Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum aliquis in utro possit baptizari
Rationes principales
Et quod aliquis possit baptizari in utero, ostenditur sic : Maior est gratia sanctificationis quam gratia baptismalis ; sed parvulus in utero est susceptibilis gratiae sanctificationis, sicut patet de Ioanne Baptista et Ieremia : de Ioanne, Lucae 1, 15 : "Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae". Si ergo parvulus in utero est capax gratiae sanctificationis, videtur similiter quod et gratiae baptismalis.
Item, pronior est Deus ad miserandum quam ad condemnandum ; sed parvulus in utero non tantum est susceptibilis culpae, sed etiam poenae : ergo videtur quod Deus debeat in utero remedium praeparare. Sed remedium contra culpam originalem est Baptismus : ergo videtur quod homo possit in utero baptizari.
Sed contra : Augustinus dicit, et habetur in littera: "Non potest quis renasci antequam sit natus" ; sed baptizari est renasci : ergo non potest baptizari antequam nascatur.
Item, originalis culpa contrahitur ex carne corrupta : ergo quamdiu parvulus est coniunctus carni corruptae, est coniunctus causae morbi, quia semper nutritur sanguine menstruo : ergo non debet quis purificari in loco infectionis nisi separetur : ergo non debet baptizari antequam nascatur et a matre separetur.
Conclusio
Baptismus non potest dari existentibus in utero
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ratio quare quis non purificatur nec baptizatur in utero est divina institutio, quae sic instituit. Ratio autem divinae institutionis assignatur congruitatis, non necessitatis, quia posset utique aliter esse, si Deus vellet. Et secundum diversos plures et diversae congruentiae assignantur.
Fuerunt enim qui dixerunt quod ratio sumitur ex parte aequitatis divini iudicii, quae nec parvulum nec adultum iustificat sine aliquantula poena ; et ideo debuit circa parvulum aliquid fieri poenale ad hoc ut iustificaretur ; et illud dicunt fuisse omni tempore. Sed ista ratio non videtur conveniens, quia non est generalis. Nam tempore legis ; naturae, ut dicit Gregorius, iustificabantur in sola fide parentum. Praeterea, esto quod parvulus baptizetur in aqua calida sive tepida, potius esset ei solatium quam poena, et ita haec ratio non sufficit.
Fuerunt alii qui dixerunt quod ratio sumitur ex parte sacramenti. Quia enim in originali peccato et est caro infecta et anima deformata, ideo sacramentum Baptismi duo habet, scilicet aquam et Spiritum, ut dicit Damascenus, et quodam modo est ibi purificatio et generatio carnis et spiritus : et ideo non tantum praesupponit nativitatem in utero, quae est in infusione animae, verum etiam nativitatem ex utero, quae est in egressu. Et ista quidem ratio bona est, sed particularis, quia non valet ad remedium legis naturae, quod non respiciebat parvuli carnem.
Fuerunt et alii qui sumpserunt rationem ex parte culpae. Quia enim culpa originalis contracta est ex carne infecta et ex carne parentum secundum actum generationis, totum tempus generationis et cibationis ex illa carne infecta, ut puta ex sanguine menstruo, est tempus deputatum peccato, non remedio : et ideo ante necesse est a carne matris parvulum separari et totam generationis actionem corisummari quam superveniat benedictio, quoniam illud totum est tempus maledictionis. Et ista quidem ratio bona est, nisi etiam repugnaret sanctificationi, quoniam ibi datur gratia mundans a culpa originali.
Fuerunt et quarti qui dixerunt quod ratio est ex parte gratiae. Quia enim gratiae est dare esse ordinatum et gratiae est regenerare ; et esse ordinatum praesupponit esse distinctum, et renasci praesupponit nasci : ideo necesse est quod ante Baptismum parvulus nascatur, ut sit perfecte natus secundum carneni ; sit etiam distinctus, quoniam, quamdiu est in ventre, coniungitur matrici per umbilicum, unde recipit alimentum. Et haec quidem ratio bona est, maxime quia consonat et ortum habet a verbis Sanctorum ; tamen adhuc per istam rationem posset ostendi quod parvulus non deberet sanctificari in utero sicut nec baptizari.
Et propterea est dicendum quod ratio sumenda est ex parte sacramentalis remedii. Quia enim sacramentale remedium respicit operationem Ecclesiae, et operatio Ecclesiae non se extendit ad parvulum nisi extra uterum : ideo nullo tempore nec fide parentum nec aliquo sacramento iustificatus est parvulus antequam natus, quantum est de lege communi, quia Deus decrevit salvare puerum per sacramentum vel aliquid quod sit loco sacramenti.
Ad hoc autem intelligendum est notandum quod triplex status distinguitur in homine post animae infusionem : primus est in utero ; secundus extra uterum in statu infantiae ; tertius in statu naturae adultae. In primo statu manifestus est Deo ; in secundo manifestus est nobis ; in tertio manifestus est sibi. In primo igitur statu, cum soli Deo sit notus, potest per eius voluntatem sanctificari, non per nostram cooperationem, cum non cognoscat eum Ecclesia nec sit de foro Ecclesiae. In secundo statu, quia notus est Deo et Ecclesiae, remedium potest habere a Deo, cooperante adiutorio alieno, non suo. In tertio. statu, cum sit omnibus modis notus, scilicet Deo et sibi et Ecclesiae, potest omnibus his modis adiuvari, ut non tantum Deus sua virtute faciat, sed adiuvet fides aliena quantum ad sacramentum et fides et devotio propria. Prima igitur sanctificatio est per divinam voluntaem et pertinet ad singulare privilegium. Secunda vero est per legem datam, sicut patet in circumcisione, patet etiam in Baptismate, cum dictum est Ioannis 3, 5 : Nisi quis renatus fuerit etc. Tertia est per legem inditam, quam Deus indidit ut ad Deum recurrat homo petere veniam pro offense. Et prima quidem est paucorum, ut puta illorum quos deputat ad aliquod magnum officium, et est praeter legem communem. Ita enim decrevit divina iustitia, ut, quantum est de lege communi, non relevetur qui cecidit nisi aliqua dispositio occurrat ; et parvulus quidem, sicut per alium cecidit, ita potest per alium relevari disponendo, ut puta per fidem alienam ; adultus autem per propriam, sicut per propriam voluntatem peccavit. Quia vero, in utero non potest per fidem alienam vel per sacramentum adiuvari, quoniam non est de foro Ecclesiae nec nobis notus, et hoc decrevit Deus de lege communi : ideo nullus in ventre purificatus est nisi de privilegio speciali. Quoniam igitur Baptismus respicit legem communem et legem datam, ideo non debet quis in utero baptizari. Et haec ratio communis est omnibus sacramentis secundum omne tempus.
Ad rationes
Et patet responsio ad illud quod obicitur de sanctificatione. Concedo enim quod Deus posset dare gratiam, si vellet, parvulo ; sed per sacramentum Baptismi vel aliud ecclesiasticum non debet fieri, non quia maius sit, sed quia alius est modus, qui non competit illi statui.
Ad illud quod obicitur, quod Deus pronior est ad miserandum, dicendum quod verum est ; sed tamen cum misericordia currit iustitia : et ideo, quia iustitia dictabat ut aliqua satisfactio vel aliquod praeparatorium fieret sibi pro parvulo, ideo ante non remittebat culpam ; tamen "non continet misericordiam suam in ira", quia hoc ipsum, quod conservat in utero et praeparat remedium extra, misericordiae est ; et si retribuisset Adae secundum peccatum suum, totam posteritatem eius delesset.