Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum gratia Confirmationis sit de necessitate salutis.

Secundo quaeritur de huius sacramenti necessitate, et quaeritur, utrum gratia Confirmationis sit de necessitate salutis.

Rationes principales

Et quod sic, videtur Rabanus: "Omnes fideles per manus impositionem episcoporum accipere debent Spiritum Sanctum, ut pleni Christiani inveniantur". Sed nullus salvatur nisi sit plenus Christianus : ergo similiter nullus salvatur sine sacramento Confirmationis.

Item, Hugo: "Quid prodest quod per Baptismum a lapsu erigeris nisi etiam per Confirmationem ad standum confirmeris ?", quasi dicat : nihil.

Item, Hugo: "Omnino periculosum esset, si ab hac vita sine Confirmatione migrare contingeret". Sed non esset omnino periculosum nisi necessarium ad salutem : ergo etc.

Item, ad Romanos 10, 10 : "Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem". Utrumque ergo est ad salutem necessarium ; sed nullus salvatur nisi credat vel habeat fidei sacramentum : ergo nullus salvatur nisi confiteatur vel habeat sacramentum ad hoc ordinatum.

Contra : Baptismus delet culpam, ergo dat gratiam ; sed habens quantulamcumque gratiam habet quod necessarium est ad salutem : ergo non est ulterius necessaria sibi Confirmatio vel aliquid aliud. Si dicas sufficere ad salutem, si moritur, sed non ad pugnandum, si vivit ; contra : in Baptismo datur gratia cum omnibus virtutibus, sicut dicit Magister, distinctione prima ; sed qui habet virtutes habet arma sufficientia ad pugnam : ergo etc.

Item, nullus cadit nisi volens : ergo ex quo habet gratiam ipsum statuentem, potest stare : ergo non necesse est cadere : ergo gratia Confirmationis non est necessaria.

Item, magna caritas sufficit ad tolerantiam mortem ; sed possibile est eum qui baptizatur, antequam hoc sacramentum percipiat, per bona opera ad caritatem magnam pervenire : ergo sine hoc sacramento est salus pugnantibus.

Conclusio

Sacramentum confirmationis est necessarium non simpliciter, sed ex conditione; qui autem negligendo illud contemnit periculo se exponit

Respondeo : Dicendum quod est necessitas simpliciter et est necessitas conditionata. Simpliciter non est gratia Confirmationis necessaria, sed necessaria ex conditione, scilicet pugnanti et vincere volenti, sicut comedere necessarium est vivere volenti. Unde Melchiades papa dicit, et habetur De consecratione, distinctione V: "In hoc mundo tota aetae victuris inter hostes invisibiles et pericula gradiendum est ; et Baptismo regeneramur ad vitam, post Baptismum confirmamur ad pugnam", quia omnes viventes in pugna vivunt, quia militia est vita hominis super terram.

Ex institutione ergo Ecclesiae est quod nullus ab hoc sacramento excipitur, sed omnes suscipere debent, ut sint strenui pugnatores ; et ideo, si quis, cum habet locum et tempus et opportunitatem, negligendo contemnit, periculo se exponit.

Ad rationes

1-3. Rationes igitur probantes quod simpliciter necessarium sit non valent. Et primo auctoritas Rabani intelligitur de plenitudine copiae, non sufficientiae, vel de plenitudine non in esse, sed in robore. Auctoritas Hugonis intelligitur de eo qui vivere debet in pugna. Sequens auctoritas intelligitur ratione negligentiae et contemptus institutionis Ecclesiae.

Ad illud quod obicitur de confessione fidei, dicendum quod illud non est simile, quia credere necessarium est cuilibet ex quo est adultus ; sed confiteri non tenettir nisi pro loco et tempore.

Ad illud quod obicitur ad oppositum, quod non est necessaria simpliciter, verum est, quia morienti et non contemnenti sufficit gratia baptismalis.

Ad illud vero quod obicitur, quod non est necessaria ad pugnam, dicendum quod, quamvis liberum arbitrium non cogatur, tamen ita infirmatum est pusillanimitate, quod nunquam staret nisi gratia fortificante sustentaretur et illa infirmitas curaretur : et ideo necessaria est ad statum non propter impellentem tantum, sed propter interiorem debilitatem.

Ad illud quod obicitur, quod magna caritas potest augeri, dicendum quod sicut in Baptismo contingit quod homo bene se praeparando habet gratiam quae datur in Baptismo, antequam baptizetur, sic potest esse in gratia Confirmationis ; et tamen sacramentum Baptismi est necessarium, non superfluum, quia illam gratiam efficacius dat et illis dat qui non per se poterant se sufficienter disponere sine sacramento : per hunc igitur modum intelligendum est in confirmatione. Est igitur necessaria gratia Confirmationis, non sine qua simpliciter non sit salus, sed sine qua, vel per sacramentum vel alias accepta, pugnando non pervenitur ad salutem.

PrevBack to TopNext