Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Post sacramentum Baptismi et Confirmationi. Videtur enim non bene ordinare sacramenta ; prius enim est cibare, quod est Eucharistiae, quam confirmari, quia parvulorum est cibari. Respondeo : Dicendum quod, quamvis Eucharistia sit cibus communis omnium bonorum, tamen dicit Augustinus quod est cibus grandium et perfectorum ; et ita sequitur illa duo sacramenta. Praeterea, secundum consuetudinem modernae Ecclesiae prius confirmatur parvulus quam communicetur.
Dub. II
Item quaeritur : quare hoc sacramentum potius dicitur Eucharistia, cum in omnibus detur gratia bona, et in Baptismo maxime detur magna gratia ?
Respondeo : Dicendum quod hoc proprie dicitur de Eucharistia, tum quia principaliter est ibi ratio boni, tum etiam quia ratio gratiae. Ratio bonit quia bonum est diffusivum et communicativum. Unde cibus, qui communicat se pluribus et per partes, est bonus ; qui communicat se pluribus totum et successive, est melior, ut verbum Dei quod praedicatur ; qui vero communicat se pluribus et totum et simul, iste est optimus ; et talis est iste cibus. Hic etiam est ille cibus qui est summum bonum, scilicet Christus Dominus ; et sic praecipue reperitur ratio boni. Reperitur etiam ibi principaliter ratio gratiae, tum per modum contentivi, tum per modum effectivi. Per modum contentivi, quia hoc est solum sacramentum quo ipsa gratia est contenta secundum veritatem, immo plenitudo gratiae ; unde assimilatur ipsi caritati, quae unit fini et habet idem pro obiecto et pro fine. Ratione effectivi, quoniam hic est carbo ignitus, caro scilicet Christi, quae inflammat et beatificat, non tantum gratificat, sed et multipliciter adiuvat. Primum quidem, quia est cibus incorporans capiti, Ioannis 6, 57 : "Qui manducat carnem meam in me manet". Secundo, quia fortificat, Psalmus [103, 15] : "Panis cor hominis confirmat". Tertio, quia delectat, Sapientiae 16, 20 : "Panem de caelo dedisti eis omne habentem delectamentum" etc. Quarto, valet ad augmentum fidei, sicut dicitur infra, distinctione duodecima. Quinto, ad sublevationem spei, Matthaei ultimo, 20 : "Ecce ego vobiscum" etc. Sexto, ad dilatationem caritatis, quia est memoriale amoris : Hoc quotiescumque feceritis etc. Septimo, ad remissionem venialium, sicut dicit Innocentius.