Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De figurarum praeeminentia.

Tertio quaeritur circa hoc de figurarum praeeminentia, et quaeritur, quae figura sit expressior, utrum illa quae fuit tempore legis naturae an illa quae fuit tempore legis moysaicae an illa quae fuit tempore legis gratiae.

Rationes principales

Et quod illa quae fuit tempore legis naturae, videtur : Auctoritate Ambrosii, De sacramentis : "Apparet anteriora fuisse sacramenta Christianorum quam Iudaeorum". Sed hoc non dicitur nisi ratione legis naturae : ergo aliquo modo magis fuerunt sacramenta Christianorum in illo tempore ; sed non quantum ad veritatem vel efficaciam : ergo quantum ad expressionem figurae.

Item, lex naturae magis convenit cum lege gratiae sive Evangelii quam lex Moysi, quia ius evangelicuni plus habet de naturali dictamine quam de institutione ; econtra est in lege Moysi : ergo et sacramenta expressius figurant, ut videtur.

Item, hoc ipsum videtur ratione, quia Melchisedech obtulit sacrificium in pane et vino, et in eisdem speciebus modo offertur et celebratur Sacramentum altaris. Ergo, cum non possit expressius figurari quam in simili secundum speciem, videtur quod tunc praecessit figura expressissima.

Ad oppositum arguit Hugo de Sancto Victore : Sicut appropinquavit passio Salvatoris, ita signa debuerunt esse evidentiora ; et ratio eius est quia crevit cognitio veritatis. Ergo, cum tempore legis scriptae creverit cognitio veritatis et appropinquaverit passio Salvatoris, videtur quod figurae fuerunt expressiores.

Item, hoc videtur ad litteram in manna, quia cibus ille erat de caelo aequaliter omnes reficiens et omnibus communis et omnem suavitatem habens ; sed panis et vinum ipsius Melchisedech de terra erat, et hoc sacramentum est panis de caelo descendens : ergo videtur, quod figura mannae fuerit expresior.

Conclusio

Figurae illae diversarum legum in expressione mutuo se excedunt

Respondeo : Dicendum quod figurae illarum legum secundum diversas considerationes mutuo se excedunt in expressione, sicut ostendunt rationes inductae. Potest enim sacramentum hoc praefigurari quantum ad ritum vel quantum ad effectum, sive quantum ad signum vel quantum ad signatum. Si quantum ad ritum, sic expressior figura praecessit in sacrificio Melchisedech, sicut probant rationes inductae ; et hoc patet. Si autem quantum ad effectum, sic expresse praesignabatur in manna, sicut ostendunt rationes praedictae ; et sic patet responsio ad utramque partem.

Sed tamen adhuc restat quaestio : quare expressior praefiguratio praecessit in lege naturae quantum ad ritum ? Et ad hoc dicendum quod, quia Dominus instituit legem scriptam ut implendam et evacuandam, sicut veritas evacuat umbram, ideo, ne videremur iudaizare, disposuit figuras in lege Moysi dare expressas, sed tamen differentes quantum ad ritum, ut manifeste ex earum institutione ostenderetur legis illius evacuatio et imperfectio ; et ideo magis se dicit Christus sacerdotem secundum ordinem Melchisedech quam Aaron, ut ostendatur ibi legis et sacerdotii translatio, sicut ostendit Apostolus ad Hebraeos. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext