Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sacramentum Eucharistiae debuerit institui a principio.

Rationes principales

Et quod a principio debuerit institui, videtur : Quia hoc sacramentum est viaticum, quia praebet alimentum itineranti. Ergo tunc institui debuit quando homines itinerare coeperunt ad patriam ; sed hoc statim fuit post lapsum : ergo etc.

Item, hoc sacramentum est sacramentum unionis corporis Christi mystici. Ergo tunc debuit institui quando fuit corpus mysticum ; sed hoc fuit a principio : ergo etc.

Item, sacramentum Matrimonii non cessavit propter lapsum, immo quod erat in officium factum est in remedium ; sed esus ligni vitae datus erat homini, ut dicit Augustinus, in sacramentum : ergo non debuit cessare quin sacramentaliter ederet. Sed non debuit lignum comedere, quod daret vitam corporalem, quia morti corporali obligatus erat : ergo lignum vitae, quod daret vitam spiritualem ; sed hoc est Eucharistia : ergo etc.

Item, sicut Poenitentia est contra mortale, ita Eucharistia contra venialia ; sed ab initio cucurrit veniale peccatum ut mortale : ergo pari ratione Eucharistia cum Poenitentia.

Contra : Hoc sacramentum est maxime gratiae contentivum ; unde et ab hoc nomen accepit. Ergo tantum tempore legis gratiae debuit institui.

Item, hoc sacramentum est contentivum secundum veritatem corporis Christi quod traxit de Virgine. Ergo non potuit esse antequam esset hoc corpus : ergo tantum in Novo Testamento.

Respondeo : Dicendum quod hoc sacramentum congruebat legi tantum gratiae, tum propter rem contentam, quae est corpus Christi verum, tum propter efficaciam, quae est caritatis vinculum, quae in Nova Lege apparere et abundare debuit, in anterioribus autem imperfecte possideri ; ut ita gradus sit in mundo, sicut in uno homine.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de viatico, dicendum quod non valet, quia aliquod debuerunt habere sustentaculum, non perfectum cibum ; et ita aliquam figuram, non rem ipsam.

Ad illud quod obicitur, quod est signum corporis mystici, dicendum quod non tantum est signum eius, immo corporis Christi veri, et illius est signum immediatius ; et ideo, quamvis corpus Christi mysticum coeperit ab Abel, non tamen corpus Christi proprium, ideo nec hoc sacramentum.

Ad tertium dicendum quod Matrimonium quantum ad officium omni statui conveniebat, quantum autem ad remedium non. Esus autem corporalis illius ligni conveniebat statui immortalitatis, esus istius ligni spiritualis omni statui, sed sacramentalis post istius ligni nativitatem et fructum. Est enim eius manducatio secundum etiam assumptam humanitatem, quam exposuit pro nobis in pretium et nunc exponit in cibum, Ioannis 6, 52 : "Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita".

Ad illud quod obicitur de Eucharistia, quod est remedium contra venialia, dicendum quod tripliciter deficit ista ratio : primo, quia morbus venialis non est ita periculosus ut mortalis ; secundo vero, quia per Poenitentiam veniale poterat habere remedium ut mortale ; tertio, quia illud sacramentum non est principaliter contra venialia ordinatum, ut infra videbitur.

PrevBack to TopNext