Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum materia Confirmationis sit necessaria.

Secundo quaeritur de materia, utrum sit necessaria.

Rationes principales

Et videtur primo, quod istud sacramentum indigeat necessario materia : Quia, sicut dicit Hugo, "Sacramentum est elementum foris sensibiliter propositum, ex similitudine repraesentans". Sed repraesentatio est per materiam : ergo materia est necessaria.

Praeterea, supra habitum est quod Dominus potestatem mundandi non tradidit homini per se, sed per elementum, ne poneretur spes in homine. Ergo pari ratione potestatem confirmandi non debuit dare homini nisi mediante elemento.

Contra: Apostoli sola manus impositione confirmabant : ergo videtur quod successores eorum sola manus impositione hoc possint, si transmiserunt potestatem quam habebant.

Item, materia aliorum sacramentorum fuit instituta a Christo, ut patet in Baptismo et Eucharistia, et Christus etiam ea suscepit. Ergo videtur pari ratione, quodsi hoc sacramen.tum haberet materiam, quod Christus instituisset sacramentum suscipiendo. Si tu dicas quod non decebat eum confirmari, obicitur tunc, quia similiter nec circumcidi nec baptizari ; sed fecit propter auctoritatem sacramenti et humilitatis, ut habitum est, exemplum : ergo etc.

Item, quaero utrum materia huius sacramenti debeat esse consecrata. Et videtur quod sic, quia est chrisma, quod consecratur a Pontificibus determinato tempore anni. Sed videtur quod non, cum alia sacramenta possint fieri sine consecratione, ut patet in Baptismo qui antecedit, et Eucharistia quae sequitur Baptismum : ergo et in Confirmatione.

Item, quaero, cum alia sacramenta habeant elementa simplicia non mixta, quarn hoc sacramentum habet mixta ? Et videtur quod non deberet habere, quia dicitur Ecclesiastici 24, 21 : "Quasi balsamum non mixtum odor meus" ; hoc dicit Sapientia de se.

Item, quaero : quare magis assumitur balsamum quam aqua ? Et videtur quod aqua magis, quia morbo generali debet respondere elementum commune et generale ; sed balsamum est pretiosum et rarum, aqua communis est omnibus : ergo etc..

Item, quare magis oleum quam vinum ? Et videtur quod vinum magis, quia facit hominem audacem et disertum ; et hic est huius sacramenti effectus.

Conclusio

Materia consecrata est de integritate confirmationis

Respondeo : Sicut tactum est prius, Christus hoc sacramentum non instituit, quia credentes post eius ascensionem erant confirmandi. Unde nec materiam nec formam Apostoli dispensaverunt, sed rem huius sacramenti sine forma, a Spiritu Sancto immediate confirmante, et sine elemento vel materia, quia in datione Spiritus Sancti signa visibilia apparebant ; et ideo non erat opus elemento. Sed post a successoribus institutis dandus erat vi verborum et invisibiliter ; ideo oportuit institui sensibile elementum.

Institutum est igitur hoc elementum, Spiritu Sancto dictante, ab ipsis Ecclesiae rectoribus ; et quia Christus non instituerat nec vim ei dederat, secundum quod ipse contactu mundissimae carnis dederat aquis, et ut ipse, conficiendo corpus suum, instituit elementum sive materiam Eucharistiae, ut panem vel vinum : ideo episcopi non valentes se ipsis materias consecrare, consecrari per benedictionem instituerunt. Et ideo materia huius sacramenti debet esse consecrata.

Ad illud quod quaeritur : quare mixta in isto, et non in aliis ? dicendum quod, sicut dictum est de forma, quia erat ad duplicem actum arduum, ideo duplex actus exprimitur in forma ; et ideo et duplex elementum, consonans illi duplici actui et rei, commiscetur : oleum olivarum propter nitorem signat interiorem fidem ex bona conscientia ; balsamum propter odorem dignam et laudabilem confessionem. Et ex hoc patet quare haec duo elementa magis quam alia.

Ad illud quod obicitur de generalitate, dicendum quod hoc verum esset ; si esset sacramentum necessitatis et salvaretur in aqua completa ratio signandi. De vino similiter dicendum quod non convenit propter hoc quod audacem et fortem faciat obnubilando rationem : ideo non convenit, quia fortitudo spiritualis est ex ratione recta et pura, non ex ratione obnubilata.

PrevBack to TopNext