Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum sanctificatus in utero debeat baptizari.

Secundo quaeritur circa hoc, utrum sanctificatus in utero debeat baptizari, cum natus est.

Et quod sic videtur : Quia talis per sanctificationem non habet characterem, sed debet signo Christi consignari, quod fit in Baptismo : ergo debet baptizari.

Item, baptizati baptismo flaminis baptizantur aqua et tenentur baptizari, ut patet de Cornelio, Actuum 10, 22 ; sed sanctificari non est aliud quam gratiam Spiritus Sancti recipere : ergo sanctificati tenentur baptizari.

Item, nullus quantucumque magnus absolvitur a divino mandato ; sed Dominus mandatum dedit de suscipiendo Baptismum : ergo ita tenetur ad hoc sanctificatus ut alius.

Sed contra : Vigor singularis privilegii semper transcendit beneficium commune : ergo in sanctificatione datur gratia curans sicut in Baptismo, et maior et efficacior ; sed ordo non est a maiori perfectione ad minorem, sed e converso : ergo sanctificatus non tenetur baptizari.

Item, si sanctificatus baptizatur, videtur quod sit vanitas, quia quod potest sufficienter fieri per unum, frustra fit per duo in natura : ergo, si natura non facit frustra , multo minus nec gratia ; sed gratia sanctificans sufficit ad curationem, alioquin Deus agit imperfecte : ergo etc.

Item, videtur quod sit ibi contemptus, quia qui baptizatus est, si iterum baptizetur, facit contumeliam sacramento, quia primum remedium reputat insufficiens. Ergo pari ratione qui baptizatur post sanctificationem iniuriatur sanctificationi.

Conclusio

Sanctificatus in utero debet baptizari

Respondeo : Dicendum quod sanctificatus baptizari debet Baptismo aquae sicut baptizatus baptismo flaminis. Et est ratio triplex : prima propter bonum obedientiae, quia Deus praecipit ut omnes qui nascuntur renascantur aqua ; secunda propter humilitatem, quia debet se reputare peccatorem et indigere Christi redemptione ; tertia propter unitatem, ut ab aliis membris Christi non discordet. Non ergo baptizatur propter hoc quod sanctificatio non sufficiat, sed propter rationes praedictas. Propter quarum exempla danda Christus fuit circumcisus : ut scilicet obediret Legi, subiecit se signo peccatoris, quo non ipse se peccatorem, sed alios se peccatores profiteri doceret : postremo, ut Patribus non esset dissimilis.

Patet igitur responsio, quod sanctificatus non recipit Baptismum in remedium - quod si faceret, esset inordinatio, vanitas et contemptus - sed in signaculum, quod habet tria bona coniuncta, scilicet obedientiam, humilitatem et unitatem quantum ad unitatem characteris.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod sanctificatio transcendit, dicendum quod, quamvis hoc verum sit quantum ad gratiam, quae delet culpam et habilitat ad bonum, tamen non transcendit quantum ad characterem, quia illum non imprimit ; et ideo ratione illius adhuc Baptismus debet recipi.

Ad illud quod obicitur, quod superfluit, patet responsio, quia non recipit ad idem ad quod praecessit sanctificatio.

Ad illud quod obicitur, quod rebaptizatus iniuriatur Baptismo, dicendum quod hoc verum est, quia iterat idem remedium et ad idem ; non sic est in proposito. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext