Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit Magister quod, pro scandalo semel tantum concessisse aestimatur. Videtur enim non fuisse recta talis concessio, quia scandalum de veritate vitae vel doctrinae nihil immutat ; si ergo solus episcopus potest confirmare, videtur quod propter scandalum non debuit illud permittere.

Respondeo : Dicendum quod, quamvis sacerdos non possit propria auctoritate, tamen pro causa necessaria summus Pontifex, in quo est plenitudo potestatis, potest alii quam episcopo committere ; et ille non facit auctoritate sua, sed auctoritate sibi commissa ; unde ille potius facit, cuius auctoritate fit ; un.de non est dubium quin pontificalis auctoritas sit de necessitate huius sacramenti. Aliqui tamen dicunt quod non concessit eis conferre sacramentum, sed solum aliquod sacramentale, sicut aliquando datur laicis panis benedictus loco corporis dominici.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod virtus huius sacramenti est donatio Spiritus Sancti ad robur, quia, si hoc verum est, contra hoc est, quia Eucharistia confirmat ; unde in Psalmo [103, 15] : "Panis cor hominis confirmat".

Respondeo : Ad hoc multipliciter respondetur. Primo modo sic, quod istud sacramentum ordinatur ad robur per se, sed Eucharistia per accidens. Sed hoc non solvit, quia, sive per se sive per accidens, dum tamen habeant effectum eumdem, videtur alterum superfluere. Secundus modus dicendi est quod Confirmatio confirmat contra malum, sed Eucharistia in bono. Sed nec illud sufficit, quia omne sacramentum, cum sit remedium, est contra malum, et ita Eucharistia. Alii dicunt quod duo sunt nobis necessaria, scilicet fides et mores ; et unum con.firmat in fide, scilicet Confirmatio, sed Eucharistia quantum ad bonos mores, quia, ut dicit Bernardus, Eucharistia non solum delet venialia, sed etiam consensum fortificat ne inclinetur ad mortalia. Alii dicunt quod utrumque fortificat fidem ; sed duo necessaria sunt ad fidem firmam, scilicet corde credere et ore confiteri ; et Eucharistia confirmai quantum ad fidem in corde, sed Confirmatio quantum ad confessionem sive prolationem in ore. Alii dicunt quod utrumque fortificat caritatem, quia ab eius fortitudine pendet fortitudo omnium. Sed caritas potest deficere dupliciter, scilicet per defectum alimenti vel per actionem contrarii, sicut patet in igne materiali ; et contra primum est Eucharistia quae cibat ; contra secundum Confirmatio ut impugnantibus resistat. Alii dicunt aliter et probabilius quod Confirmatio est ad corroborationem fidei, sed Eucharistia caritatis ; et hoc patet, quia hic est signum confessionis fidelis, ibi signum unionis. Et si quaeratur : quare magis confirmantur hae duae virtutes quam aliae ? dicendum quod, quia in his duabus pendet fortitudo spiritualis aedificii quantum ad intellectum et affectum, et quia in fide est prima elevatio, in caritate elevatio summa, et utrobique difficultas, et quia pronitas est ad contrarium : ideo magis confirmantur.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Rabanus, quod hoc sacramentum maiori veneratione tenendum est, sicut a maioribus datur. Videtur enim secundum hoc quod amplior gratia in eo datur.

Et dicendum quod communiter dici consuevit quod unum sacramentum dicitur maius alio quinque modis. Primo modo propter significationem ; sic Matrionium dicitur maius, quia significat unitatem naturarum in Christo. Secundo modo propter continentiam ; et sic Eucharistia dicitur maius. Tertio, propter efficaciam ; et sic Baptismus. Quarto, propter dignitatem ministrantium sive dispensantium ; et sic dicitur Confirmatio maior, quia datur a summis sacerdotibus sive episcopis. Quinto, propter hoc quod ponit in nobiliori gradu ; et sic dicitur Ordo maius sacramentum.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In digniori parte corporis fit. Videtur enim falsum dicere, quia vertex est dignior quantum ad situm et cor quantum ad virtutem : ergo potius debet dari in capite vel in corde. Item, videtur quod in lingua, quia ibi est confessio.

Respondeo : Dicendum quod pars dignior quantum ad virtutem et operationem est cor, sed tamen occulta est et latet interius. Inter partes vero quae se offerunt sensibus nostris, caput est dignius et in capite facies, scilicet anterior pars : et ideo hoc sacramentum datur in facie, sed magis in fronte, quia ibi est sedes verecundiae. Unde quia hoc sacramentum est contra confusionem et verecundiam confitendi nomen Christi quae linguam contrahit ne aperte dicat, debet hoc sacramentum in fronte dari. Frons quidem pars est faciei eminentior. Unde dixerunt quidam quod in Nova Lege fit prima unctio in capite ratione virtutis, secunda vero in fronte, tertia iterum in capite. Et prima fit in Baptismo ; secunda vero in Confirmatione ; tertia vero in episcopi consecratione. Et prima signata est in prima unctione David, 1 Regum 16, 13 ; secunda vero in unctione David super duas tribus, II Regum 2, 4 ; tertia vero in unctione David super cunctum regnum, II Regum 5, 3. Et satis possunt aptari istis, si quis inspiciat. In prima enim David non habuit potentiam ; in secunda habuit potentiam et resistentiam ; in tertia habuit potentiam et praesidentiam super gentem suam.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Hoc sacramentum tantum a ieiunis et ieiunis tradi debet. Videtur enim quod, quia est ad robur, quod cibus non impediat ; cibus enim corporalis non repugnat fortitudini spirituali.

Respondeo : Dicendum quod in hoc sacramento datur gratia et gratia corroborans, et iterum, contrahitur affinitas quaedam. Ideo ista tria statuta fuerunt ab antiquis Patribus in sacramento servari tamquam congrua : ut ieiuno stomacho propter gratiam Spiritus Sancti suscipiendam ; ut confirmandus ab alio portetur vel teneatur, qui sit confirmatus, in signum debilitatis et imbecillitatis ; ut sit consimilis sexus propter periculum affinitatis.

Dub. VI.

Item. quaeritur de hoc quod dicit, quod nec debet iterari sicut nec Baptismus. Videtur enim quod possit iterari, quia morbus pusillanimitatis potest iterari, contra quem est : ergo et sacramentum. Si tu dicas quod non potest propter characterem, tunc videtur quod character praeiudicet morbo. Si ergo non est curatio morbi propter characterem, sed magis e converso, patet etc.

Respondeo : Dicendum quod illud sacramentum non potest iterari, propter characterem qui imprimitur in eo indelebiliter. Non debet etiam tum ratione morbi quem curat, tum ratione effectus quem donat, tum ratione rei quam allegorice significat. Ratione morbi, quia est poena contracta ; haec autem secundum quod huiusmodi, non iteratur, sed si iteratur, hoc est solum secundum quod acta. Ratione effectus quem donat, qui est plenitudo gratiae ad robur : et quia integer effectus, ideo status. Ratione rei quam allegorice significat, quia significat adventum Spiritus Sancti de caelo in Apostolos in die Pentecostes, qui, postquam advenit, nunquam ab eis discessit. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext