Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Confirmatio conferat gratiam gratum facientem.

Rationes principales

Et quod conferat gratiam gratum facientem, ostenditur : Primo per auctoritatem Rabani: "Per impositionem manus summi sacerdotis Spiritus Sanctus traditur baptizato" ; sed non dicitur dari Spiritus Sanctus nisi quando datur gratia gratum faciens : ergo in sacramento Confirmationis gratia gratum faciens datur.

Item, ratione videtur, quia hoc sacramentum confirmat in bono : sed sicut solius gratiae gratum facientis est revocare a malo, ita et confirmare in bono : ergo etc.

Item, gratia collata in hoc sacramento est completiva et confirmativa et augmentativa gratiae baptismalis, sicut dicit Magister, quia maius augmentum virtutum praestat ; sed gratia gratis data nec complet nec confirmat nec auget gratum facientem : ergo non confertur in sacramento Confirmationis talis gratia, sed potius gratum faciens

Contra : Habens gratiam gratum facientem, accedens ad Baptismum, ipsam non suscipit. Ergo, si omnis accedens digne ad Confirmationem habet gratiam gratum facientem, ergo non dat eam Confirmatio.

Item, esse spirituale, potest esse sine esse robusto, sicut et naturale esse potest esse sine robusto esse, quia hoc est bene esse ; sed omne illud sine quo potest stare esse spirituale est gratia gratis data, non gratum faciens ; ergo, cum Confirmatio conferat tale esse, non. confert nisi gratiam gratis datam.

Item, inter hanc gratiam et illam hoc interest quod gratia gratis data respicit poenam, sed gratum faciens culpam ; sed Confirmatio est contra poenam : ergo etc.

Item, videmus Christum libere confiteri multos in mortali peccato, actus ergo ille potest esse a gratia gratis data. Si ergo ad hoc confertur Confirmatio, non est necesse quod det gratiam gratum facientem.

Conclusio

Confirmatio gratiam gratum facientem confert scilicet secundam

Respondeo : Dicendum quod, sicut innuit Rabanus et Magister dicit et communiter concordant doctores, Confirmatio dat gratiam gratum facientem. Sed notandum quod gratia gratum faciens dupliciter dicitur : aut gratum faciens de non grato, et talis est gratia baptismalis et poenitentialis ; aut magis gratum faciens de iam grato, et talis est gratia Confirmationis, quae gratiam acceptam ampliat et confirmat.

Ad rationes

Et per hoc patet responsio ad primum obiectum in contrarium, quia, quamvis baptizatus habeat gratiam gratum facientem, non tamen habet ad illum effectum nec in illo statu in quo habet post Confirmationem ; et ideo recipitur hoc sacramentum ad perfectionem illius gratiae et confirmationem, et hoc per gratiam in hoc sacramento collatam, quae nondum habetur. Non sic est de gratia baptismali, quia baptismus flaminis dat primam gratiam iustificantem sicut Baptismus fluminis. Nihilominus tamen non est negandum quod in Baptismo fluminis tribuatur gratia gratum faciens etiam prius grato, non ad iustificandum, sed ad augendum ; et hoc principaliter est in Confirmatione.

Ad illud quod obicitur, quod esse spirituale est sine gratia Confirmationis, dicendum quod gratia augmentans utique gratum faciens est ; et tamen sine ea est esse spirituale : et ideo illa propositio est falsa : omne illud etc.

Ad illud quod obicitur, quod gratia gratum faciens est contra culpam, dicendum quod non tantum est contra culpam, sed etiam coritra poenam, eatenus qua ordinata est ad culpam ; et talis est pusillanimitas.

Ad ultimum dicendum quod, quamvis possit aliquis Christum confiteri sine gratia Confirmationis, non tamen ita faciliter nec ita utiliter nec ita salubriter sicut cum gratia gratum faciente, quoniam ex ipsa est confessio laudabilis et Deo accepta.

PrevBack to TopNext