Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum usus sacramenti Confirmationis debeat esse generalis.

Rationes principales

Et quod non debeat eius usus esse generalis, videtur : Et primo, quod debeant excludi mulieres, quia hoc sacramentum ordinat ad pugnam ; sed mulieres excluduntur a bello : ergo debent excludi ab hoc sacramento.

Item, videtur quod debeant excludi parvuli per eamdem rationem, cum non sint apti ad portandum arma.

Item, videntur excludi illi qui sunt in periculo mortis, quia illi exeunt extra omnem pugnam : ergo liberi sunt a sacramento pugnae.

Item, videtur quod hoc sacramentum non competat mutis, quoniam hoc sacramentum est ad liberam nominis Christi confessionem ; sed muti non possunt confiteri ore : ergo frustra recipiunt qui hoc recipiunt.

Item, aut ab hoc sacramento excluduntur aliqui aut nulli. Si aliqui, non ergo est omnium generaliter ; si nulli excluduntur, ergo character impressus distinguit solum ab infidelibus : ergo a tot et eisdem, a quot et quibus character baptismalis : ergo videtur quod alter istorum superfluat ; quod est inconveniens.

Contra : Quod istud sacramentum competat omnibus, videtur, quia, sicut dicit Magister et Rabanus, in hoc sacramento datur septiformis gratia Spiritus Sancti ; sed iste effectus est omnibus generalis : ergo et hoc sacramentum.

Item, quod conveniat omni sexui, videtur, et maxime muliebri, quia omnes qui pie volant vivere in Christo persecutionem patiuntur, ergo et sexus infirmus ; sed infirma, qui persecutionem patitur ; sunt maxime necessaria arma fortitudinis : ergo, cum haec dentur in Confirmatione, videtur quod mulieres maxime indigeant hoc sacramento.

Item, quod sit necessarium omni aetati et maxime puerili, videtur, quia discreti ducis est armare milites suos ante pugnam et ante laesionem ; sed pugna et laesiones et ictus statini incipiunt in annis discretionis : ergo competens est sacramentum Confirmationis ante annos discretionis dari.

Item, videtur quod omni statui, quia certum est de viventibus ; et hoc ostenditur de morientibus auctoritate Hugonis, qui dicit, in libro De sacramentis : "Omnino periculosum esset, si ab hac vita sine Confirmatione migrare contingeret" ; et ita morienti etiam opportunum est.

Conclusio

Sacramentum confirmationis competit omnibus

Respondeo : Dicendum quod illud sacramentum omnibus competit propter gratiae ampliationem quae ibi datur, sed maxime competit his qui sunt de acie pugnantium in bello spirituali ; et quia hoc competit omni sexui, ideo et hoc sacramentum omnibus competit.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de mulieribus, patet, quia, licet non competat bellum materiale, competit tamen spirituale. Multae enim in hoc bello strenues fuerunt, ut patet de sacris Virginibus quae martyrizatae sunt pro confessione.et nomine Christi.

Ad illud quod obicitur de parvulis, dicendum quod parvuli non armantur pro statu illius aetatis, ut tunc pugnent, sed ut postmodum sint pugnaturi. Sed nec hoc fit nisi convenienter, quia arma illa non sunt aggravantia, sed alleviantia ; nec solum sunt defendentia, sed praemunientia ; et melius est hominem muniri ante laesionem quam post.

Ad illud quod obicitur de his qui sunt in periculo mortis, patet responsio, quia non recipiunt sacramentum ad pugnam et conflictum, sed ad meritum obedientiae et virtutis augmentum ; quod est eis utile et bonum.

Ad illud quod obicitur de mutis, dicendum quod sacramentum istud est ad corroborationem fidei in corde ; et hoc ita indiget mutus ut disertus ; nec tantum in corde, verum etiam in nutu et passione potest Christum profiteri : et ideo hoc sacramento indiget sicut et alii.

Ad illud quod ultimo quaeritur de charactere, dixerunt aliqui quod unus est character, differens solum secundum statum ; ideo non est superfluitas, quamvis ab eisdem distinguat. Sed tamen illud non est conveniens dicere, quod idem sit character, cum aliud sit signum exterius, cum etiam non confirmatus possit ordinari.

Et ideo dicendum est aliter quod alius est character et ab eisdem distinguit ; sed tamen non superfluit, quia secundum alium et alium statum distinguit. Quamvis enim omnis Christianus sit Christi pugil, tamen ex gratia in alio et alio statu dicitur Christianus et pugil ; et secundum alium et alium actum, scilicet confessionem exteriorem et credulitatem interiorem. Et quia secundum aliud distinguit character et ad alium actum gratiae disponit, ideo non superfluit ; et cum alius sit status fidei, et character statum respiciat, quamvis fides sit eadem, character est alius sicut signum exterius.

PrevBack to TopNext