Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum exorcismus habeat aliquam efficaciam in parvulo vel adulto.

Secundo quaeritur circa hoc de exorcismo, utrum habeat aliquam efficaciam in parvulo vel adulto. Et dicitur quod habet potestatem ad expellendum daemonem.

Et quod istud sit verum, videtur : Per Augustinum, in libro De Symbolo : "Parvulus exorcizatur ut potestas diaboli expellatur".

Item, Rabanus: "Exsufflatur a parvulo saeva potestas per pium sacerdotem".

Item, quod habeat efficaciam, videtur ratione, quia sacerdos dicit exorcizando : "Exi ab eo, immunde spiritus". Ergo, si non frustra hoc instituit Ecclesia, diabolus exit, sicut imperat.

Item, exorcismi Salomonis pellebant daemones et aliqui mali pellebant ad invocationem Christi. Ergo, si ille habet exorcizandi officium et habet exorcismos efficaciores, patet etc.

Contra : Cyprianus : "Diaboli potestas non minuitur ante Baptismum".

Item, quod nullius sit efficaciae, videtur, quia, si pellit daemones, aut spiritualiter aut corporaliter. Non spiritualiter, quia tunc expellitur spiritualiter quando expellitur culpa. Si quantum ad corporalem laesionem, ergo solum daemoniacis et obsessis deberet fieri exorcismus.

Item, si alium effectum non habet nisi daemonem pellere, cum multo efficacius pellatur in Baptismo, deberet statim baptizari et nullo modo exorcizari. Si dicas quod disponit ut habeat maiorem effectum Baptismus, contra : aut hoc facit disponendo subiectum aut fortificando Baptismum. Non disponendo subiectum, quia, si disponit, aut minuendo culpam aut poenam ; neutrum potest, cum non possit minui poena sine culpa. Non fortificando Baptismum, quia nondum est quando exorcismus fit.

Item, decedat aliquis exorcizatus ante Baptismum ; quaero utrum aliquid conferat exorcismus. Si nihil, stultum est exspectare ; si aliquid, quaero : quid ? Si minores tenebras, contra : tenebrae sunt carentia visionis divinae ; hac autem omnes sunt similiter privati.

Item, si dicas quod fiat ad solemnitatem Baptismi, quaero : quare magis Baptismus habet solmnitatem quam alia sacramenta, et quae et quot sunt illa quae attenduntur ad eius solemnitatem ?

Conclusio

Exorcismus fit tum ad solemnitatem baptismi, tum ad cohibendum diabolum

Respondeo : Aliqui dixerunt quod exorcismus solum fit ad solemnitatem et ad expressiorem significationem ; nec aliquid ibi efficitur, sed solum significatur quod efficitur in Baptismo.

Alii autem dixerunt quod non tantum fiat ad solemnitatem, immo habeat effectum spiritualem, licet semiplenum ad disponendum ad Baptismum. Unde parvuli non baptizati, sed exercizati, morientes sustinent minores tenebras.

Primi nimis parum dixerunt et Sanctorum auctoritates plus dicunt ; secundi nimis dixerunt. Ideo tenendum est medium, quod est ad solemnitatem et ad cohibendum diabolum, ut non possit occidere parvulum nec ita fortiter vexare adultum ut retrahat a Baptismo. Unde non est contra vexationem quam faciat in corpore, sed quam faceret, quia diabolus, ex quo videt hominem praeparari ad Baptismum, ipsum vexaret. Unde Gregorius dicit quod illos pulsare negligit quos quieto iure possidere se sentit ; sed quando videt se deseri, tunc provocatur.

Ad rationes

1-2. Ad prima duo obiecta patet responsio, quia Cyprianus intelligit de potestate spirituali. Et illud de vexatione similiter patet.

3-4. Ad illud quod obicitur ; quare non statim datur Baptismus ? dicendum quod propter solemnitatem et propter hoc quod Baptismum debet praecedere doctrina sive catechismus ; ut ergo diabolus arceatur a catechismo, annectitur exorcismus. Nec fit propter aliquam efficaciam gratiae in anima, sed solum ad significantiam et ad arcendam potestatem contrariam.

Ordo autem eorum quae sunt ad solemninatem Baptismi, secundum morem Ecclesiae usitatiorem hic est. Primo, exsufflatur, et hoc ut virtus diaboli exterior expelltur et interior expellenda significetur. Secundo, signum crucis fit in pectore et in fronte, ut daemon cognoscat se expellendum tam in occulto cordis quam in aperto confessionis. Tertio, sal in ore ponitur, ut significetur quod per Baptismum sapor sapientiae praeparetur et foetor fomitis restringatur. Quarto, fit linitio aurium et narium cum sputo, ut significetur gratia ad discernendum et ad obediendum. Quinto, fit inunctio in pectore et spatulis, ut significetur gratia unctionis ad Deum amandum et eius onera portanda. Sexto, post Baptismum fit inunctio chrismatis in vertice, ut significetur apertio mentis imputribilis ad contemplandum aeterna. Chrisma enim confectum est ex oleo lucente et balsamo conservante. Septimo, vestitur vestimento mundo et albo, ut significetur candor innocentiae et stolae resurrectionis. Ultimo, ponitur cereus in manibus, ut sit lucerna pedibus eius verbum Domini et lumen semitis eius.

Secundum Hugonem vero de Sancto Victore "forma exorcismi et aliorum sacramentalium in Baptismo ita perficitur. Puer primo signatur crucis signaculo in fronte, in pectore, in oculis, in naribus, in ore, in auribus, ut totius corporis sensus hoc signaculo muniantur cuius virtute omnia sacramenta complentur et omnia diaboli figmenta frustrantur". Unde Rabanus, De institutione clericorum : "Ut ab eo diabolus expellatur, in vase suo pristino suae interemptionis signum cognoscens ; iam sibi deinceps illud fiat alienum. Postea datur sal benedictum in os eius, ut sapientia conditus careat foetore iniquitatis et ultra non putrescat a vermibus vitiorum." Sal conservat carnem a foetore et putrefactione : sic sapientia per ipsum significata spiritum conservat, ne solvatur in vitia et foeteat per infamiam. "Deinde exsufflatur malignus foris, ut spiritus Spiritu pellatur", scilicet Spiritu Sancto malignus, quia Spiritus Sanctus per flatum sinificatus est, Ioannis penultimo, 22 : "Insufflavit et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum" etc. Postea tanguntur ei aures et nares cum saliva, ut tactu supernae sapientiae et aures aperiantur ei ad audiendum verbum Dei et nares similiter ad discernendum odorem vitae et mortis. Hoc significavit Dominus, cum dixit in sanatione surdi et muti, Marci 7, 34 : "Ephpheta" etc., Glossa : "Sputum de capite Domini est divina sapientia, quae solvit labia, ut dicat : Credo in Deum". Post haec introducitur baptizandus in ecclesiam. "His habitis et completis, venit sacerdos ad. fontem et consecratur fans in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut sanctitas sacramenti non ex eo qui ministrat constare sciatur, sed ex eo qui sanctificat. Post haec traditur novae vitae auditoribus catechumenis Symbolum fidei, in quo apostolicae doctrinae forma consistit." Hoc non dicitur in moderno ordinali, ut credo. "Post haec oblatus ad Baptismum parvulus et interrogatus a sacerdote, si abrenuntiet satanae et omnibus pompis eius et omnibus operibus eius, per ora gestantium respondet, ut aliena iniquitate obligatus, aliena fide et confessione solvatur. Postea inungitur oleo sacro in pectore, tamquam muniatur adversus hostem, ne ei deinceps immunda et noxia persuadere possit. Ungitur et inter spatulas, ubi vigor portandi oneris est, ut fortitudinem accipiat ad portandum onus. Deinde interrogatur, si credat in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unam Ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum et vitam aeternam ; et sub hac fidei responsione trina immersione a sordibus vetustatis abluitur, novum indutus hominem. Deinde, postquam baptizatus a fonte ascendit, sacro chrismate in vertice ungitur, ut spiritum Christi participando merito deinceps Christianus appelletur, coheres regni et gloriae sacra unctione effectus. Deinde tradiiur Christiano vestis candida, ut qui primae nativitatis decorem vetustatis pannis obfuscaverat, habitu regenerationis gloriae praeferat indumentum. Tegitur etiam caput sacro velamine post unctionem sacram, ut intelligat se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri. Ad ultimum cereus accensus datur in manu eius, quo implere doceatur illud evangelicum, Matthaei 5, 16 : "Sic luceat lux vestra coram hominibus". Hanc lampadem si inexstinguibilem servaverit, inter virgines sapientes cum sponso caelesti ad nuptias introibit." Et statim, si adest episcopus, confirmatur ; et datur ei Eucharistia post. Confirmationem, si sit adultus, ut Christo incorporetur.

PrevBack to TopNext