Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de potestate baptizandi ; hic agit de annexis illi potestati. Et quoniam tria sunt annexa : ex parte baptizati idoneitas, ex parte baptizantis intentio, ex parte temporis opportunitas, ideo primo determinat quis potest baptizari. Secundo, utrum intentio sit necessaria ad Baptismum, ibi : Solet quaeri de illo qui iocans etc. Tertio de opportunitate temporis, ibi : Cognoscendum est etiam, in baptizandis electis etc.

Duabus partibus remanentibus indivisis, prima dividitur in duas. In prima determinat quis baptizari possit. Secundo, quis baptizari debeat, ibi : Quaeri etiam solet, si corrupte verba proferantur. Prima pars dividitur in duas. In prima determinat veritatem. In secunda solvit dubitationem, ibi : Si vero opponitur de Ieremia etc.

Secunda similiter dividitur in duas. In prima determinat s ille qui baptizatus est corrupta forma, debeat rebaptizari. Secundo, utrum ille de quo nulla est certitudo, possit vel debeat baptizari. Primum, ibi : Solet quaeri, si corrupte etc. Secundum facit ibi : Praeterea sciendum est quod illi, de quibus etc.

Porro cuncti ad Baptismum venientes. Supra egit Magister de sacramento Baptismi. Haec est pars, in qua agit de sacramentalibus ; et duo principaliter sunt, scilicet catechismus et exorcismus. Ideo haec pars habet duas partes. In prima agit de catechismo, in secundo de exorcismo, ibi : Illa autem interrogatio et responsio etc. Prima pars habet duas partes. In prima determinat veritatem. In secunda solvit dubitationem, ibi : Si vero quaeritur, ex quo sensu pro parvulo etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus