Quaestio 5
Quaestio 5
De differentia inter sacramenta vetera et nova.
Quinto quaeritur de differentia sacramentorum Novae Legis et Veteris ; et assignat Magister hanc differentiam : "quia illa tantum promittebant gratiam et non dabant, haec autem dant". Unde communiter assignatur differentia, quod sacramenta Novae Legis efficiunt quod figurant, sed Veteris non.
Rationes principales
Contra haec sic obicit Hugo, in libro De sacramentis : "Sacramentorum alia sub natura, alia sub Lege, alia sub gratia, alia quidem in specie, sed eumdem effectum sanitatis habentia".
Item, Hugo: Ex quo homo aegrotare coepit, Deus reparando in sacramentis suis medicinam praeparavit. Sed impossibile est mederi Deum sine gratia iustificante : ergo in omnibus sacramentis est gratia iustificans et sic. nulla differentia.
Item, per rationem videtur, quia semper decuit ut curreret medicina cum morbo, quia semper et in omni Lege aliqui sunt salvati ; sed sacramentum non est medicina nisi curet per gratiam : ergo in omni tempore sacramenta contulerunt gratiam : et sic etc.
Item, sacramenta Novae Legis non habent efficaciam nisi per gratiam fidei, quia qui infidelis est ficte accedit et non reportat commodum ; sed sacramenta illa coniuncta fidei iustificabant, quia omne opus, nisi sit secundum se malum, quando est a fide operante per dilectionem, fit meritorium : ergo sicut ista iustificant, sic et illa.
Contra : Hugo, in libro De sacramentis : Tempore legis naturae relictus est homo sibi, et sibi relictus erravit per ignorantiam, et ideo convictus est de caecitate ; postmodum data est Lex Vetus sine gratia, in qua quid esset faciendum cognovit, sed concupiscentia pressus cecidit ; et sic est victus de impotentia ; et tunc venit Christus, de quo Ioannis 1, 17 : Gratia et veritas per Iesum Christum iacta est. Ergo sacramenta tempore Legis Veteris non conferebant aliquam gratiam : ergo etc.
Item, super illud ad Romanos 3, 20 : "Ex operibus Legis", Glossa : "Opera Legis dicuntur, quae cum Lege instituta et terminata sunt, quae nunquam iustificare potuerunt, etiam si in fide et caritate fierent".
Item, super illud Isaiae 1, 11 : "Sanguinem hircorum nolui", Glossa : "Praeterito utens, ostendit se nunquam sacrificia Iudaeorum amasse".
Item, ratione videtur, quia Lex Vetus data est in onus ; unde Ezechielis 20, 25 : "Dedi eis praecepta non bona et verba, in quibus non vivent" ; sed si haberent sacramenta dantia gratiam, alleviarent ; et beatus Petrus, Actuum 15, 10 : "Hoc est onus, quod nec nos nec patres nostri portare potuimus". Ergo etc.
Conclusio
Sacramenta novae legis per se iustifiant et gratiam conferunt ex opere operato, quod non faciebant Sacramenta legis veteris nisi per accidens
Respondeo : Dicendum quod istam differentiam aliter intellexit Hugo, aliter intellexit Pictaviensis et Magister.
Magister enim, secutus Pictaviensem, dixit quod sacramenta Veteris Legis, excepta circumcisione, instituta essent ad significandum tantum in perfectis viris et fidelibus, quia aliis erant instituta vel in onus, si duri erant, vel ad revocandum ab idololatria. Et si ad aliquam fuerunt efficaciam ordinata, hoc fuit solum ut absolverent ab irregularitate carnali vel poena temporali, ut baptismata et sacrificia. Et quia solum ad hoc instituta erant, etiam si ex fide et caritate fierent, non erat in eis meritum, quia non se extendebant ultra id ad quod erant. Unde sicut motus caritatis non erit in patria meritorius, sic tunc non merebantur in opere exteriori, sed tantum in interiori. Et si tu obicias ei de medicina, dicit quod fides Redemptoris fuit medicina pro tempore illo ; illa vero non iustificabant nec per se nec per accidens. Et huius positionis fuit Pictaviensis. Sed haec positio magistro Hugoni non videbatur rationabilis, quia tunc sacrificia facta a viris sanctis non placuissent Deo, nec sacrificium Abel nec Abraham nec Salomonis ; quod manifeste falsum est, sicut patet in narratione canonis. Et quid etiam de oblatione sacrae Virginis, cum obtulit par turtutum, nunquid a merito vacua fuit ?
Propter hoc aliter magister Hugo voluit dicere quod sacramenta Veteris Legis, excepta circumcisione, instituta fuerunt primo ad significandum vel. passionem, ut sacrificia, vel etiam nostra sacramenta, ut baptismus eorum nostrum ; et ad efficiendum non sunt instituta nisi solum exterius circa carnem. Sed, quia significant quod fides credit, in eorum perceptione est professio fidei, non tantum verbo, sed et facto ; et quia talis fides disponebat ad iustificationem, ideo sacramenta illa per accidens iustificabant. Sed Novae Legis sacramenta non solum ex prima sua institutione ordinata sunt ad significandum, sed etiam ad gratiam obtinendam, et ideo per se ordinata sunt ad iustificationem ; ideo, per se loquendo, ista iustificant, illa non nisi per accidens. Et huius signum est quod sacramenta Veteris Legis principaliter significant id quod credendum est, ut Christi passionem et, per posterius iustificationem, excepta sola circumcisione, quae principaliter significat amotionem originalis. Sed sacramenta Novae Legis e contrario primo significant gratiae efficaciam per posterius passionem, sive id quod est credendum, ut Baptismus interiorem ablutionem et passionem. Unde Hugo: Sacramenta Novi Testamenti primo loco spiritualis gratiae signa sunt et ad ipsam gratiam sanctificandis conferendam principaliter instituta. llla vero signa horum tantum erant, et mediantibus his gratiam in sustentationem contulerunt ; mediantibus his, id est fide istorum, quia non erant in re, sed in fide.
Et has opiniones tamquam rationabiles concordant aliqui magistri moderni temporis, dicentes Magistrum locutum esse quod illa non iustificabant per se, sed Hugo per accidens ; ideo non est contradictio. Sunt etiam alii qui dicunt idem ipsum aliis verbis, quod ista iustificant ratione operis operati, sed illa ratione operis operantis, non operati ; et opus operans est fides, sed operatum exterius est sacramentum ; et quod iustificarent, hoc est ratione fidei et caritatis coniunctae.
Sed si quis attendat, hae positiones directe sibi contradicunt. Primum quidem, quia Magister non solum dicit quod illa sacramenta non iustificabant, sed etiam quod non iustificabant etiam si in fide et caritate fierent ; et sic nec per se nec per accidens. Rursus, uterque loquitur de his in quantum sunt sacramenta ; et constat quod opus operans non est sacramentum, sed opus operatum : ergo uterque intellexit de operato ; et illud verum est, et de illo opere operato dixit Magister quod solum significabat, non iustificabat ;sicut aspersio aquae vel sanguinis. Nunquam enim iustificabat sanguis hircorum aspersus, etiam si in fide et caritate fieret, et hoc nec per se nec per accidens ; et hoc satis fuit probabile.
Sed certe multo probabilius est quod magister Hugo posuit quod, cum in mo opere operato, esset professio fidei facto, quod ratione fidei coniunctae erat in illis primo et per illa, per accidens tamen, iustificatio. Sed in hoc est differentia ipsorum ad nova, quod in sacramentis Novae Legis, quantum ad opera operata, est iustificatio non tantum per accidens, sed etiam per se. Huius autem signum evidens praeostensum est in modo significandi horum sacramentorum et illorum. Si vero quaeratur ratio unde hoc est, responsio est ex praedictis, quia causalitas sacramentorum non est aliud quam quaedam efficax ordinatio ad recipiendam gratiam ex pactione divina ; hoc autem fuit solum in sacramentis Novae Legis, et non Veteris, nisi in circumcisione, quia ibi fuit pactio. Quare autem in istis est pactio et ordinatio, in illis non, patet, quia tunc fuit tempus figurae et vincendi duritiam, modo est tempus gratiae.