Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

Haec est tertia pars huius partis totalis de sacramentis, in qua Magister tertio loco agit de sacramento Eucharistiae. Dividitur autem haec pars in tres partes. In prima agit de Eucharistia secundum se. In secunda per comparationem ad suscipientes sive manducantes, infra, distinctione nona : Et sicut duae sunt res huius sacramenti. In tertia per comparationem ad dispensantes sive conficientes, infra, distinctione undecima : Si autem quaeritur, qualis sit illa conversio etc.

Prima pars habet duas. In prima determinat de bis quae antecedunt esse huius sacramenti. In secunda de his quae integrant esse huius sacramenti, scilicet quae sunt forma verbi et elementum, et hoc ibi : Forma vero, quam ipse ibidem edidit etc.

Prima pars habet duas, quoniam antecedens hoc sacramentum est duplex : quoddam, quod nihil confert ad esse, sed ad manifestum esse, et hoc est praefiguratio et nominatio ; quoddam, quod confed ad esse, ut institutio ; ideo prima pars habet duas partes et duo capitula. In prima determinat Magister de huius sacramenti praefiguratione. In secunda de institutione, ibi : Hic etiam inter alia consideranda occurrunt. In prima parte primo ponit rationem nominandi et modos figurandi, ostendens quatuor praecessisse figuras.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus