Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sacramentum Eucharistiae debuerit institui ante passionem.
Rationes principales
Et quod ante passionem, videtur : Quia hoc sacramentum est relictum a Domino in viaticum, ergo tunc debuit institui, quando Dominus fuit viator. Si dicas quod non sequitur, quia non dicitur viaticum, quia a viatore, sed quia detur viatori, obicitur tunc quod ipse Dominus, non tantum formam instituendo, sed etiam exemplum praebendo dedit.
Item, videtur quod iuxta passionem, quia hoc sacramentum datum est in signum amoris ; sed Dominus in fine ostendit specialia signa amoris ad discipulorum consolationem, Ioannis 13, 1 : "Cum dilexisset suos, in finem" etc.
Item, hoc sacramentum est cibus reficiens. Ergo, si tempus institutioni et institutio debet esse concors effectui, videtur quod debuerit institui in bora Coenae.
Item, hoc sacramentum impletivum erat eius quod praefiguratum erat in agno paschali. Ergo, si veritas debuit supponi umbrae, videtur quod debuit institui post esum agni, et ita in coena paschali.
Contra : Christus conficiendo dedit formam conficiendi ; ergo dando dedit formam dandi vel communicandi ; sed post Coenam non est teqipus conveniens sumendi. : ergo videtur quod Dominus inordinate dederit. Hoc autem est inconveniens : ergo tunc non dedit.
Item, hoc sacramentum sequitur Baptismum, ergo debuit institui post Baptismum ; sed Baptismus institutus est post resurrectionem, Matthaei ultimo, 19 : ergo etc.
Item, in hoc sacramento continetur Christus sacramentaliter, ut qui non est nobiscum sensibiliter saltem sit sacramentaliter ; et in ascensione recessit a discipulis corporaliter : ergo , tunc debuit instituere hoc sacramentum.
Item, hoc ipsum videtur, quia est signum memoriale ; sed talia melius memoriae imprimuntur, cum ultimo exhibentur, sicut dicit Augugustinus, in quadam homilia : ergo inter omnia quae fecit, istud debuit esse ultimum. Sed multa fecit coram discipulis post resurrectionem : ergo hoc sacramentum debuit post omnia instituere.
Conclusio
Eucharistiae Sacramentum congruenter in ultima Coena paschali institui debuit
Respondeo : Dicendum quod sacramentum illud, cum sit visibile, continet corpus Christi verum, et vere est ibi cibus et praecipuum signum amoris : cibus, inquam, reficiens, et ideo tempore refectionis instituit ; cibus etiam paschalis, et ideo in paschali Coena. Quia vero erat signum amoris, et in recessu debet homo ostendere amoris signa et memoriale, ut arctius in memoria maneat, ideo in ultima Coena.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod si tunc institutum est, tunc deberemus illo uti, dicendum quod hora illa conveniens fuit primae institutioni ; sed usui nostro non convenit, quia institutio respicit effectum sacramenti, sed usus ulterius idoneitatem suscipientis ; et quia homo satur non est idoneus ad spiritualia peragenda, ideo non servat hoc Ecclesia nec debet servare. Si obicias, quod tunc Apostoli primo indebite acceperunt, dicendum quod ipsi sobrie comederant exemplo Magistri ; et iterum, comederant cibum paschalem, qui erat quodam. modo spiritualis propter significantiam.
Ad aliud de Baptismo dicendum quod non est credibile quod tunc esset forma instituta, sed quod alias instituit, ibi confirmavit et publicavit. Similiter subdidit de hoc sacramento : Ecce ego vobiscum sum etc.
Ad aliud de recessu dicendum quod Christus recessit in passione ; unde ille fuit transitus et via ; et transitus ille fuit ad nostram salutem, ideo tunc instituit cibum paschalem ; sed in ascensione fuit ad suam gloriam.
Ad aliud de memoria dicendum quod ante passionem fuit cum eis ut socius, et ideo tunc reliquit signa amoris ; sed post resurrectionem fuit ut dominus et quasi extraneus ; unde dicebat : Hoc est quod dicebam, cum adhuc essem vobiscum et ideo recessus ille debuit explicare signum et sacramentum amoris.