Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Augustinus: In illo puero acceleratus est usus rationis, utrum beatus Ioannes in utero habuerit usum liberi arbitrii. Et quod sic, videtur, quia exsultavit ad vocem beatae Mariae, sicut dicitur in textu ; sed talis exsultatio non fuit nisi per apprehensionem rei amatae ; res autem non apprehendebatur nisi ratione, nec amabilis erat nisi voluntate rationata, scilicet praesentia Christi vel eius Matris : ego videtur, cum usus liberi arbitrii sit secundum actum rationis et voluntatis, quod simpliciter habuit usutn. Sed contra : Augustinus, Ad Dardanum : Non est dictum, quia credidit infans ; ergo, si motus fidei primus est inter motus virtutum, videtur quod non habuerit actum alicuius virtutis : ergo, cum hoc non fuerit propter defectum gratiae, fuit ergo propter defectum liberi arbitrii.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio ; et Augustinus loquitur dubie. Fuerunt enim qui dicerent Ioannem non habuisse motum liberi arbitrii nec exsultationem illam fuisse ab eo, sed magis in eo, non per naturam, sed supra naturam ; sicut asina Balaam locuta est, et tameri non intellexit ; sic dicunt loannem motum fuisse a Spiritu Sancto ad adventum Domini et illum motum fuisse ad modum exsultantis, non quia ipse perciperet, sed quia volebat Dominus ut mater motu pueri Dominum perciperet et Matrem eius et ut hoc esset futurorum praesagium. Et huic opinioni verba consonant Augustini.
Fuerunt alii qui dixerunt Ioanni statim datum motum liberi arbitrii et illustrationem cognitionis, qua cognovit Dominum praesentem et gavisus est supra naturam. Et si tu obicias, quod Dominus non subtrahit dona, et ita post semper habuit usum liberi arbitrii, quod nec creditur nec est probabile ; propterea breviter respondetur quod sicut Dominus gratiam raptus alicui dat ad unam horam, sic etiam Deus fecit hoc supra naturam ob speciale.m causam. Utraque positio probabilis est nec potest de facili improbari.
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicit Zacharias : "Si ille qui baptizavit, non errorem introducens" etc. Videtur enim dicere, quodsi vellet errorem introducere, quod non esset Baptismus. Sed contra : fides vel haeresis baptizantis nihil facit ad hoc quod non sit Baptismus : ergo videtur quod idem sit iudicium, sive intendat errorem introducere sive non.
Respondeo : Ad. hoc dixerunt aliqui quod, quamvis infidelitas circa alios articulas nihil faciat ad Baptismi integritatem, tamen infidelitas circa Baptismum multum facit. Sed si attendamus : cum fidelitas comprehendat omnem articulum, et fidelitas circa aliquem articulum cum infidelitate circa alium non sit fides nec pars fidei : nihil facit ad hoc, ut videtur, ratione eius qua est fidelitas vel infidelitas.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit Leo papa : "De illis, de quibus nulla exstant indicia inter propinquos, agendum ut renascantur". Videtur enim male dicere, quia ita magnum peccatum est rebaptizare baptizatum sicut omittere Baptismum. Ergo qui baptizat illum de quo nulla exstant indicia committit se periculo et discrimini, quia nescit utrum rebaptizet baptizatum ; sed omnis talis peccat : ergo etc.
Iuxta hoc quaeritur utrum aliquis possit baptizari dormiendo. Et videtur quod sic, quia de lethargico, qui non potest evigilare, videtur quod debeat baptizari.
Respondeo : Dicendum quod ignorantia facti, adhibita debita diligentia, excusat a toto ; et quoniam, si aliquis baptizet aliquem de quo non potest cognosci per aliquem quod fuerit baptizatus, ignorat eum esse baptizatum, et adhibet diligentiam, si requirat a notis, ideo non peccat. Rursus, quia illud est signum probabile quod non sit baptizatus, tenetur et debet baptizari : et ita patet quod baptizando non committit se discrimini.
Quod quaeritur de dormiente, dicendum quod, si est adultus, aut prius consensit et voluit aut noluit et renuit. Si consensit et voluit, si baptizatur, baptizatus est. Aut si prius negavit et renuit, baptizatus non est. Si autem indifferenter se habuit quantum ad id quod exterius est, non potest sciri nisi per ipsum ; et si prius voluit, baptizatus est ; si noluit, non, quia oportet quod sit aliqualis consensus in adulto, vel coactus vel spontaneus.
Si quaeratur quid debeat fieri, dicendum quod nullus debet aliquem baptizare dormiendo nisi praesumatur quod non evigilet ante mortem et nisi praesumatur de eius praesenti voluntate per signa vel verba, saltem quia de Christianis natus. In hoc casu, his concurrentibus, debet baptizari, et nisi furit fictio in anima ipsius ante dormitionem, tune recipit sacramentum et rem, ut dicit Innocentius. Si autem fuerit fictio, sed tamen voluntas ad Baptismum, recipit sacramentum et non rem. Omnino eodem modo dicendum est de furioso.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: Si totum mimice et ioculariter ageretur, implorandum esset etc. Videtur enim male dicere, quia intentio est de necessitate Baptismi : ergo, si totum factum est ioculariter, non est Baptismus : ergo non est implorandum divinum consilium, sed baptizandus, quia in his in quibus certi sumus et habemus humanum consilium, non oportet confugere ad Deum.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Hugo, ludus non semper excludit intentionem, sed compatitur, sicut patet. Et Hugo ponit exemplum, quia velle dare ludicre est duobus modis : uno modo velle ludere ita quod nullo modo dare ; alio modo ita quod vult ludere et nihilominus vult dare. Et primo quidem modo excludit intentionem, et qui sic dat ludendo non dat ; secundo modo ponit intentionem dandi et vere dat. Sic in proposito intelligendum. Unde potest esse intentio cum ludo. Et ideo dicit Augustinus "implorandum esse divinum consilium". Quod si Dominus non revelat, rebaptizandus est, tamen sub conditione. Et hoc est quod dicitur, quaestione prima, de casu qui ibi proponitur, quod puer Athanasius, simulans se esse episcopum, baptizavit quosdam pueros ludicre, qui postmodum consilio Alexandri episcopi non sunt rebaptizati, quia inferius subditur quod idem episcopus supervenit et quaesivit de intentione et cognovit per verba iuvenis quod habuit intentionem ; et ideo non debuerunt rebaptizari. Et quod habuit intentionem, conicitur, quia non baptizavit nisi catechumenos. Et sic patet intellectus verbi Augustini.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cognoscendum duo tempora in baptizandis electis esse servanda. Videtur enim quod magis competeret dies Epiphaniae, quia Dominus fuit in illo baptizatus.
Respondeo : Dicendum quod die Epiphaniae non fit ita solemniter propter haeresim exstirpandam, quae dixit solum illa die aquas posse regenerare. Fit autem aliis duobus diebus, quoniam in Paschate lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, in Pentecoste baptizavit Spiritu Sancto ; et quia Baptismus hunc duplicem effectum habet, ideo tunc generaliter omnibus datur, sed specialiter datur cuilibet, quando timetur de morte.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit Magister, quod parvuli, alio profitente, baptizantur ; utrum ille qui profitetur debeat dici patrinus. Et quod sic, habet communis usus. Sed in contrarium videtur, quia pater dicitur solum qui generat aliquo modo, vel spiritualiter vel carnaliter ; sed talis neutro modo. Item, quaeritur utrum possint esse plures.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Hugo de Sancto Victore, "patrini vocantur qui parvulos ad Baptismum offerunt, quia regenerandos ad novam vitam offerunt, et in oblatione et in responsione quodam modo faciunt ad ipsorum regenerationem" ; et ideo recte patrini dicuntur. Et post subiungit : Placuit Patribus ut per singulos baptizandos patrini singuli admitterentur, id est unus tantum vir sive mulier, propterea fortassis ne spiritualis cognatio, cui reverentia debetur, passim diffusa in matrimonii copulam obesse potuisset. Sed quaedam ecclesiae hanc consuetudinem non servant, plures ad susceptionem parvulorum admittentes.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Exorcismus fit post catechismum. Videtur enim quod male ordinet, quia exorcismus est ad expulsionem mali, sed catechismus ad institutionem boni ; sed prius est malum expellere quam bonum inserere : ergo prius fuit agendum de exorcismo.
Respondeo : Dicendum quod ista duo possunt tripliciter ordinari : aut ratione eius ad quod sunt aut ratione eius a quo dispensantur aut ratione eius in quem fiunt. Si ratione eius ad quod, sic, quia catechismus est ad perfectionem intellectus, et exorcismus ad id quod respicit affectum, quia ad suggestionem diaboli expellendam, catechismus praecedit, et sic ante exorcismum est catechismus. Si ratione eius a quo, quia instructio est ab Ordine lectorum et exorcizatio ab exorcistis, et lectorum Ordo praecedit, sic ante exorcismum est catechismus. Si ratione eius in quem, sic dicendum est quod, si adultus est ; prius est capax doctrinae quam gratiae, parvulus e contrario ; et ideo in adultis praecedit catechismus, in parvulis e contrario exorcismus. Et ideo ordo mutatus est secundum aliquas ecclesias, nec servatur ille qui consuevit esse in primitiva Ecclesia, quia tune baptizabantur adulti, nunc autem parvuli.