Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

Supra egit Magister de antecedentibus sacramentum Eucharistiae. Hic agit de integrantibus ipsum, quae sunt duo, scilicet verbum et elementum sive visibile signum ; et haec pars habet duas partes. In prima agit de forma verbi. In secunda vero de significatione sive continentia signi, ibi : Nunc, quid ibi sit sacramentum.

Utraque pars habet duas. Nam in prima determinat primo quae sit forma. Secundo, qualiter est utendum ea, utrum scilicet sicut instituta est quantum ad tempus ; et hoc facit ibi : Ubi consideratione dignum est.

Similiter secunda pars, in qua agit de ratione significandi, habet duas. In prima determinat quid. sit ibi signum et quid signatum. In secunda determinat similitudinem et convenientiam unius ad alterum, ibi. : Porro illa species visibilis.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus