Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

Haec est secunda pars huius partis, in qua Magister agit de sacramentis secundum septem differentias. Supra enim egit de Baptismo, qui est primus inter sacramenta ; hic agit de Confirmatione. Et quoniam tria est considerare circa hoc sacramentum : primo ea quae spectant ad integritatem, secundo ad efficaciam, tertio vero ad usum, ideo pars ista tres habet particulas. In prima parte agit de hoc sacramento quantum ad integritatem. In secunda quantum ad efficaciam vel virtutem, ibi : Virtus autem huius sacramenti est donatio Spiritus Sancti ad robur. In tertia quantum ad usum sive modum sumendi, ibi : Hoc sacramentum tantum a ieiunis etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus