Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sacramentum Eucharistiae debuerit praefigurari.

Et quod hoc sacramentum sit praefiguratum, patet per illud Apostoli, I ad Corinthios 10 : "Omnes eamdem escam spiritualem manducaverun" t ; et post : "Haec omnia contingebant illis in figura".

Rationes principales

Et quod ita debuerit, apparet : Quia, si Lex Vetus fuit nobis futurorum figura, et quae erant digniora magis debent praefigurari, cum hoc sacramentum sit dignissimum, maxime debuit praefigurari.

Item, ratione alia ostenditur, quia congruum erat ut processus a tenebris ad lucem fieret mediante umbra et figura, quia sicut natura non sustinet repentinas immutationes, sic nec anima ; sed in hoc sacramento est ipsa lux praesens : ergo debuit praefigurari.

Item, hoc sacramentum est difficillimum ad credendum ; sed ad difficilia paulative est infirmus promovendus : ergo etc.

Contra : "Mutationis non est mutatio": ergo nec signi signum ; sed sacramentum hoc, eo ipso quod sacramentum est, est signum et figura : ergo non debuit praesignari nec praefigurari.

Item, Confirmatio et Extrema Unctio sunt Novae Legis sacramenta et non habent figuras in Veteri, quia, si dicas de unctione regum, illud nihil est, quia illud speciale, hoc universale. Ergo nec hoc debuit habere.

Item, Baptismus habuit figuram, quae non tantum fuit figura, sed etiam remedium, ut puta circumcisionem ; sed nihil praecessit Sacramentum altaris, quod haberet eius remedium : ergo hoc sacramentum est sine figura.

Conclusio

Eucharistiae Sacramentum praefigurari conveniens fuit ratione tum suae dignitatis, tum difficultatis in credendo

Respondeo: Dicendum quod istud sacramentum praefiguratum est et. praefigurari debuit tum ratione suae dignitatis, tum ratione difficultatis : ratione dignitatis, quia praedicandum et exspectandum erat sicut donum Dei excellentissimum ; ideo figurae huius sacramenti praeire debuerunt, et in quibus refocillaretur exspectatio fidelium et dignitas huius sacramenti famosior ostenderetur ; unde figurarum praemissio non fuit aliud quam famae eius divulgatio. Ratione difficultatis, quia hoc inter sacramenta cetera est difficillimum ad credendum, immo inter cetera credibilia, ideo debuerunt homines ad hoc assuefieri quadam figurarum manuductione.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur primo in contrarium, quod signi non est signum, dicendum quod illud signum habet veritatem coniunctam ; unde non tantum est signum, sed etiam ratione coniuncti est veritas ; et quoniam veritatis potest esse signum et figura, ideo sacramentorum Novae Legis potest esse signum et figura, et maxime huius.

Ad illud quod obicitur de Confirmatione et Extrema Unctione, multipliciter respondetur. Quidam enim dicunt quod omnia sacramenta in Veteri Lege sunt praefigurata, quoniam rota erat in rota, in visione Ezechielis. Et quod obicitur de duobus sacramentis, solvunt per interemptionem, quoniam tres unctiones Legis Novae praefiguratae sunt per tres unctiones David, de quibus I Regum 16, 13, et II Regum 2, 4 et 5, 3, et ita per interemptionem respondent.

Alii dicunt aliter quod illa sacramenta non fuerunt praefigurata propter suam perfectionem ; unde distinguunt tria genera sacramentorum. Quaedam enim sunt suprema, ut illa quae dant gratiam perfectam vel ad pugnandum vel ad egrediendum ; et talia sunt Confirmatio et Extrema Unctio, quae de ratione sua perfectionem dicunt : et quoniam Lex neminem ad perfectum duxit, ideo haec duo sunt propria Novae Legis. Alia sunt quasi media, quae gratiam magnam dant, ideo pertinent ad Legem Novam ; tamen, quia non dicunt perfectionem, possunt praesignata esse in Veteri Testamento, et haec, ut dicunt, sunt duo, scilicet Baptismus et Eucharistia. Quaedam sunt infima, ut Matrimonium, Ordo et Poenitentia ; et haec non sunt propria, immo communia nec tantum praesignata, immo inchoata et in Nova perfecta. Tamen praeferre alia sacramenta duobus quae praefigurata sunt, videtur valde absurdum : cum sint haec duo sacramenta, Baptismus et Eucharistia, famosissima.

Et ideo aliter dicendum quod, quamvis omnia aliquo modo praefigurata sint, haec duo tamen pluribus et.expressioribus figuris, tum propter difficultatem in credendo, quae est in Baptismo, quia primum sacramentum, in Eucharistia, quia summum ; tum propter dignitatem, quae est in Baptismo quantum ad efficaciam, in Eucharistia quantum ad continentiam ; tum propter Ecclesiae unitatem, quae est in Baptismo quantum ad inchoationem, in Eucharistia quantum ad consummationem, vel in Baptismo quantum ad signaculum christianitatis, in Eucharistia quantum ad cultum Deitatis. Unde, quamvis alia habeant figuras aliquo modo, non tamen ita praecipue nec ita expresse.

Ad illud quod obicitur, quod Baptismus habuit figuram sanctificantem, dicendum quod ratio huius est duplex. Prima est, quia Baptismus est remedium contra morbum perniciosum et mortiferum ; et est remedium parvulorum, qui se non possunt iuvare ; et quoniam qui minus se possunt iuvare maiori indigent auxilio : ideo sacramentum praecessit Baptismum, quod de se haberet efficaciam. Non sic est de Eucharistia, quoniam est sacramentum iam viventium et adultorum, qui se possunt iuvare auxilio fidei et motu liberi arbitrii ; unde supplet in eis fides quod deerat a parte sacramenti. Et sic patent quaesita.

PrevBack to TopNext