Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum recta intentio sit necessaria ad Baptismum.

Secundo quaeritur circa hoc utrum recta intentio sit necessaria ad Baptismum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur: Quia ad Baptismum requiritur intentio : ergo ad recte baptizare requiritur recta intentio.

Item, minus malum est nihil intendere in opere quam malum finem intendere : ergo, si defectus intentionis non potest stare cum Baptismo, multo minus obliqua intentio.

Item, opera, ad quae necessaria est intentio, ab ipsa denominantur. Ergo, cum ad Baptismum necessaria sit intentio, si ergo intentio recta, et Baptismus ; et si obliqua, et Baptismus ; sed non est Baptismus nisi rectus : ergo etc.

Contra : Supra probatum est quod haereticus baptizat ; sed haereticus semper habet obliquam intentionem, quia vult trahere ad suam haeresim : ergo non est ad Baptismum necessaria recta intentio.

Item, mala voluntas in baptizante non nocet : ergo nec obliqua intentio.

Item, Baptismus est opus Dei ; non humanum : ergo non potest esse obliquum ; sed intentionis rectitudo exigitur propter rectitudinem operis : ad Baptismum ergo non , est necessaria recta intentio.

Conclusio

De necessitate Sacramenti est tantum intentio operis, non recta intentio operantis, nisi de congruitate

Respondeo : Dicendum quod intentio idem est quod voluntas ratiocinata prout dirigitur in finem. Sed finis duplex est : est enim finis, qui est rei terminus vel complementum, et est finis, qui est rei utilitas. Sic in sacramento duplex est finis ; unus scilicet qui est complementum, scilicet quod ibi sit unio verbi et elementi ; et finis utilitas, scilicet baptizati vel baptizantis. Secundum hunc duplicem finem duplex est intentio : sicut aliquis qui fundat domum intendit eam consummare et intendit inhabitare : sic in sacramento intendit quis prima intentione sacramentum Ecclesiae ministrare, consequenter vel intendit suam utilitatem vel parvuli salutem vel quidquid illud sit. Prima intentio est de necessitate sacramenti ; secunda tantum de congruitate. Prima intentio non habet rectum et obliquum, sed secunda est quae habet rectum et obliquum. Unde patet responsio quod ad sacramentum Baptismi nihil facit intentio recta, nec aliquid obstat intentio non recta quantum ad substantiam sacramenti, nocet tamen vel prodest habenti.

Ad rationes

Argumenta igitur quae probant quod ad Baptismum requiritur intentio recta supponunt ad Baptismum requiri intentionem quae est intentio utilitatis ; et ideo omnia super falsum fundantur, ut patet de primo.

Ad illud quod obicitur, quod melius est nihil intendere quam male, dicendum quod defectus intentionis non impedit sacramentum propter culpam, sed propter illius actus necessariam exigentiam.

Ad illud quod obicitur, quod opera denominantur ab intentione, dicendum quod hoc verum est de operibus ad quorum informationem necessaria est intentio finis, ut est utilitas. Notandum tamen quod, quamvis non sit necessarium intendere efficaciam Baptismi in se et principaliter, tamen intenditur in quolibet baptizato vel in generali vel in speciali vel in se vel in annexo vel propter se vel propter aliud. Ad hoc enim quod quis baptizetur oportet, si est adultus, quod intendat, quod fiat in se vel circa se quod facit Ecclesia : similiter intendat baptizans facere. Actui autem exteriori, ut est Ecclesiae, iunctus est character interior ; sic enim, et non aliter, est actus sacramentalis.

PrevBack to TopNext