Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum eadem gratia conferatur in Baptismo et in Confirmatione.
Rationes principales
Et quod alia, videtur : Quia Baptismus et eius effectus praecedit sacramentum Confirmationis tempore et natura ; sed quod praecedit alterum tempore et natura differt ab eo essentialiter : ergo differens gratia confertur in hoc sacramento et in illo.
Item, signa sunt similia et proportionabilia signatis ; sed aliud signum est in Baptismo et alius character : ergo alius effectus et alia gratia.
Item, si omnino daretur eadem gratia, ergo qui haberet Baptismum haberet Confirmationem : ergo ulterius frustra confirmaretur.
Contra: Utraque gratia est gratum faciens ; sed in una anima est una gratia gratum faciens, quia duo accidentia, et maxime accidentia simplicia, in eodem subiecto esse non possunt, cum sunt eiusdem speciei : ergo constat quod una numero.
Conclusio
Gratia baptismi et confirmationis est una, in quantum gratum faciens, sed diversa respectu effectus
Respondeo : Cum quaeritur utrum gratia, quae datur in sacramento Baptismi et Confirmationis, sit eadem vel alia, ista quaestio dupliciter potest intelligi : vel quod in sacramento Confirmationis non conferatur aliqua gratia nec aliquis character, sed solum baptismalis confirmetur sine alicuius appositione ; et hoc quidem est quaerere utrum in Confirmatione conferatur aliqua gratia. Si enim confertur, cum non conferatur quod collatum est, patet quod ista quaestio ex praecedenti quaestione soluta est, quia ibi datur gratia, ut dicit Rabanus, Hugo et Magister, cum dicunt ibi gratiam augeri, ac per hoc et novam conferri. Quidquid enim voluerunt aliqui dicere, credo illud verum. Vel potest quaeri utrum sint eaedem, esto quod in utroque detur gratia, ita quod ex his una gratia per essentiam fiat, sicut fit de eo quod auget et eo quod augetur. Et hic sunt tres positiones.
Quidam enim dicunt quod differunt essentialiter sicut virtutes et dona, quia in Baptismo datur gratia, quae influens in potentias facit virtutes ; in Confirmatione gratia, quae influens in potentias facit dona ; in Ordine quae facit beatitudines. Etsi pulcra videatur haec positio, tamen veritatem non habet, quia in virtutibus et donis ponit gratiam essentialiter differre. Rursus, connexionem illorum dissolvit ; in sacramentis enim non est connexio ut in virtutibus et donis.
Alia positio est quod gratia haec et baptismalis, etsi sint gratum facientes, differunt tamen essentia sicut morbi contra quos ordinantur ; et distingi.tuntur in subiecto, quia in diversis partibus animae potentialibus, ut, sicut partes animae partes corporis, sic partes. gratiae partes animae sive potentias perficiant. Unde dicunt quod distinctae manent in anima nec una auget aliam nec confirmat nisi per accidens, scilicet quia confirmat hominem.
Tertio modo potest dici quod gratia gratum faciens in anima est una, quia una est anima quae gratificatur et uni et rursus tota gratia tollitur unico peccato. Propter hoc dicendum aliter. Sicut in virtutibus gratuitis, quod est ibi gratia et habitus substratus, et gratia una in omnibus, sed habitus substrati alii et alii ; sic in sacramentali etiam gratia et est gratia gratum faciens et effectus specialis quem habet virtute sacramenti. Et in quantum gratum faciens, una est, sed ratione effectuum distinguitur ; et quia sacramentum significat gratiam ut in tali effectu, ideo signa et sacramenta sunt diversa. Concedendum est ergo quod gratiae baptismali superadditur gratia confirmationis, quae habet alium effectum, scilicet ablationem pusillanimitatis ; et hoc probant tres primae rationes. Concedendum est etiam quod cedit in unam, sicut probant tres sequentes rationes. Quamvis enim gratia per essentiam sit eadem, tamen effectus, ad quem ordinafur, est alius et alius ; et ideo non est repugnantia inter rationes illas. Gratia enim in anima una est gratum faciens, sed effectus sunt multi et varii ; et quoniam signa sacramentalia ortiinantur ad gratiam secundum effectus curationis, ideo sunt varia signa et sacramenta, et non solum signa exteriora et visibilia, sed etiam interiora, ut puta sunt characteres, qui sunt signacula distinctiva.
Ad rationes
Ad illud tamen quod obicitur, quod non sunt duo accidentia eiusdem spedei in eodem subiecto, dici potest quod, in quantum sunt sacramentalia, non sunt eiusdem speciei, sed diversae.
Ad illud quod obicitur, quod eadem est virtus debilis et roborata, dicendum quod non solum differunt per debile et roboratum gratia baptismalis et Confirmationis, sed etiam per morbum, contra quem sunt et quem curant.
Ad illud quod obicitur de gratia praeveniente et subsequente, dicenqum quod non est simile, quia ad eumdem effectum ordinantur gratia praeveniens et subsequens, non sic gratia sacramentorum istorum. Nihilominus tamen concedo quod illa gratia gratum faciens, secundum quod huiusmodi, cedit in unum cum gratia baptismali et illam auget. Ideo prima ratio non valet, quod quae habent ordinem temporis non sunt idem. Illud enim fallit in his quorum unum se habet per additionem ad alterum.