Quaestio 2
Quaestio 2
De numero et sufficientia quatuor figurarum.
Secundo quaeritur de numero et sufficientia figurarum huius sacramenti ; et Magister assignat quatuor, scilicet agnum paschalem, manna, sacrificium Melchisedech et sanguinem, qui profluxit de latere Christi.
Rationes principales
Sed videtur quod Magister assignet insufficienter : Quia aliae figurae praecesserunt in sacrificiis et oblationibus diversorum, ut in hoedo, quem obtulit Manue, Iudicum 13, 19, et favo mellis, I Regum 14, 27.
Item, videtur falsus in assignando manna pro figura, quia habuit omnem saporem ; sed hoc non habet Eucharistia, quia tunc alia sacramenta superfluerent.
Item, obicitur de oblatione Melchisedech, quia ipse obtulit et dedit Abrahae ; sed sacramentum Eucharistiae offertur Deo : et ita non videtur figura.
Conclusio
Sufficienter a Magistro assignantur quatuor figurae eucharistiae
Respondeo : Dicendum quod Magister sufficienter assignat figuras in hoc sacramento, habita respectu ad omnes leges. Nam in lege naturae ponit figuram sacrificium Melchisedech et in lege Moysi similiter agnum et manna et in lege gratiae sanguinem passionis. Similiter sufficientes sunt figurae, si attendamus ad ea quae praesignantur. Nam in hoc sacramento est visibilis forma, et haec praesignata est in sacrificio Melchisedech ; et est res contenta, et haec in agno paschali ; et res signata tantum, et haec in manna ; et virtus dans efficaciam, et haec in sanguine, qui fluxit, de latere Christi. Unde tres primae tenent rationem figurae, sed ultima magis tenet rationem causae, nihilominus tamen habet rationem figurae, pensatis circumstantiis, quod de passo et iam mortuo profluxit sanguis et aqua.
Ad rationes
Quod ergo obicitur de sufficientia, iam patet, quia aliae figurae reducuntur ad has ; omnes enim oblationes et omnia sacrificia ad agnum paschalem et omnes cibi ad manna reduci possunt.
Ad illud quod obicitur de manna, dicendum quod omnem tantum valet dicere quantum perfectum ; vel si omnem distributive dicatur, intelligitur quantum ad rem contentam ; vel si intelligatur quantum ad effectum, facienda est vis in sapore quantum ad actum cibandi ; et tunc alia non superfluunt.
Ad illud quod obicitur de sacrificio Melchisedech, dicendum quod peroptime praefiguratum est ibi et in manna sacramentum Eucharistiae, quoniam hoc sacramentum nobis profertur ad esum et Deo offertur ad cultum ; et ideo datur nobis divinitus et nos Deo offerimus ; et hoc signatum est in manna, quod repositum fuit in urna coram Domino, quia datum fuit de caelo ad esum, et iterum coram Domino repositum ; taliter datur hoc sacramentum, si quis inspiciat diligentius, quia de caelo nobis datur et nos sumimus, tamen nihilominus Deo offerimus.
Ad illud quod obicitur de agno paschali, dicendum quod agnus ille proprie significabat Christi passionem, quae erat radix et fundamentum virtutem praebens omnibus sacramentis, et ideo omnia praecessit. Et quamvis omnia sacramenta efficaciam habeant a passione, quia in hoc sacramento veraciter continetur Christus passus, ideo esus et usus illius agni praecipue hoc sacramentum signabat, et ideo figuram Baptismi praecedebat non ratione qua illud sacramentum praefigurabat, sed ratione qua praefigurabat passionem.
Ad ultimum dicendum quod sanguis Christi, qui fluxit de latere Christi, non habuit, proprie loquendo, rationem figurae, quia ibi erat veritas ; tamen ratione modi emanandi, quia profluxit de latere mortui, habuit rationem quodam modo praefigurandi, maxime ratione annexi, scilicet aquae ; et istud melius tactum fuit in principio huius libri. Et sic patet solutio obiectorum.