Quaestio 4
Quaestio 4
De sacramentorum efficacia.
Et quod sic, videtur : 1. Quia ista assignatur differentia sacramentorum Novae Legis ad sacramenta Veteris Legis, quod haec efficiunt, illa solum figurant ; sed quod efficit est causa efficiens : ergo sacramenta Novae Legis sunt gratiae effectiva.
Item, Hugo dicit "quod sacramenta Novae Legis infusa sibi primum benedictione sanctificant" ; et alibi dicit quod sunt "ex sanctificatione sanctificantia". Sed non sanctificatur anima nisi per gratiam : ergo efficiunt ipsam gratiam anima.
Item, Magister, in definitione sacramenti, in littera dicit quod "sacramentum est quod similitudinem gerit et causa existit" ; sed non formalis neque finalis neque materialis, ut supra monstratum est ; ergo a divisione est causa efficiens.
Item, idem ratione videtur, quia signum institutum humana institutione potest in nobis aggenerare spiritualem cognitionem et affectionem, sicut circulus ante domum aggenerat cognitionem in anima transeuntis quod ibi sit vinum ; et patibulum et signa belli aggenerant timorem. Ergo, si divina institutio multo potentior est quam humana, et sacramenta sunt signa secundum divinam institutionem, possunt in nobis aggenerare multo nobiliorem effectum : ergo possunt efficere gratiam.
Item, "opposita nata sunt fieri circa idem" ; unde nihil est susceptibile culpae nisi sit susceptibile gratiae et e converso. Cum ergo caro, quae est quid corporale, possit adeo vitiari ut efficiat et generet culpam in anima quae sibi unitur, ergo sacramentum corporale poterit sanctificari adeo quod transfundat gratiam : nihil ergo prohibet quod efficiat in anima gratiain spiritualem.
Item, sicut in generatione carnis est generans et generatus et ulterius quo mediante fit generatio, ita in spirituali regeneratione est regenerans Christus, regeneratus homo, et illud quo mediante fit regeneratio, scilicet sacramentum. Ergo sicut semen, quod erat medium in generatione carnali, defert culpam, eadem ratione sacramentum defert gratiam quae facit filium ; sed non defert essentialiter : ergo defert causaliter. Si dicas quod non est simile, quia facilius est male facere sive vitiare quam bene facere ; hoc nihil est, quia nunquam Adam fuit potentior ad malum vel eius culpa quin Christus sit potentior ad bonum et eius passio ; sed Adam sua culpa potuit vitiare omnem carnem : ergo Christus sua passione potuit adeo sanctificare sacramenta, ut ipsa sanctificata animas sanctificarent et gratiam darent.
Item, dicit Anselmus, De conceptu virginali, quod "si Adam stetisset, transfunderet iustitiam originalem" ; sed hoc non potest esse nisi mediante carne corporali : ergo multo magis Christus potest mediante corporali sacramento transfundere iustitiam gratuitam.
Contra : Omnis causa efficiens est nobilior suo effectu, et nullum corporale nobilius est aliquo spirituali. Cum igitur gratia sit spiritualis, sacramentum corporale, ut dicit Hugo, nullum sacramentum est causa efficiens ipsius gratiae.
Item, Magister in littera dicit quod "non est gratia ab illis, sed per illa". Ergo videtur quod sint sicut canales, non sicut fons : ergo nqn sunt causa efficiens gratiae, sicut nec canales aquae.
Item, Hugo dicit quod "gratia non est ex ipsis sacramentis, sed in ipsis". Sed constat quod ex dicit causam efficientem, sicut patet ibi : ergo etc.
Item, super illud Psalmi [15, 7] : "Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum", Glossa dicit : "Deus per semetipsum irradiat pias mentes". Ergo, cum illa irradiatio fiat per lumen gratiae, constat quod gratia est a Deo immediate : non ergo a sacramentis.
Item, "virtus est quam Deus in nobis sine nobis operatur". Si ergo non operatur in nobis virtutem per subiectam creturam, per consequens nec gratiam.
Item, ordo debet servari in agentibus : ergo Deus per minus nobile non debet influere in magis nobile ; sed anima nobilior est sacramento : ergo Deus non influit per sacramentum gratiam in animam : ergo gratia a solo Deo est effective. Si igitur sacramentum est gratiae causa, hoc est solum dispositive.
Quaestio 1 lateralis
Utrum Sacramentum sit causa disponens ad gratiam
Quod sic, videtur : Quia si sacramenta Novae Legis essent solum causa sine qua non, tunc ergo in ratione causandi non differrent a sacramentis Legis Veteris et essent in onus ; sed hoc est inconveniens : ergo etc.
Item, tam Hugo quam Magister in littera quam etiam alii dicunt quod Deus per sacramenta regenerat animam : ergo sacramentum est medium actionis divinae in animam ; sed omne medium agendi aut est deferens virtutem aut disponens ; sed sacramentum non defert : ergo disponit.
Item, "sacramenta sunt medicinae spirituales" ; sed medicina corporalis disponit ad sanitatem corporalem : ergo medicina spiritualis disponit ad sanitatem spiritualem.
Item, si nihil disponerent nec cooperarentur ad sanitatem animae, aeque. bene sine his posset fieri salus sicut cum eis. Ergo imposita nabis in Nova Lege potius dicenda sunt onera quam medicamina, et Lex Nova lex oneris, non suavitatis.
Sed contra : Dispositio praecedit illud ad quod disponit, non solum natura, sed etiam tempore ; sed simul est sacramenti perceptio et gratiae fofusio tempore : ergo sacramentum non disponit ad gratiam.
Item, gratia ex nihilo et subito creatur, ergo nullo indiget disponente ad hoc ut sit : ergo sacramenta non. disponunt ad gratiam. Si dicas quod non disponunt ad hoc quod gratia sit, sed ad hoc quod insit ipsi animae, unde habilitant ipsam animam disponendo ad gratiae susceptionem ; contra : esse gratiae est suum inesse, cum sit accidens : ergo, si non habet dispositionem ad hoc quod sit, nec ad hoc quod insit.
Quaestio 2 lateralis
Utrum in Sacramentis sit aliqua virtus, per quam influant in ipsam animam.
Si dicas forte quod in ipsis sacramentis est aliqua virtus spiritualis, per quam influunt in animam, quaeritur ergo ratione huius utrum in sacramentis sit aliqua virtus per quam influant in ipsam animam.
Et quod non, videtur : Quia illa virtus aut est substantia aut accidens. Si substantia, aut Deus, aut angelus, aut anima ; nullum horum esse, certum est, quia si illa virtus est de sacramento, tunc Deus est de sacramento. Si accidens, sed nullum accidens spirituale est in subiecto corporali : ergo aut illa virtus est corporalis, et. sic non influet ; aut si est spiritualis, non est in sacramento.
Item, illa virtus est bonum, constat ; aut ergo est bonum magnum aut mediocre aut parvum, sicut dividit Augustinus. Non de maioribus, quia tunc esset gratia vel virtus gratuita, quae est in sola anima ; non mediocre, quia talia sunt potentiae animae : ergo est bonum infimum. Sed hoc est bonum corporale : ergo illa virtus non est spiritualis et non influit in animam.
Item, nullum corporale recipitur in spirituali corporaliter, sed solum spiritualiter : ergo similiter nullum spirituale recipitur in corpore spiritualiter, sed corporaliter : ergo illa virtus, cum. sit in sacramentis, est ibi corporaliter, et ita non est potens influere in animam : ergo frustra est ibi.
Item, "omne quod recipitur in aliquo est ibi per modum recipientis et non recepti", sicut dicit Boethius. Ergo illa virtus recipitur in sacramento corporali per modum corporis : ergo etc. Si dicas quod verum est, loquendo naturaliter, sed illa virtus est ibi mirabiliter et supra naturam, contra : quantumcumque sit ibi supra naturam et qualitercumque, tamen est ignobilior ipsa anima ; non ergo influit in ipsam : ergo si non ponitur ob aliud, manifestum est etc.
Contra : Beda dicit quod "Dominus contactu mundissimae carnis suae dedit vim regenerativam aquis". Ergo aliqua vis collata est ipsis aquis ; sed haec non potuit esse nisi creata, quia collata est creaturae, et cum esset ad regenerand um, non potuit esse nisi spiritualis, quia operis spiritmrlis virtus est spiritualis : ergo etc.
Item, Augustinus dicit, et habetur in tertia distinctione : "Quae est virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat ?" Ergo aliqua virtus est in sacramento qua abluitur cor : ergo spiritualis.
Item, videmus quod opera divinae iustitiae fiunt ministerio creaturae corporalis, quae habet a Deo vim aliquam per quam possit agere in animam, alioquin non posset, sicut patet in igne purgatorio. Ergo in operibus misericordiae, quae fiunt per sacramenta, erit quod sacramenta habeant aliquam virtutem a Deo sibi collatam per quam agant in animam.
Item, videmus quod, si aliquis contritus accedat ad Baptismum, etsi non conferatur ei gratia, quia iam habet eam, tamen confertur ei remissio omnis poenae quam non habebat prius. Ergo Baptismus supra collationem gratiae addit remissionem poenae : ergo aliqua virtus est in Baptismo praeter virtutem gratiae ; eadem ratione in aliis sacramentis Novae Legis.
Conclusio
Probabilis est opinio, cum suis rationibus primo posita, quod Sacramenta respectu gratiae gratum facientis sint causa sine qua non, respectu vero characteris et ornatus sint causa efficiens, respectu denique efficaciae gratiae et sanationis potentiarum sint causa disponens. Probabilis etiam est alia opinio, quae negat, ipsis Sacramentis datam esse virtutem efficientem per modum qualitatis absolutae, non relativae.
Respondeo : Aliqui volunt dicere quod in sacramentis est aliqua virtus creata, per quam influunt in animam et habent rationem causandi differenter. Dicunt enim quod in sacramentis datur gratia gratum faciens ; datur etiam in eis gratia gratis data, sicut est character et ornatus animae ; datur etiam debilitatio fomitis sive expeditio potentiarum, haec est efficaeia gratiae. Dicunt ergo quod respectu gratiae gratum facientis sunt sicut causa sine qua non ; respectu characteristicationis et ornatus sunt sicut causa efficiens ; respectu illius virtutis, respectu scilicet debllitationis fomitis sive roboris potentiarum, sunt causa disponens. Et hoc sic manifestum est. Nam sicut videmus quod in purgatione per ignem purgatorium est ipsa anima purgabilis, habens reatum vel maculam venialem ; est gratia intra animam, quia sine ipsa non fieret purgatio ; est rursus virtus ignis : sic in sacramento est anima habens defectum et debilitatem potentiarum ; est iterum gratia in anima intus operans ; est iterum virtus sacramenti exterior ; et his concurrentibus roborantur et sanantur potentiae et gratia fit efficacior in sua operatione mediante virtute sacramenti. Sic ergo dicunt quod sacramentum est causa gratiae ut sine qua non, scilicet gratum facientis ; est causa characteris et ornatus efficiens ; est causa efficaciae gratiae et sanationis potentiarum ut disponens ; et hoc per virtutem quae est in ipso sacramento spiritualem et a Deo collatam sibi. His visis, manifesta est secundum ipsos responsio.
Ad rationes
1-2. Ad illud enim quod quaeritur primo, utrum sint causa efficiens gratiae gratum facientis, dicunt, quod non. Quod ergo obicitur de differentia horum sacramentorum et illorum, dicunt quod differentia attenditur ratione characteristicationis et ornatus et efficaciae gratiae. Et sic respondent ad illud Hugonis quod de illa sanctificatione intelligitur.
3. Similiter dicunt de eo quod dicit Magister quod sit causa ; tamen, si intelligatur quantum ad gratiam, gratuui facientem, dicunt quod est causa sine qua non. Aliter etiam dicunt quod potest dici quod sit causa disponens vel ad hoc quod insit vel ad hoc quod efficax sit, et hoc ratione operis operati ; non sic autem erat in illis sacramentis.
4. Ad illud quod obicitur, quod signum ex humana institutione generat cognitionem et affectionem spiritualem, dicunt quod hoc est solum dispositive sive occasionaliter, non effective ; immo ipsa anima conferendo in semetipsa cognitionem generat et affectionem ; sicut patet exemplo, manifesto, quod alii vident patibulum et timent, alii non ; tamen per hoc non potest ostendi quod sacramentum sit causa efficiens gratiae.
5. Ad illud quod obicitur de transfusione culpae mediante carne, dicunt quod sicut gratia non est in aliquo corporali, sic nec culpa. Sed tamen vitiositas in carne habere potest rationem efficiendi culpam in anima ; non sic virtus sacramenti gratiam. Et causa huius est quia gratia est effectus nobilior omni virtute corporali et fit ex nihilo, hoc est solius Dei ; sed effectus culpae dicit ignobilitatem et imperfectionem et defectum. Ideo omnia argumenta illa non valent quae fint per similitudinem gratiae ad culpam.
6. Ad illud quod obicitur, quod Christus potentior est in bonum, dicunt quod verum et ; nec tamen sequitur ex hoc, quodsi Adam transmittit culpam mediante carne, quod Christus transmittat gratiam mediante sacramento : nam istud esset inordinatio. Praeterea, sicut creatura non potest recipere potestatem creandi, sic nec clandi gratiam.
7. Ad illud Anselmi dicunt quod non intelligitur quod transfunderet iustitiam carne mediante, sed quod omnes posteri haberent illam iustitiam a Deo, quia non esset impedimentum ex parte carnis.
Ad illud quod quaeritur, utrum sacramentum sit causa disponens, dicunt quod sic, sicut tactum fuit, quia disponit ad efficaciam gratiae, remittendo fomitem, qui impedit operationem gratiae ; vel, sicut tactum fuit, disponit ad hoc quod gratia insit animae, quamvis non disponat ad hoc quod sit. Et hoc est dicere quod gratia comparatur ad causam efficientem, comparatur ad substantiam suscipientem Sacramentum autem non disponit a parte agentis, qui est Deus, sed a parte suscipientis, quod est anima.
2. Et sic patet responsio ad illud quod obicitur quod gratia est ex nihilo ; dicunt enim quod sacramentum non disponit ad gratiam ratione eius ex ,quo, sed ratione eius in quod recipitur.
1. Ad illud quod obicitur, quod dispositio praecedit illud ad quod disponit, dicunt quod non semper praecedit tempore, sicut patet in dispositione quae est necessitas sive in dispositione ultima ; sic sacramentum digne susceptum disponit dispositione ultima, quae simul est tempore cum gratia, sed natura prior, sicut ex parte illa.
3. Ad illud quod obicitur, quod si disponit, influit, dicunt quod influit. Quod ergo obicitur, quod nullum corporale influit in spirituale, dicunt quod in sacramento est aliqua virtus spiritualis, per quam influit in.animam. Tamen illa ratio non valet secundum eos, quia in anima mundanda est considerare ipsam substantiam et ipsam maculam a qua mundatur ; et licet secundum substantiam sit superior omni corpore, tamen ratione maculae vel defectus est inferior.
Ad illud quod quaeritur, utrum sit in sacramentis ponere virtutem creatam, dicunt quod sic. Quod ergo quaeritur, utrum substantia, aut accidens, dicunt, quod accidens. Quod iterum quaeritur, utrum accidens corporale aut spirituale, dicunt quod spirituale. Quod obicitur postea, quod accidens spirituale non est in subiecto corporali, dicunt quod verum est naturaliter, sed ipsum sacramentum habet illam virtutem supra naturam secundum ordinem divinae misericordiae, sicut virtus est in igne purgatorio secundum ordinem divinae iustitiae supra naturam ignis. Et quod amplius est ex parte hac, quia sacramentum non est subiectum naturale sive secundum naturam ; et ideo non est mirum si habeat virtutem supra naturam.
Ad illud quod quaeritur, utrum sit bonum maximum etc., dicunt quod virtus illa ponenda est inter bona mediocria, quia est infra gratiam et supra corpus. Si obicias, quod tale bonum est animae potentiae, dicunt quod Augustinus non excludit propter hoc quin alia sint ; sed illud dicit exemplando vel arctando bonum ad subiectum humanum. Si vero obicias, quod non aget vel influet in potentias animae, cum sit mediocre, et influxus sit a superiori, dicunt quod non influit in potentias ratione potentiarum, sed ratione ipsarum deficientium per culpam.
Ad illud quod obicitur de receptione substantiae spiritualis, dicunt quod non est simile : quia, si substantia spiritualis reciperet corporale corporaliter, tunc derogare- tur ipsi substantiae nec perficeretur in ipsa receptione ; sed, si aliquod materiale recipiat spirituale spiritualiter, non derogaretur ei in aliquo.
Ad illud quod obicitur, quod omne quod recipitur est in recipiente per modum recipientis, dicunt quod hoc verum est de receptione naturali ; sed haec est supra naturam. Praeterea, ipsum sacramentum, secundum quod huiusmodi, est medicina spiritualis ; et ideo debet habere virtutem spidtualem. In naturalibus autem maxime consideratur materia, sed in divinis maxime et principaliter consideratur finis ; ideo, quia in sacramentis non consideratur ratio materiae, sed finis, conveniens fuit secundum ipsos virtutem spiritualem in eis ponere.
Ad aliud secundum eos iam responsum est, quia nobilior est virtus ipsa, minus nobilis anima lapsa, non ratione substantiae, sed ratione lapsus. Et patent hoc modo cetera obiecta secundum hanc opinionem. Et haec opinio est magnorum.
Est etiam aliorum magnorum circa hoc opinio dicentium quod in sacramentis non sit causalitas neque virtus aliqua, nec effectiva nec dispositiva ad gratiam, quae sit qualitas vel proprietas aliqua absoluta, sed per quamdam assistentiam.
Sacramento enim dicunt assistere divinam virtutem, quae est causa gratiae, et fidem et devotionem suscipientis, quae disponit ad gratiam. Et adducunt simile : quoniam ad verbum Elisaei, Naaman se lavante, astitit virtus divina effectiva sanitatis et devotio et obedientia Naaman dispositiva ; nulla tamen causalitas fuit nec in verbo Elisaei nec in aqua Iordanis. Si ergo Dominus ita instituisset ut ad verbum Elisaei non solum ipse Naaman, sed ceteri accedentes curarentur, et hoc ex quadam pactione, ita quod semper assisteret vis divina, aqua illa diceretur curare et sanare lepram et esse causa curationis et habere virtutem curandi. Sic in sacramentis dicunt quod ad prolatlones, verbi assistit virtus divina aquis et infundit gratiam et regenerat, dum homo subicit se per fidei professionem et obedientiam. Dicunt ergo quod sacramenta dicuntur habere virtutem et dicuntur causa et dicuntur efficere secundum communem modum loquendi propter assistentiam divinae virtutis.
Et si tu quaeras, utrum habeant virtutem aliquam creatam super increatam, respondent quod praeter virtutem increatam est dicere aliquam virtutem habere sacramentum, sed extenso nomine virtutis. Si enim virtus dicat aliquam qualitatem vel naturam sive essentiarri advenientem sacramento, sicut virtus proprie dicitur, sic secundum eos non est dicendum quod habeat virtutem, sed extenditur nomen virtutis ad aliquam ordinationem, ut quando aliquid habet efficacem ordinationem ad aliquid, dicitur habere virtutem respectu illius. Et ponunt hoc exemplum : rex statuit ut qui habent tale signum habeant centum libras. Post istam institutionem signum illud non habet aliquam proprietatem absolutam quam non haberet prius ; ad aliquid tamen est ordinatum, ad quod non etat prius. Et quia habet efficacem ordinationem, dicitur habere virtutem ut faciat aliquem habere centum marcas ; et dicitur illud signum valere centum marcas, et tamen nihil plus habet de bonitate nunc quam prius. Si ergo quaeras quid sit illa virtus in illo signo, dicetur quod non est aliquid absolutum, ed ad aliquid. Sic dicunt quod sacramenta sunt talia signa a Deo instituta, ut qui ea susceperit debito modo habeat tantum de gratia vel habeat gratiam ad hunc actum ; illa, inquam, ordinatio efficax secundum istos virtus est sacramenti, et ratione illius disponit hominem ut habeat gratiam, quia efficaciter ordinat ad habendam et suscipiendam gratiam.
Rursus dicunt quod ex tali pactione Dominus astrinxit se quodam modo ad dandum gratiam suscipienti sacramentum ; astringit enim quodam modo Deum ad conferendum, et ideo dicitur habere virtutem ad efficiendum et etiam disponendum. Et sicut extenditur nomen virtutis, ita verbum efficiendi vel disponendi quia nec efficit nec disponit influendo, sed efficaciter ordinando. Et sicut haec extenduntur, ita et nomen causae, quia non dicitur causa secundum quod est principium operandi, sed secundum quod est ratio ordinandi.
Huic positioni pietas fidei non repugnat et ratio consentit. Consentit namque ratio, quia valde difficile est intelligere qualiter illa virtus detur sicut qualitas absoluta ; difficilius, quando detur ; difficile etiam est intelligere cui detur, verbo scilicet an elemento, quae sunt duo nihil unum facientia ; difficile etiam est scire quamdiu duret ; difficile est similiter valde intelligere quomodo influat ; difficile etiam cuius naturae sit in se ipsa ; : et multa talia. Alii vero positioni satis faciliter ratio concordat.
Pietas etiam fidei non repugnat. Cavendum est enim ne, dum nimis damus corporalibus signis ad laudem, subtrahamus honorem gratiae curanti et animae suscipienti. Haec autem opinio non nimis dat neque subtrahit aliquid honoris debiti. Sicut igitur litterae regiae anulo regis sigillatae magnae sunt dignitatis et virtutis et valoris et magna dicuntur et passe et facere, tamen in eis nulla virtus est absoluta, sed sola ordinatio per assistentiam virtutis regiae - quod patet, quia, mortuo rege, non plus curatur de litteris suis quam de aliis, tamen nihil absolutum amiserunt - sic intelligendum in sacramentis, et sic loquuntur Sanctorum auctoritates secundum communem usum.
Et rationes ad oppositum patent. Et si tu quaeras super quid fundatur relatio et quomodo advenit sine donatione proprietatis, dicendum quod in institutionibus signorum, ut quando nummus fit arrha, nihil datur de nova ipsi nummo.
Utraque harum positionum satis videtur probabilis, haec tamen mihi videtur ad sustinendum facilior ; nescio tamen quae sit verior, quia, cum loquimur de his quae sunt miraculi, non multum adhaerendum est rationi. Concedimus igitur quod sacramenta Novae Legis sunt causa et efficiunt et disponunt, extenso nomine, ut dictum est, et hoc securum est dicere ; utrum autem plus habeant, nec vola affirmare nec negare. Et secundum hanc ultintam viam omnia quaesita patent.