Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum copiosius munus gratiae conferatur in Confirmatione quam in Baptismo.

Tertio quaeritur, utrum copiosius munus gratiae conferatur in Confirmatione quam in Baptismo.

Et quod sic, videtur : Ratione effectus : est enim haec ad confirmandum, illa ad iustificandum ; illa est ad credendum, haec ad confitendum. Si ergo maioris gratiae est confirmatum esse quam iustificari, maioris etiam publice confiteri quam occulte credere, videtur quod gratia Confirmationis sit copiosior.

Item, ratione alia videtur, quia signum in hoc sacramento est pretiosius et carius. Ergo et gratia signata pretiosior et maior in Confirmatione, cum signum in sacramentis debeat respondere signato.

Item, ratione dispensationis, quia non ideo maius est sacramentum, quia a maioribus, sed quia maius, ideo et eius dispensatio commissa maioribus ; sed dispensatio huius sacramenti est maioribus commissa quam Baptismi : ergo etc.

Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Rabani: In Baptismo Spiritus Sanctus descendit ad habitationem Deo consecrandam, in hac vero eiusdem septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venit in hominem. Patet ergo quod confert maius munus.

Contra : Gratia baptismalis est contra culpam originalem et omnes eius sequelas, sed Confirmationis contra unam sequelam, ut puta pusillanimitatem ; sed congruum est contra morbum maiorem et efficaciorem dari medicinam : ergo etc.

Item, ratione effectus primi videtur, quia maius donum est de inimico fieri amicum quam de amico magis amicum ; sed in Baptismo fit homo amicus, in Confirmatione autem magis : ergo in Baptismo confertur maius donum.

Item, Baptismus facit hominem innocentem et statim aperit caelum ; sed hoc non facit Confirmatio nec aliud sacramentum : ergo Baptismus est efficacius sacramentum.

Item, ad hoc est auctoritas Magistri in littera : "Maius est hoc sacramentum, non ob maiorem virtutem vel utilitatem quam conferat, sed quia a dignioribus datur": ergo etc.

Conclusio

Gratia confirmationis non praecise, sed cum praesuppositione dici

Respondeo : Dicendum quod gratia Confirmationis praesupponit gratiam baptismalem, sicut bene esse supponit esse. Quando igitur fit comparatio harum gratiarum, potest fieri dupliciter : uno modo cum praesuppositione ; et sic omnino maior est gratia Confirmationis quam baptismalis, sicut "bene et perfecte vivere melius quam vivere", quia hoc addit ad illud et complet. Si autem intelligatur praecise, ut scilicet haec gratia quae additur sit maior vel minor, dicendum sine dubio quod non est tantae efficaciae, ut patet, quia vivificare mortuum maior gratia est et potentia quam iam vivificatum sanare vel fortificare, praecise loquendo ; sed cum praesuppositione maius est esse vivum et sanum quam vivum tantum.

Rationes ergo probantes quod Confirmationis gratia maior est intelliguntur cum praesuppositione, quia auget gratiam baptismalem : sed rationes probantes contrarium intelliguntur cum praecisione, hanc gratiam illi cui additur comparando ; et hoc patet per singulas rationes cuilibet inspicienti.

PrevBack to TopNext