Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum intentio in conferente sit de necessitate Baptismi.
Rationes principales
Et quantum ad primum, quod intentio sit de necessitate Baptismi, ostenditur : Primo per auctoritatem Magistri in littera : "In hoc et in aliis sacramentis, sicut forma servanda est, ita intentio conferendi illud est habenda" ; sed forma est de necessitate ; ergo et intentio.
Item, forma verborum est de necessitate, non secundum quod cogitantur, sed secundum quod dicuntur ; sed dicere est cum intentione proferre : ergo intentio est necessaria ad Baptismum. Si tu dicas quod ex hoc non sequitur quod oporteat habere intentionem talem et talem ; sed sufficit quod intendat aliquid, ut puta ludere : ostenditur quod necesse est habere intentionem dandi sacramentum, quia opera, quae sunt secundum artem vel rationem, ut ratio est, recipiunt denominationem ab eius intentione, quoniam si intendit ludere, Iudus est : ergo, si non intendit administrare sacramentum, non est sacramentum.
Contra : Augustinus dicit, et habitum est supra, distinctione tertia : "Accedente verbo ad elementum, fit sacramentum". Ergo, si ista duo adsint, sacramentum est integrum, maxime cum in datione formae intentio non tangatur.
Item, ad Baptismum concurrit fides, cum sit sacramentum fidei ; sed fides Ecclesiae sufficit, cum baptizans est infidelis : ergo videtur similiter quod intentio Ecclesiae suppleat intentionem baptizantis.
Item, Baptismus ita respicit recipientem sicut dantem ; sed non est necessaria intentio in recipiente, ut patet in parvulo et furioso : ergo nec in dante ; et sic etc.
Item, videmus opera spiritualia, quae Dominus facit per ministros aliud intendentes, ut puta probat iustos per daemones, qui probationem non intendunt ; similiter in operibus corporalibus, qui percutit vulnere lethali, etsi non intendat occidere, homicidium facit. Ergo videtur similiter in proposito, quia licet quis non intendat baptizare, tamen, si facit quod requiritur ad Baptismum, baptizat.
Conclusio
Intentio requiritur ad conferendum omne Sacramentum
Respondeo : Dicendum quod in omni sacramento necessaria est intentio. Ratio autem huius est quia sacramentum non habet esse suum a natura, sed ab institutione ; unde si ante institutionem immersisset quis in aquam sub forma verborum, non esset sacramentum.
Dicunt ergo quidam, sicut magister Hugo de sancto Victore, quod sacramenta instituta sunt ut fiant rationabiliter et ex intentione ; et ideo, si non sit intentio, non est sacramentum. Ait enim sic : Sacramenta Dei non sic instituta sunt ut operandi nullam rationem admittant, sed tumultuosa quadam et violenta atque irrationabili pertinacia sine omni intentione aut voluntate operantium ad effectum procedant. Vide igitur et considera quod rationabile oportet esse opus ministrorum Dei, nec propter solam formam praeiudicare, ubi agendi intentio nulla est.
Potest tamen et alia ratio assignari, quia ad sacramentum necessaria est intentio et institutio. Ad hoc enim quod sit sacramentum necesse est quod forma et elementum ad unum ordinentur ; hoc autem non est ex se, cum forma et elementum indifferentia sint ad multa ; ideo supervenit institutio Christi, quae formam et elementum ordinavit ad aliquem effectum et significatum. Sed tamen institutio, etsi verba ordinavit ad unum, non tamen arctavit, quia ad alios usus possunt sumi et sumuntur ; et ideo ad hoc quod ordinentur necessarium est intervenire intentionem ministri, qua intendit illo actu et verbo talem effectum dare vel saltem quod facit Ecclesia facere vel saltem quod Christus instituit dispensare ; alioquin verbum et elementum ut disiuncta vel ad aliud iuncta non faciunt sacramentum.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur primo : Accedit verbum ad elementum etc., dicendum quod non accedit unum ad alterum nisi adsit intentio iungens.
Ad illud quod obicitur de fide, quod sufficit fides Ecclesiae, dicendum quod fides est sicut agens universale ; sed intentio est agens particulare, applicans fidem ad hoc vel ad illud : et ideo fides salvatur in generalitate Ecclesiae, sed intentio est necessaria, qua copulatur actus ille fidei Ecclesiae, tamquam actus particularis et actualis in ministrante. Virtus igitur sacramenti est a fide Ecclesiae, sed dispensatio est ab actione ministri ; et quoniam ministratio respicit intentionem dantis, ideo non sic requiritur fides in dispensante ut intentio.
Ad illud quod obicitur de suscipiente, dicendum quod, si suscipiens sit adultus et nullo modo intendat, sibi fieri quod facit Ecclesia, sed tantum iocum, non credo quod reciperet sacramentum si nihil intendat nisi ludere et lavari.
Ex hoc patet illud quod consuevit quaeri, utrum aliqua fictio impediat susceptionem sacramenti. Si enim fictio illa non removeat intentionem hanc, videlicet suscipiendi quod Ecclesia dat vel intendit dare, quantacumque sit fictio, non impedit susceptionem sacramenti. Si vero ita sit fictus quod non habeat intentionem recipiendi vel fiendi circa se quod Ecclesia facit vel intendit facere, sed solum intendit ludere vel alios illudere, non video quomodo iste suscipiat sacramentum vel rem.
Ad illud quod obicitur de operibus, dicendum quod opera illa de se sunt ordinata ad illum finem, ut gravis percussio ad occisionem et poena ad bonorum probationem ; sed ablutio et Trinitatis invocatio sunt ordinata ad multa : et ideo non faciunt sacramentum sine intentione. Et sic patet illud.
Ad illud quod obicitur, quod semper oportet rebaptizari, cum non constet de intentione baptizantis, dicendum quod non oportet, quia fecit quod in se est et debitam adhibuit diligentiam ; et ideo amplius non tenetur, maxime si defectus intentionis non potuit cognosci ex aliquo signo.
Utrum autem sit baptizatus vel non, hic est duplex opinio. Una est quod Deus reputat ilium baptizatum, non tantum Ecclesia. Et rationem huius sumunt ex illo verbo Isidori: "Quacumque arte verborum quis iuret, Deus sic accipit sicut ille cui iuratur intelligit." Sed illud intelligitur quantum ad culpam, non quantum ad rationem voti vel sacramenti, et hoc est manifestum in matrimonio et voto.
Et ideo dicunt alii quod non est sacramentum, quamvis ibi sint verba, quia, ut dicit Gregorius, in Moralibus, non debet intentio verbis deservire, sed verba intentioni, et hoc maxime habet locum in sacramento. Et ideo non baptizatur, quantum est per id quod per hominem gestum est.
Si quaeras, an aliter salvetur, dicendum quod, si adultus baptizatur ut debet, fides interior supplet ; si parvulus, pium est credere quod summus sacerdos silppleat ; si tamen non faciat, iuste facit ; et nos esse voluit incertos de salute ad deponendam superbiam et excitandam diligentiam, ut attentius et a personis dignioribus et securioribus requiramus ; credo tamen vel quod Deus revelet vel integre suppleat, nisi peccata nostra praepediant. Hoc igitur habendum est pro regula ad omnia sequentia, quod ad omnium sacramentorum dispensationem necessarium est habere intentionem vel actu vel habitu, vel implicite vel explicite.