissimilis ; sed similitudo expellitur per dissimilitudinem : ergo culpa expelleret sive deleret characterem ; quod falsum est : ergo etc.

Item, cum assimilet toti Trinitati, quia quidquid assimilat uni personae, et omnibus, quaeritur : cui per appropriationem ? Et quod Patri, videtur, quia est sacramentum regenerationis ; sed eius est regenerare, cuius est generare : cum ergo generare sit proprium Patris, patet etc. Et quod Filio, videtur, quia Filius dicitur esse character aeternus. Sed quod Spiritui Sancto, videtur, quia character signum est praeparans ad gratiam et donum gratuitum gratis datum ; sed gratia appropriatur Spiritui Sancto : ergo etc.

De quarto etiam actu, scilicet de distinctione, quaeritur : quos distinguit ? Et dicit Damascenus quod character baptismalis distinguit fidelem ab infideli.

Sed contra : Multi sunt fideles qui non habent characterem et multi infideles qui habent. Ergo etc.

Item, si distinguit, quaeritur : cui ? Aut enim Deo aut nobis. Deo non, quia ipse non indiget ; nobis non, quia non videmus utrum aliquis habeat characterem ; quodsi angelis vel Beatis, superfluit, quia bene sine hoc cognoscunt.

Conclusio

Character est ad signandum disponendum, configurandum et distinguendum

Respondeo : Dicendum quod character est signaculum sacramentale a Deo impressum. Quia signaculum sacramentale, ideo gratiam significat, et non tantum significat, immo aliquo modo praeparat, quia usus sacramentorum non tantum est in significando. Et quia gratiam significat et ad gratiam disponit, ideo habet aliquam similitudinem cum gratia, quae est similitudo Dei ; ideo aliquo modo configurat Deo. Et quia omnes configurat uni, assimilat etiam gregem Domini inter se ; et per hoc distinguit ab his qui non sunt de grege vel etiam distinctionem facit in eodem grege secundum aliam et aliam rationem assimilandi.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod non est visibile, dicendum quod character cum exteriori signo facit unum sacramentum ; unde non est in eo ratio significandi per se tantum, sed per coniunctionem cum exteriori elemento ; et ratione illius est visibile et unum, sicut elementum unum. Et ratione eius est voluntarium, sicut elementum significat ex institutione ; nec est tamen diversum apud diversos, quia instituitur auctoritate magistri universalis.

Ad illud quod quaeritur, quid significet ; dicendum quod gratiam ; et quod ibi non sit, ut supra habitum est, hoc est ex defectu suscipientis tantum.

Ad illud quod quaeritur de secundo actu, dicendum quod disponit sicut quoddam lumen et calor datus. Dispositio autem illa non est necessitatis, quod agens non possit aliter agere vel suscipiens capere, sed tantum congruitatis. Quia enim natura corrupta est per peccatum et indisposita ad gratiam, congruum fuit quod intercidat dispositio media ; non sic gratia ad gloriam.

Et sic patet responsio ad tria obiecta : ad primum, quia non est dispositio propter agentis indigentiam ; ad secundum, quia non est dispositio necessaria ad tertium, quia non est similis dispositio in natura peccatrice ad gratiam, sicut gratiae ad gloriam.

Ad illud quod quaeritur de assimilatione, dicendum quod est assimilatio per unius qualitatis participationem vel imitationem vel omnimodam indivisionem. Prima est creaturae ad creaturam ; secunda est creaturae ad Deum ; tertia est Dei ad Deum sive unius personae ad alteram. Assimilatio autem creaturae ad Deum vel est perfecta. vel sufficiens vel ad sufficientem disponens. Prima est in gloria, et haec non compatitur dissimilitudinem aliquam nec culpae nec miseriae ; secunda in gratia, et haec compatitur dissimilitudinem miseriae, sed non culpae ; tertia in charactere, et haec compatitur utramque, quia solum est gratiae gratis datae, et multum longinqua.

Et sic patet responsio ad duo de assimilatione.

Ad illud quod quaeritur : cui principaliter assimilat ? dicendum quod appropriate ipsi Filio, qui character dicitur ; vel etiam quia baptizati dicuntur induere Christum, quia ipse est caput et dux exercitus ; et quia, sicut patebit, character per appropriationem respicit fidem.

De distinctione solvunt quidam quod character distinguit eos, qui sunt de Ecclesia, numero ab his qui non sunt numero quantum ad meritum. Sed hoc nihil est, quia haereticus praecisus habet characterem nec tamen est de Ecclesia. Alii dicunt quod character distinguit percipientes sacramenta ab his qui perceperunt tantum signum comparticipationis sacramentorum, et per consequens distinctionis quantum ad non participantes. Sed tunc videtur quod idem esset signum sui ipsius.

Et propterea dicendum quod ratio distinguendi in charactere venit ex ratione significandi ; character autem significat gratiam fidei secundum aliquem statum ; unde distinguit vel fidelem ab infideli vel fidelem a fideli et quot permiscenitur, hoc non est ex vitio signi, sed signatorum.

Et per hoc patet sequens, quia signum est nobis, non per se, sed ratione coniunctionis cum elemento. Et est exemplum, si aliquis assumeret arma regis, signum esset quod esset de exercitu regis ; potest tamen nihilominus esse ex parte contraria, et arma semper significarent quod sit ex parte alia ; et non est falsitas in signo, sed in accipiente. Sic in proposito intelligendum, quoniam sicut arma fiunt ad distinguendum exercitus, et tamen ut plurimum confunduntur quando sunt in bello, sic etiam est in nobis, quamdiu sumus in conflictu huius vitae praesentis miseriae. Exemplum est de habitu religionis, qui est signum bonitatis, tamen communicant etiam boni cum malis et carnales cum spiritualibus et amantes mundum cum contemnentibus.

PrevBack to TopNext