Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Beda : Ne confessio sanctae Trinitatis et invocatio videatur annullari. Videtur enim sua ratio non valere, quia, quando aliquis plus et pluries invocat Trinitatem et confitetur, non annihilat, sed potius honorat. Item, si haec ratio bona est, tunc nullum opus debet itetari in quo fit invocatio Trinitatis ; quod manifeste falsum est.

Respondeo : Dicendum quod ista non est ratio Bedae, quia invocetur Trinitas, sed quia invocetur ad talem effectum qui iterari non potest, sicut ad impressionem characteris ; et ideo, si secundo invocat aliquis, cum non possit habere effectum, vel iam annihilat invocationem praecedentem vel consequentem ; hoc autem non semper est in aliis generibus operum vel sacramentorum, nisi eorum quae characterem imprimunt. Ideo patet quod non est simile.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: "Rebaptizare haereticum, qui haec sanctitatis signa perceperit" etc. Cum haereticus det ita verum Baptisma ut catholicus, et similiter recipiat, quare maius peccatum et magis immane scelus est rebaptizare catholicum ?

Respondeo : Dicendum quod, quando haereticus baptizatur et iterum baptizatur, non est tantum peccatum, quantum est de catholico. Et huius ratio est tum a parte rei sacramenti, tum a parte ipsius sacramenti. A parte rei sacramenti, quia eam non recipit haereticus ; et ideo, si iterum baptizatur, propter hoc efficacia non geminatur. A parte sacramenti, quia dubium fuit et probabiliter moti sunt quod haeretici carentes fide non baptizent ; et ubi dubitatio est, potest in casu quis rebaptizari. Et ideo nec omnino facit iniuriam rei nec omnino sacramento secundum certam scientiam. Sed nunc determinatum est quod sacramentum recipit et characterem et rem, nisi sit obstaculum fictionis ; et ideo peccatum est, quia ignorantia iuris non excusat a toto ; et hic est ignorantia iuris. Cum autem rebaptizatur catholicus, de quo constat quod recepit sacramentum et probabiliter creditur quod receperit rem sacramenti, tunc ex certa scientia fit iniuria sacramento et Christo, quia effectum unicae passionis, scilicet remissionem peccatorum omnium, vult iterare, et quantum in se est, Christum iterum crucifigere, et sacramentum irritat : ideo gravissime peccat.

Dub. III

Item quaeritur de hoc quod dicit Cyprianus : "Quomodo sanctificare aquam potest, cum ipse immundus sit ?" quia secundum hoc videtur quod Baptismus non fiat nisi in aqua sanctificata : ergo, si aliquis baptizetur in aqua fluminis, est rebaptizandus. Item, qualiter solvitur ad eius argumenta ad quae Magister non respondet ? Si enim nulla est sanctificatio nisi per Spiritum sanctum, et hunc haereticus non habet, ergo nihil sanctificat.

Respondeo : Dicendum quod duplex est sanctificatio : quaedam, quae spectat ad solemnitatem ; quaedam ad necessitatem. Illa quae est ad solemnitatem est facta a praelato Ecclesiae per orationem : sed haec non addit aliquid nec adimit Baptismo. Alia est per verbum adveniens ad elementum : per verbum, inquam, quod est de integritate formae sacramenti : et quoniam istud non habet efficaciam a dicente, sed potius ab instituente : ideo sanctificat et est efficax non virtute ministri, sed Christi. Sicut notarius odiosus et malus scribit litteras, quas mandat regi filius eius ; et quamvis notarius non placeat nec aliquid quod sit in ipso ipsi regi, placet tamen littera filii, et ideo efficax est apud regem ; sic intelligendum est in proposito.

Et sic patet quod obiectio sua non valet, quia non sanctificat sacramentum spiritus baptizantis, sed spiritus Christi. Et hoc est quod Cyprianum decepit, quia Baptismi potestatem ministro traditam non bene consideravit et de sacramento, secundum quod de eius efficacia, iudicavit ; et si quis hoc diceceret, in errorem manifestum, si vellet hoc defendere, perveniret, quod nullus nisi sanctus posset sacramenta ecclesiastica dispensare ; quod modo tenent quorumdam haereticorum sectae.

Dub. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: "Si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur." Videtur enim male dicere, quia haeresis est quod baptizatus sit rebaptizandus, et grave peccatum est rebaptizare : ergo, si hoc faciebat Cyprianus, erat haereticus ; sed, si haereticus patiatur, non propter hoc salvatur : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod Cyprianus hoc non dixit asserendo nec defendendo, sed opinando ; et ideo non fuit haereticus, quia non erat in Ecclesia determinatum. Praeterea, zelus fidei et detestatio haereticorum, quae multum vigebat in eo, faciebant ipsum ex humana infirmitate excedere ; et ideo venialiter credendus est peccasse, si peccavit. Similiter Petrus amore quodam speciali movebatur erga gregem ; et ideo, si ex hoc malum exemplum gentibus dedit, non graviter, sed venialiter credendus est peccasse. Et hoc innuit Augustinus, cum dicit quod "non sumus eis meliores", quia propter veniale peccatum non est quis minus praeferendus alii. Venialia enim omnia resecantur falce martyrii.

PrevBack to TopNext