Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De sacramentorum significatione.

Secundo quaeritur de sacramentis quantum ad significationem.

Et quod significatio sit de essentia sive integritate sacramenti, ostenditur : Primo per definitionem sive notificationem quam Magister ponit in littera : "Sacramentum est sacrae rei signum".

Item, Hugo, in libro De sacramentis : "Sacramentum est materiale elementum ex similitudine repraesentans, ex institutione significans". Ergo, si sacramentum esse suum habet ex institutione et est institutum ad significandum, ergo significare est ei essentiale.

Item, sacramenta instituta sunt "ad nostram eruditionem", secundum quod Hugo dicit et Magister tangit in littera ; sed non ad eruditionem corporalium : ergo ad eruditionem spiritualium. Sed sacramenta sunt corporalia et non ducunt in spiritualia nisi in ratione significandi, quia offerendo se sensibus aliud faciunt in cognitionem venire : ergo etc.

Item, sacramentum est elementum ; aut ergo purum elementum corporale atit etiam simul cum hoc dicit aliquid spirituale. Non purum corporale, hoc constat : ergo cum hoc dicit aliquid spirituale. Illud ergo spirituale aut unitur ei secundum veritatem aut secundum intentionem ; sed non secundum veritatem ; illud constat, cum non sit capax, sicut infra probabitur ; ergo secundum intentionem. Sed uniri secundum intentionem est uniri sicut signatum unitur signo : ergo de sacramentorum integritate est ipsa significatio.

Contra : Sacramenta principaliter sunt instituta ad curandum ; sed ad hoc quod aliqua medicina sit curativa, nihil facit quod curationem significet, sed sufficit solum quod curet : ergo sacramentum potest esse perfecta medicina etiam sine significatione : ergo significatio non est de integritate sacramenti.

Item, si sacramentum est medicina, sacramentum aliquo modo potest causa ; sed causa non est signum effectus, immo magis signatum : ergo sacramenti potius est significari quam significare.

Item, si signum est de integritate sacramenti ; ergo quod non significat non est sacramentum, et quod non significat huic, ei cui non significat non est sacramentum ; sed sacramentum Baptismi nihil significat parvulo : ergo parvulo non est sacramentum : ergo dum parvulus recipit Baptismum, non recipit sacramentum. Sed hoc est absurdum : etgo signum non est de integritate Sacramenti.

Item, si signum, aut ergo demonstrativum aut prognosticum aut rememorativum. Non potest esse nisi demonstrativum, quoniam efficit quod figurat vel saltem, si non efficit, cum signum et signatum sint relativa, sunt simul natura, ergo, si signum est praesens, et signatum. Sed demonstrativum non est, ut videtur, quia, si hoc, cum demonstret, inesse gratiam, et non insit, tunc videtur esse falsum signum : ergo et falsum sacramentum.

Item, si signum est, aut est naturale aut voluntarium. Si naturale, ergo sacramenta sunt a natura ; et si hoc, cum illud quod est naturale sit idem apud omnes, tunc ergo et sacramentum ; quod certum est esse falsum. Si voluntarium, ergo, cum voluntaria augeantur et minuaritur tota die, sicut patet in dictionibus, ergo pari ratione videtur quod sacramenta possint mutari pro voto. Si tu dicas quod sunt signa voluntaria, quia a voluntate divina ; sed talia sunt cetera creata et omne quod est sub caelo : ergo non debent dici propter hoc signa voluntaria ; aut si hoc, tunc pari ratione cetera alia creata.

Responsio

Significatio est de essentia Sacramentorum

Respondeo : Ad praedictum intelligentiam est notandum quod sacramentalis medicina de sua integritate habet significationem et haec communis est et essentialis omnibus sacramentis.

Ratio autem huius, ut credo, haec est, quoniam sacramentalis medicina est sufficiens medicamen. Quoniam igitur homo lapsus, non tantum lapsus est in pronitatem concupiscentiae, sed etiam in caecitatem ignorantiae : ideo, ut in utroque curetur per sacramentum, non tantum debet habere sacramentum quid gratuitum, sed etiam mysticum, et ita figurativum et significativum. Rursus, quia est sufficiens medicina de se, fert secum suum praeparatorium. Unde sicut medicina corporalis non prodest nisi praeparetur suscipiens, sic necesse est fieri spiritualiter ; et quoniam fides disponit hominem, ut ei sint salutifera sacramenta, et motus fidei excitatur per exhibitionem signi, ut requirat signatum, et per hoc homo disponitur ad curationem : ideo tamquam medicina efficax et sufficiens sacramentalis medicina habet significationem de sua integritate ; et ita, essentialiter loquendo, sacramentum est signum.

Ad rationes

Et per hoc patet responsio ad primum argumentum quod obicit de medicina corporali, quoniam non est simile, ut iam patet.

Ad illud quod obicitur, quod causa non est signum effectus, dicendum quod illud verum est quando habitudo signandi consequitur habitudinem causandi ; in sacramentis autem antecedit. Vel dicendum quod hoc verum est in his quae habent vere ac proprie rationem causae et effectus ; vera enim causa natura prior est, et ideo a sensibus nostris remotior ; et quia significatio est per id quod est nobis propinquum, ideo significamus causam per effectum, non e converso. Sed hoc non est verum in proposito. Quia enim sacramentum non habet vere rationem causae nec gratia rationem effectus, ideo gratia sublimior est et a sensibus nostris remotior, et corporale nobis est propinquius : ideo recte per illud gratia significatur, non e converso. Propositio vero illa locum habet in vera causa.

Ad illud quod obicitur, quod sacramentum non significat parvulo, dicendum quod signum duplicem habet comparationem : et ad illud quod significat et ad illud cui significat ; et prima est essentialis et habet ipsam semper in actu, secundam autem habet in habitu ; et a prima dicitur signum, non a secunda. Unde circulus super tabernam semper est signum, etiam si nullus aspiciat ; sic sacramentum semper signum est, quamvis nullus cognoscat. Sed tamen adhuc non solvitur, quia, quamvis sit signum, non tamen significat huic. Ideo dicendum quod sicut parvulo sufficit fides aliena, ita sufficit quod significetur ipsi parvulo in alio : unde, quamvis non significet ei in se, significat tamen in alio.

Ad illud quod obicitur, quo genere signi continetur, dicendum quod aliqua sacramenta significaverunt quod futurum erat, ut legalia ; aliqua quod praeteritum, ut sacramenta nostra, quae significant passionem praeteritam, sicut dicit Glossa super illud ad Romanos 6, 4 : "Consepulti estis" etc. : "Quidquid gestum est in cruce Christi, in his non tantum dictis, sed etiam gestis figuratur" ; loquitur de sacramentis. Sunt etiam signa demonstrativa, quia significant quod donant ; unde duplicem habent significationem, propriam scilicet et allegoricam : propriam respectu praesentis, sed allegoricam respectu praeteriti. Quod ergo obicitur, quod signum et signatum simul sunt natura, dicendum quod verum est sub ratione signi, non autem oportet quod simul sub ratione rei substratae, quoniam haec intentio signorum non ponit rem esse nisi apud animam. Similiter, quod obicitur, quod, si sunt demonstrativa, tunc sunt falsa, dicendum quod signum duplicem habet veritatem, ut dicit Anselmus: unam ab institutione, aliam ab usu. Ab institutione, quia imposita est ad hoc significandum ; et haec veritas non potest permutari. Alia veritas est secundum usum, scilicet quando significat illud ad quod est instituta per usum, et hanc veritatem amittit. Signum igitur sacramentale quantum ad primam semper est verum ; similiter quantum ad secundam semper est verum quantum est ex parte sui sive etiam dantis, sed impeditur solum a parte suscipientis : ideo sacramentum non falsificatur, sed male recipiens falsus et fictus iudicatur.

Ad illud quod obicitur, quod non est naturale nec voluntarium, dicendum quod sacramentum habilitatem ad significandum habet ex natura, sed actualitatem habet ex institutione. Unde Hugo dicit quod "tria sunt in sacramento : similitudo ex creatione, significatio ex institutione, sanctificatio ex benedictione. Prima est indita per Creatorem, secunda adiuncta per Salvatorem, tertia administrata per dispensatorem". Quod ergo obicitur, quod est Deo voluntarium nobis est naturale, dicendum quod verum est, si det rei illud, non solum ut in ea sit, sed etiam ut sit ab ea, ita quod sit a principiis subiecti ; et quia talis ratio non est in sacramentis, ideo vere et proprie sunt voluntaria. Et sic patet quod sunt signa et qualiter significant.

PrevBack to TopNext