Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De sacramentorum institutione.

Circa primum sic proceditur. Quod sacramenta non debuerunt institui, videtur : Primo per hoc quod non videtur decere Deum, quoniam maius est recreare et reparare quam creare. Ergo, si potentiam creandi Deus sibi soli reservavit, multo fortius videtur quod potentiam reparandi. Ergo videtur quod solus Deus sit medicus et medicina : ergo nulla alia sacramenta.

Item, natura inferior facit semper per pauciora, quanto potest bono modo ; et in hoc est laudabilis, quia in paucioribus via magis. Ergo et hoc attribuendum est summae naturae ; si ergo homo sufficienter reparatur per fidem et virtutes, ergo superfluum fuit dare sacramenta.

Item, quod non expediat aegroto, videtur, quia tanto melius est aegroto, quanto plures et latiores habet vias veniendi ad salutem, et tanto est in maiori periculo, quanto est sibi via arctior ; sed, institutis sacramentis, non est alia via veniendi nisi per sacramenta, prius autem erat omnis via qua se disponehat aegrotus ad gratiam : ergo arctata est via per sacramentorum institutionem.

Item, quamvis mandata servare non sit grave naturae sanae, tamen est grave naturae infirmae : ergo multiplicare mandata non est nisi aggravare sarcinam. Ergo, si sola moralia essent in praecepto, facilius deveniretur ad salutem : ergo instituere sacramenta ulterius non fuit nisi viam salutis aggravare et impedire.

Contra : Aliquo plus indiget aegrotus quam sanus : ergo aliquid plus oportuit dari homini curando ad perveniendum ad salutem quam si non cecidisset ; talia autem non sunt nisi sacramenta, quia alias etiam habuisset gratiam et virtutes et dona : ergo etc.

Item, quia homo erat ignorans, fuit opportunum et conveniens dare documenta praeceptorum sive legalia : ergo, cum esset infirmus, pari ratione et medicamenta sacramentalia.

Item, humana natura lapsa erat in anima et in corpore, et ad hoc quod perfecte relevaretur decuit ut eam Deus assumeret totam. Ergo, si medicina debet respondere effectui reparationis, decuit ut medicina haberet aliquid corporale et spirituale ; sed talia sunt sacramenta : ergo sacramenta debuerunt institui.

Item, omnis religio, ut dicit Augustinus, Contra Faustum, habuit aliqua signa exteriora in quibus convenirent ut Deum colerent ; et hoc patet discurrendo in singulis, etiam in idololatris. Si ergo Ecclesia debet habere signa sacrae religionis sibi convenientia, et huiusmodi sunt signa rei sacrae et sacrantia, decuit Deum instituere sacramenta.

Responsio

Sacramenta institui opportunum fuit necessitate cogruitatis, non inevitabilitatis

Respondeo : Dicendum quod institutio sacramentorum Deum decuit et nobis expediens fuit.

Decuit quippe Dei misericordiam et iustitiam et sapientiam, in quibus consideratur omnis Domini via. Decuit misericordiam, quia homo male gratiam servabat propter voluntatis vertibilitatem ; ideo instituit Deus sacramenta, ad quae homo recurrens gratiam recuperaret ; et ita misericordiae magnae fuit haec instituere, maxime quia non solum ad remissionem. culpae faciunt, verum etiam ad remissionem poenae. Decuit etiam iustitiam, quia, cum sit iustus, exigebat aliquam humiliationem, per quam homo se ad gratiam disponeret et sacramenta suscipiendo quasi ex quodam pacto gratiam inveniret. Decebat etiam sapientiam : summae enim sapientiae est in his invenire remedium quae fuerunt occasio lapsus, ut sicut homo per lignum cecidit, ita per lignum remedium salutis inveniret. Sic, quia homo occasionem lapsus a visibilibus sumpserat, decuit divinam sapientiam in eisdem remedium invenire.

Expediens fuit a parte aegroti, quia erat caecus quoad rationalem, ideo data sunt ei sacramenta visibilia ad eruditionem ; erat elatus quoad irascibilem, ideo data sunt ei sacramenta corporalia ad sui humiliationem ; erat fastiditus quoad concupiscibilem, ut non saperent ei spiritualia, ideo sacramenta sunt ei data ad exercitationem, ne forte in unius solius perceptione vel spiritualium tantum contemplatione sibi posset fastidium generari et taedium. Fuit igitur necessarium instituere sacramenta necessitate congruitatis, non inevitabilitatis, quia "Deus potentiam suam sacramentis non alligavit", sicut dicit Magister in littera.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod non communicavit potentiam creationis, dicendum quod creatio est ex non-ente ; ideo non est ibi necessaria potentia ad disponendum nec potentia ad informandum, sed solum potentia ad efficiendum : ideo etc. Sed, quia iustificatio est alicuius entis melioratio, potest esse informans et disponens et efficiens. Informare Deo non convenit ; ideo hoc dedit creaturae, ut gratiae ; disponere nostrum est cum adiutorio Dei, sed efficere solius Dei : nulli ergo communicat potentiam effectivam, sed dat informativam gratiae et dispositivam sacramentis.

Ad illud quod obicitur, quod nobilitatis est operari per pauciora, dicendum quod verum est, si aeque bene per pauciora res fit ; et quia nostra reparatio non fit omnino secundum potentiam agentis, sed secundum congruentiam recipientis, quia est ibi misericordia et veritas, ideo non tantum debuit esse iustificatio per informationem quae est per virtutes, sed et per praeparationem quae est per sacramenta. Vel aliter, ut dicit Hugo: Virtutes sunt arma ad impugnandum, sacramenta ad defendendum. Unde sacramenta adiuvant gratiam, et ideo non superfluunt ; quod patet, quia gratia delet culpam, sed non absolvit a poena, sacramentum Baptismi adiunctum gratiae solvit a poena.

Ad illud quod obicitur, quod esset facilior via, dicendum quod, etsi plures essent, tamen nulla ita bona, nulla ita utilis, nulla ita efficax et compendiosa. Praeterea, homo eam nesciebat et ad inquirendum piger erat, ideo opprtuit et expedivit ut sibi ostenderetur et ad eam per praeceptum invitaretur, maxime quando homo indiget ne cessario effectu sacramenti.

Ad illud quod obicitur de mandatis, quod sunt gravia naturae infirmae, dicendum quod est onus onerans et est opus allevians, sicut sunt pennae in avibus et currus in equis. Primum onus verum est quod gravat ; sec.undum vero onus, etsi sit onus de se, non tamen onerat portantem. Sic et mandatum, per cuius portationem reparatur lapso virtus etsi sit pondus, tamen, quia virtutem adiuvat, alleviat. Talia sunt sacramenta, in quibus invenitur gratia quae fortificat et facit mandata facilia.

PrevBack to TopNext