Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum parvuli baptizandi debeant catechizari

Et cum catechismus dicatur instructio, quaeritur ergo, utrum parvuli debeant catechizari.

Rationes principales

Et quod sic, videtur: Quia, ubi unum tantum sacramentum est, et unus ritus debet observari ; sed magni catechizantur : ergo et parvuli.

Item, forma a Deo tradita est observanda generaliter ; sed Christus, in ultimo, 19 Matthaei, Baptismo praemittit doctrinam, cum dicit : "Ite, docete omnes gentes" etc.

Item, ad hoc facit mos et consuetudo universalis Ecclesiae, quae cum faciat recte catechizando pueros, videtur etc.

Sed contra : Stultum est instruere. eum qui non est capax doctrinae : ergo baptizans stulte agit, cum.catechizat parvulum.

Item, videtur quod assistentes falso respondeant : aut enim respondent in persona parvuli aut in persona sua. In persona sua, non, quia sacerdos quaerit a parvulo. Si in persona parvuli, ergo falsum dicunt, cum dicunt credo.

Item quaero utrum in illa responsione obligentur patrini. Et quod sic, videtur, quia Augustinus, in quodam Sermone : "Volo quod omnes cognoscatis, tam viri quam mulieres, vos parvulis, quos suscepistis, fideiussores apud Deum exstitisse". Sed tunc videtur, cum nemo sciat de alio qualis sit futurus, quod stulte promittat et in discrimine se ponat.

Item quaero utrum parvuli obligentur. Et quod sic, videtur. Dicit Dionysius quod sensus verborum quae dicunt patrini est quod puer ille, cum in sensum venerit, tenebit sacras confessiones ; obligant ergo parvulum. Si enim obligari potuerit parvulus per carnales parentes ad malum, ergo per spirituales ad bonum multo fortius. Sed contra : si parentes promittant pro filio quod filius intrabit religionem, ille non obligatur nec tenetur : ergo similiter in proposito.

Item quaero, si obligatur, utrum illa obligatio sit votum. Et quod sic, videtur, quia votum est spontanea promissio melioris boni, deliberatione et obligatione firmata. Contra : secundum hoc duplici peccato peccaret baptizatus, quia transgressor est voti ac praecepti.

Conclusio

Etiam in baptismo parvulorum congruit praemittere catechismum

Respondeo : Dicendum quod catechismus in adultis praecedebat Baptismum propter duas causas : ut baptizandi instruerentur de credendis et ut se obligarent voluntarie ad Dei, imperia facienda, quasi non coacte, sed voluntarie illa impleturi. Parvuli quidem, etsi non possunt doceri, possunt tamen per patrinos obligari. Ideo fit in eis catechismus et propter rationem obligandi et propter uniformitatem, ut consimiliter omnes baptizentur, sicut consimilem effectum recipiunt.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de doctrina, iam patet responsio. Similiter ad illud quod obicitur de respondentibus, dicendum quod respondent in persona parvuli, et est sensus : credo, id est sacramentum fidei percipio vel suscipere praesto sum. Et non est sermo falsus nec inconsuetus, quia, sicut dicit Augustinus, in epistola Ad Bonifacium, frequenter signum accipitur pro re ; sicut dicimus : cras erit resurrectio Domini, et videns fumum dicit se videre ignem. Vel potest esse sensus : credo, id est ad credendum me obligo.

Ad illud quod quaeritur utrum patrini obligentur, dicendum quod, si non haberent alium doctorem, obligantur ad instruendum ipsum in his quae sunt de necessitate fidei et morum vel ad hoc quod facerent instrui vel ad hoc quod ille crederet vel servaret. Nunc autem, quia multos habent doctores, non tenentur.

Ad illud quod quaeritur de parvulis, utrum obligentur, dicendum quod sic, quia ibi non requiruntur nisi ea ad quae tenentur de iure naturali. nulla autem supererogationis ; ideo non est simile de ingressu in religionem.

Ad illud quod quaeritur utrum talis obligatio sit votum, dicendum quod non proprie, quia votum est de eo quod supererogationis est ; tamen, extenso nomine, est votum, quia voluntaria obligatio. Nec facit duplex peccatum, quia non obligatur magis quam prius de necessitate, sed de bono et aequo.

PrevBack to TopNext