Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De forma verbi super panem.

Quantum ergo ad formam panis, quae est Hoc est corpus meum, quaeritur primo quantum ad subiectum, scilicet quoad pronomen.

Rationes principales

Cum enim hoc sit pronomen et non relativum, est demonstrativum, quia aliter esset cassum, ut dicit Priscianus. Si igitur demonstrat, aut ad intellectum aut ad sensum. Si ad intellectum, tunc quaero : quid ? Non potest dici nisi corpus Christi verum : ergo sensus est : corpus meum est corpus meum ; hoc nihil videtur, quia nullam rationem operandi dicit. Si ad sensum, ergo sensus est : panis est corpus meum ; sed hoc simpliciter falsum : ergo neutro modo potest accipi.

Item, hoc pronomen importat demonstrationem non ut conceptam, sed ut exercitam ; sed demonstratio non exercetur nisi circa illud quod actu est tempore prolationis : ergo si, cum profertur pronomen, non est ibi nisi panis, demonstratur ergo panis : ergo idem quod prius.

Item, "regula est quod terminus supponens verbo de praesenti non habenti vim ampliandi supponit pro eo quod actu est". Sed actu non est ibi nisi panis : ergo supponit pro pane. Sed illi non convenit praedicatum ; ergo locutio falsa.

Quaeritur etiam de compositione, scilicet de verbo est.

Et cum ista forma sit forma operativa, videtur quod deberet ibi poni verbum operativum ; sed hoc verbum est verbum apracticon, id est extra operationem : ergo nullo modo deberet ibi poni.

Item, hoc verbo Christus confecit et sacerdos intendit conficere, sicut Deus Verbo increato creavit. Ergo, si ad prolationem huius verbi statim fit, verbum illud est imperiosum : ergo videtur potius utendum verbo imperativo, ut diceretur sic : fiat corpus meum, sicut in creatione non dicitur fit, sed fiat lux.

Item, subiectum et praedicatum dicunt formas incompossibiles ; sed verbum substantivum praesentis temporis dicit simultatem formarum praedicati et subiecti : ergo non debet dici de praesenti hoc est, sed hoc erit.

Quaeritur etiam de hoc praedicato corpus meum.

Videtur enim quod deberet magis dici caro, quia, caro magis est conveniens cibationi ; unde Ioannis 6, 56 : "Caro mea vere est cibus".

Item, si ista verba proferuntur a conficiente, ergo, cum conficiens loquatur de Christo ut de tertia persona, non. debet dici meum, sed Christi. Si dicas quod Christus vim dedit his verbis sicut vim dedit in nomine suo daemonia expellere, cum dixit : "In nomine meo daemonia eiicient", Marci ultimo ; et tamen eicientes dicebant : In nomine Christi.

Item, cum de forma aliorum sacramentorum sint actu pertinentes ad intentionem et usum sive ad consecrantem, ergo videtur quod illud quod antecedit : Accipite et comedite, et hoc quod sequitur : In mei memoriam facietis, sit de forma. Quaeritur ergo quae sit forma praecise ; et quare non ponatur in verbo exprimente actum ministri.

Conclusio

Conveniens est forma, qua consecratur panis

Respondeo : Dicendum quod circa hoc multiplex fuit opinio.

Quidam enim dicunt quod verba illa dicit sacerdos non ut sua, sed ut Christi, unde materialiter tenentur ; nec tunc est quaerere quid ibi demonstretur per pronomen vel quid copuletur per verbum. Sed hoc non sufficit dicere : primo quidem, quia, etsi verba in persona alterius proferantur, non propter hoc omnino materialiter tenentur, sed significative, cum recitentur in eo sensu in quo ille dixit. Praeterea, similiter possumus quaerere secundum quod a Christo prolata sunt.

Alii dicunt quod verba tenentur significative ; sed oratio non habet veritatem pro tempore in quo profertur, sed pro tempore in quo prolata est, ut haec oratio : ego bibo, non est vera pro tempore prolationis, sed pro tempore sibi coniuncto. Sed illud non solvit, quia aut demonstratur ibi panis aut corpus Christi. Si panis, nullo tempore est oratio vera ; si Christi corpus, est omni tempore vera.

Alii dicunt quod tenetur significative oratio, et vera est etiam pro tempore in quo profertur ; sed non demonstratur ibi aliquid ad sensum, sed ad intellectum : ad intellectum, inquam, non sicut simile in simili, ut cum dicitur : haec herba crescit in horto meo, sed sicut signatum in signo, ut sit sensus : hoc, id est signatum per hoc, est corpus meum. Et haec significatio orationis vera est, etiam si nihil fieret. Sed rursus, quia significationi verae addita est ex institutione divina virtus efficacissima, ulterius oratio illa et ex Domini institutione et ex sacerdotis intentione est conversiva, ut sit sensus : significatum, per hoc quod est convertendum in corpus meum, est corpus meum. Et haec opinio probabilior est praedictis ; adhuc tamen illud non plene satisfacit. Si enim, ut dicit Augustinus, verbum debet accedere ad elementum, ut fiat sacramentum ; et elementum non est ibi significatum, sed magis illud quod in corpus convertitur : non demonstratur ergo corpus Christi, sed substantia panis sub accidentibus, quae possunt oculis conspici. Et hoc quidem verum est, maxime cum intentio conficientis super panem feratur, ut convertatur in corpus, et illud demonstrat super quod fertur sua intentio.

Et propterea notandum quod ista oratio singularis est inter omnes orationes ; aliae enim sunt indicativae veritatis sive existentiae, haec autem id ipsum quod figurat facit. Unde est verbum operativum, et operativum non operatione successiva, sed instantanea ; et.operativum non alicuius rei novae vel non existentis, sed terminus eius est ens actu completum et non mutatum ; et ad illud quidem terminatur ut est alterius signum, id est corporis Christi mystici ; et hoc tofom facit virtute Verbi increati adiuncta ministro circa materiam nihil agenti.

Ex his sex conditionibus patet ratio omnium dictorum in hac forma, si quis inspiciat. Quia enim hic sermo conversivus et transitivus sive ad transsubstantiationem ordinatus est operativus, et operatio est circa substantiam panis : ideo pronomen demonstrat panis substantiam sub accidentibus, quae oculis conspici possunt, et tangitur illud quod convertitur, per subiectum, sicut illud in quod, per praedicatum. Quia vero terminus operationis est actu ens, non innovatum, ideo debet poni ibi verbum essendi, non fiendi, ut significetur conversio esse sine mutatione termini, scilicet in eo quod est. Quia subito, ideo simul est fieri et factum esse, ideo praesens verbum instantaneum et non futurum : et tale est praesens huius verbi est : ideo melius dicitur est quam erit. Quia vero operatio terminatur ad corpus Christi verum ut signum mystici, in quo est diversitas operationum, ideo dicitur corpus, non caro, quia corpus commune est ad totum heterogeneum et homogeneum, caro autem dicit homogeneum. Quia vero hoc operatur virtute Verbi increati coniuncta et ut coniuncta, ideo dicit meum ; loquitur enim sacerdos in persona Christi : ideo pro Christo dicit meum. Quia vero minister nihil operatur circa materiam nec immutat, ideo nihil plus est de forma ; etenim, si minister non tangat nec frangat, dum tamen intendat et verba dicat, confectum est ; non sic est in Baptismo.

Ad rationes

1-6. Ex his patent omnia obiecta, hoc solo excepto, scilicet de veritate locutionis. Quomodo enim est locutio vera, si demonstratur substantia panis, cum haec sit semper falsa : panis est corpus Christi, cum sint formae incompossibiles ? Et si tu dicas quod hoc verbum est non dicit ibi inhaerentiam, sed potius conversionem, tunc ergo secundum hoc potius competeret verbum imperativum.

Et propterea notandum quod sicut in Verbo aeterno, Filio Dei, Domino nostro Iesu Christo, est veritas et omnipotentia, sic verbo suo, ab ipso prolato, est veritas et efficacia, ut tale verbum sacramentis Novae Legis competat ; ideo debuit ita dicere verbum enuntiativum veritatis, sicut. est ips veritas, ac per hoc indicativum. Et quia non esset verum simplici enuntiatione, ut non esset falsus, iunxit verbo efficaciam ore suo. Et quia mandavit aliis facere et dicere, et ipse non iubet aliquem esse falsum : ideo in ore eorum, quibus dedit mandatum, dedit verbo efficaciam. Et ideo hoc verbum est in hac oratione non identitatem nec simultatem significat, sed hoc esse corpus, hoc est, ad huius verbi prolationem hoc totum transire in corpus. Unde oratio ista in ore alterius quam in ore sacerdotis falsa est, quia non convertit neque transsubstantiat hoc in illud ; nec vera est per identitatem. Et hic sensus, quamvis sit huic orationi proprius, et similiter formae sanguinis, tamen non est alienus a ratione, pensatis conditionibus superius assignatis.

7-9. Ex quibus alia obiecta patent : Nec videatur inconveniens dicere quod hoc verbum est non identitatem dicit, sed potius conversionem in hac oratione, quae non tantum est significativa, sed etiam operativa. Magis tamen debuit poni verbum essendi quam operandi, quia magis competebat formae ut simul esset efficacia cum veritatis enuntiatione, simul etiam notaretur termini immutabilitas cum conversione.

PrevBack to TopNext