Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum quilibet possit dispensare Confirmationem, saltem in necessitate.

Tertio quaeritur de potentia dispensandi hoc sacramentum.

Rationes principales

Et videtur quod quilibet possit hoc sacramentum dispensare, saltem in necessitate : Quia si baptizat quis, baptizatum est. Cum igitur Baptismus maximae efficaciae sit inter sacramenta, et quod potest in maius potest in minus, ergo, si potest quilibet baptizare, potest etiam confirmare.

Item, in naturis sic est quod ubi res est, ibi operatur, non ubi debet esse et non est. Ergo, si Spiritus Sanctus est in laico bono et non in episcopo malo, videtur quod magis confirmet per laicum.

Item, simplex sacerdos inungit chrismate in vertice, aut tunc aliquid facit aut nihil. Si nihil, tunc frustra facit ; si aliquid facit, pari ratione potest inungere in fronte ; sed hoc est confirmare : ergo etc.

Item, si solus episcopus hoc potest, aut hoc est propter Ordinem aut propter iurisdictionem. Si propter Ordinem, cum alium Ordinem non habeat quam sacerdos, ergo et sacerdos ; si propter iurisdictionem, ergo electus non consecratus hoc potest.

Contra : Magister dicit in littera quod "hoc sacramentum a solis summis sacerdotibus datur, alioquin non est inter sacramenta Ecclesiae computandum, immo irritum habendum". Ergo a nullis aliis potest dari.

Item, Rabanus dicit : "Per impositionem manus summi sacerdotis. Paraclitus traditur baptizato", et vocat summum sacerdotem episcopum. Ergo, si alius inungat et verba dicat, hoc sacramentum non tribuit.

Item, ratione videtur quia, Actuum 8, 11, dicit quaedam Glossa quod Philippus ille, ad cuius praedicationem Samaritani crediderant, non poterat manus imponere, quia non erat Apostolus : ergo solum Apostolis hoc concessum erat.

Conclusio

Confirmatio nec potest nec debet dispensari nisi ab episcopis

Respondeo : Dicendum quod illud sacramentum nec potest nec debet per alios dispensari, et si alii praesumunt, nihil faciunt. Et ratio huius est quia auctoritas Ecclesiae fuit derivata ad membra secundum ordinem Ecclesiae primum ; unde sicut soli Apostoli hoc poterant, sic nunc soli eorum successores possunt.

Sed tunc est quaestio : quare hoc sacramentum et Ordinis a solis episcopis traditur et solis episcopis fuit commissum ? Dicendum quod ratio huius est quia ipsi eorum successores sunt praelati in Ecclesia principales ; praelati autem duplex est officium, scilicet inferiores in gradu suo statuere et collocare in ordine et murum ponere se sive gregem suum defendere ; ideo ipsi soli ordines faciunt et corroborant.

Aliter dicunt aliqui quod in his duobus sacramentis datur gratiae plenitudo ; ideo ab his debent dari qui habent plenitudinem auctoritatis, ab aliis non. Propter hanc eamdem rationem consecrare ecclesias et abbates, quia sunt opera excellentiae, solis episcopis sunt concessa, pro eo quod habent excellentem auctoritatem.

Alia ratio potest reddi, quod ipsis episcopis est cura de subditis et maxime de clericis, cum curam habeant de omnibus ; licet aliis commissa sit custodia, tamen placuit Spiritui Sancto, ut aliquod sacramentum omnes subditi a praelato reciperent immediate ; similiter, quod clerici aliquod ; et illud est duplex sacramentum, in quo duplex imprimitur signaculum. Unde et Apostolus, 1, 11 ad Romanos : "Desidero videre vos, ut aliquid impertiar vobis spiritualis gratiae ad confirmandos vos". Multae possunt hic rationes assignari et convenientiae, quia in talibus magis locum habet congruitas quam necessitas, quia institutio necessitatem facit praecipue.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile. Quia enim Baptismus est sacramentum necessitatis, ideo potestas eius omnibus est concessa ; non sic autem est de Confirmatione.

Ad illud quod obicitur, quod Spiritus Sanctus operatur ubi est, dicendum quod gratia Spiritus Sancti, per quam dicitur in nobis operari, duplex est, scilicet gratum faciens, et sic operatur opera nostra ad salutem eius in quo est ; et gratis data, et per hanc operatur salutem in altero ; et haec manet in homine, gratia gratum faciente recedente, ex dispensatione divina, ut subditi salus non impediatur malitia praelati.

Ad illud quod obicitur de sacerdote, quod ungit in vertice, dicendum quod nihil efficit ; et tamen non frustra fit, quia instruit et coniunctum efficit, scilicet Baptisma. Praeterea, si aliquid facit, non tamen ut sacramentum Confirmationis.

Ad illud quod ultimo obicitur : unde habet hoc episcopus, dicendum quod nec a iurisdictione nec ab Ordine sacerdotali, sed auctoritate et dignitate episcopali ; et haec dicit Ordinem in eminentia. Haec autem eminentia confertur episcopo, cum consecratur ; et ideo si renuntiet iurisdictioni, adhuc potest confirmare. Quamvis igitur non habeat ex Ordine sacerdotali nec ex iurisdictione temporali, habet tamen ex aliquo quod superexcellit utrumque. Aliqui tamen dicunt quod hoc habet ratione institutionis.

PrevBack to TopNext