Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Confirmatione sit necessaria forma verborum.

Rationes principales

Et quod necessarium sit in hoc sacramento habere formam verborum, ostenditur : Per simile in aliis sacramentis, quia, si in aliis forma verborum est necessaria, videtur quod et in isto.

Item, hoc ipsum ostenditur per aliam rationem, quia forma verborum est sanctificans elementum ; sed sacramentum est ex sanctificatione sanctificans, secundum quod dicit Hugo: ergo necesse est quod formam verborum habeat, cum per ipsam sit sanctificans elementum.

Sed contra : Christus fuit institutor formae sacramentorum ; sed formam Confirmationis non legitur instituisse, immo pueris tantum manus imposuisse, Matthaei 19, 15 : ergo non est necessaria, cum Christus instituerit quod pertinet ad necessitatem et formam aliorum sacramentorum, et non huius.

Si tu dicas, quod reliquit Apostolis formam ; contra : Actuum 8, 17 legitur quod impositione manuum dabant Spiritum Sanctum ; sed quod est de necessitate sacramenti est invariabile ut sacramentum : ergo etc.

Item, de forma quaeritur, quae est haec : "Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen". Primo videtur quod superfluat hoc verbum signo, quia sufficit actu signare. Si tu dicas quod hoc est propter intentionem, tunc ergo, sicut in Baptismo dicitur baptizo, et non dicitur alius actus, ita in Confirmatione sufficit dicere confirmo.

Item, quaeritur : quare potius fit mentio in forma de cruce quam de incarnatione vel resurrectione ?

Item, quaeritur : quare potius in hoc sacramento materia nominatur, cum dicit : "Confirmo te chrismate" quam in Baptismo, ut dicatur : "Baptizo te in aqua ?"

Conclusio

Forma confirmationis est de necessitate Sacramenti

Respondeo : Ad hoc dicendum quod forma praedicta est de necessitate huius sacramenti, sicut probant rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

Ad illud autem quod obicitur in contrarium de eius institutione, diversificantur doctores. Quidam enim dicunt quod formam illam Christus instituit et Apostolis tradidit, et Apostoli postmodum aliis reliquerunt, licet hoc non sit scriptum in canone Scripturae. Ipse tamen forma illa non fuit usus imponendo manus pueris, quia hoc faciebat ut Dominus, non ut minister. Aliter potest dici et melius, credo, quod illud sacramentum Christus nec dispensavit nec instituit, quia post ascensionem suam decebat Apostolos confirmari et Spiritum ad robur dari. Unde Ioannis 7, 39 : "Spiritus Sanctus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus". non, inquam, datus in plenitudine vel ad robur ; sed hoc quidem fecit die Pentecostes. Unde confirmati sunt a Spiritu Sancto immediate sine ministerio et sacramento ; et ideo ipsi etiam alios confirmabant etiam sine verbo. Sed postquam bases Ecclesiae, Apostoli scilicet, qui a Deo, non per homines, erant ordinati praelati et confirmati, defecerunt, instituit Spiritus Sanctus huius sacramenti formam, cui etiam virtutem sanctificandi dedit. Et per hoc patet responsio ad primum.

Ad illud quod obicitur de forma : quare scilicet Christus non instituit et quare Apostoli non instituerunt et posteris tradiderunt, ratio praedicta est. Possunt tamen et aliae rationes congruentiae assignari : quia enim minuebatur in dispensantibus sanctitas, in suscipentibus idoneitas, ideo opportunum fuit instituere verbum sanctificans. Alia est etiam ratio, sed haec patebit infra.

Ad illud quod ultra quaeritur de forma, dicendum quod in hoc sacramento datur gratia ad robur fidei quantum ad confirmationem in corde et quantum ad confessionem liberam in ore. Et quia difficillimum et, arduissimum erat Christum crucifixum confiteri, tum propter opprobrium, secundum quod dicitur I ad Corinthios 1, 23 : "Praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam" ; tum propter periculum, quia adversarii tales nitebantur occidere, Ioannis 15, 21 : "Haec facient vobis propter nomen meum": hinc est quod decuit duplicem actum in forma poni, unum qui respicit liberam Crucifixi confessionem, quasi eam semper ferret in fronte, alterum, cordis stabilitionem.

Ex hoc patet quare magis fit mentio de cruce, quia illud est arduissimum et ignominiosum confiteri. De materia vero, quare hoc fit, iam videtur ; et ratio est quia consecrata est, non sic in sacramentis aliis. Aliqui tamen dicunt quod hoc est propter praecipuam efficaciam huius sacramenti et gratiam specialem et singularem, quae datur in hoc sacramento ad pugnam.

PrevBack to TopNext