Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De forma verbi supra vinum.

Secundo quaeritur de forma verbi super vinum, et haec habetur in canone 2 : "Hic est calix sanguinis mei" etc.

Sed videtur haec non esse forma : Propter hoc quod Magister dicit, quod haec est forma : "Hic est sanguis meus". Cum ergo non sint duae, patet etc.

Item, in nullo Evangelistarum habetur haec forma, quia in Matthaeo [26, 28] et Marco [14, 24] dicitur : "Hic est sanguis meus" ; in Luca [22, 20] : "Hic est calix in meo sanguine". Si igitur non debet credi alicui, quod non sit in Novo vel Veteri Testamento, sed Novo et Veteri simpliciter est credendum, ergo forma est abicienda, et forma, quae in Evangelio traditur, est tenenda.

Item, quaero de huius formae congruentia.

Et cum in forma non debeat poni nisi quod spectat ad essentiam sacramenti, et calix non sit nec de materia nec de forma, sed vas continens, ergo non debet in forma poni.

Si dicas quod tenetur transsumptive, quaero : ad quid ? Si ad passionem, ergo sensus est : haec est passio sanguinis ; si ad potum, ergo sensus est : hic est potus ; sed sicut sanguis est potus, sic corpus est cibus : ergo, si in forma panis non dicitur : hic est cibus corporis, nec in forma vini debet dici : hic est potus sanguinis.

Item, ubi est sermo translatus, est improprietas, et ubi est improprietas, est occasio erroris ; et omnis talis excludenda est ; ergo etc.

Item, ubi transsumptio, ibi plures intellectus, scilicet proprius et transsumptus ; sed multiplicitas intellectuum est ratio evagandi, quod specialiter debet esse alienum a dispensante et conficiente hoc sacramentum : ergo etc.

Obicitur autem ultra de hoc quod est sanguinis. Si enim hoc est principale in sacramento, videtur quod debeat exprimi in recto potius quam in obliquo.

Item, si calix stat ibi pro contenta, et contentum non differt a sanguine, et obliqui sunt transitivi, non ergo debet poni in obliqua.

Quaeritur etiam ultra de hoc quod dicit novi et aeterni testamenti , quia, si testamentum novum, non ergo aeternum : ergo male coniungitur unum cum altero.

Item, videtur quod non deberet poni Mysterium fidei, quia in aliis sacramentis est mysterium fidei, et tamen non ponitur : ergo nec in isto.

Item, additur Qui pro vobis et pro multis effundetur ; quare similiter non dicitur de corpore tradetur ?

Item, quare distinguit ? Cum enim. aequaliter pro omnibus sit effusus, videtur, quod non deberet dicere pro vobis et pro multis, sed pro omnibus.

Conclusio

Forma, qua consecratur calix, videlicet: hic est calix sanguinis mei, est certa, congrua, et ut videtur, tota.

Respondeo : Dicendum quod haec forma : "Hic est calix sanguinis mei", est forma certa, forma congrua ; sed utrum sit tota, an quod sequitur sit de integritate, dubium est ; creditur tamen quod est tota. Tamen quod sequitur non est frustra additum nec debet aliquid resecari.

Quod autem ista sit forma certa, patet per hoc quod ipsam tenet Romana Ecclesia, quae fuit ab Apostolorum principibus edocta. Unde Innocentius : "Romana Ecclesia illud semper integra fide servavit quod ab ipsis Apostolis, qui eam praesentialiter factis et doctrinis ecclesiasticos ritus docuerunt, accepit ; ab ipsis Apostolis Petro et Paulo, quos vivos auctores habuit et defunctos custodit, hunc ritum sacrificii accepit quem hactenus immobili cultu servavit". Accipienda est igitur forma a canone, quia illa traditur non per modum narrationis, sed institutionis. Magister autem non intendit dare formam, sicut nec in aliis sacramentis fecit, sed illi consimilem insinuare. Accipienda est ab ipsis Apostolis, non ab Evangelistis, quia Apostoli Ecclesiam instituerunt secundum quod a Domino acceperunt ; Evangelistae vero divina verba et opera narraverunt, attendentes ad intellectum, non ad vocem. Ideo nec Evangelistae in forma conveniunt, quia formam fortassis tradere non intendant ; sed conveniunt in sensu quem narrare volebant. Et sic patet quod haec est forma.

Utrum autem illa quae traditur in Evangeliis sit forma in qua conficiatur, quis audeat negare aut quis praesumat asserere, cum nesciamus an ipsi intenderint formam describere an verba narrare ? Quod si intenderunt formam dare, forma in illis verbis omnibus salvatur, et modica variatio verbi, salvo sensu, formam non mutat ; et ita ex hoc non habetur quod ista quae habetur in canone, non sit forma, immo vere est forma, cum in sensu cum aliis conveniat. Quod si non intendant, tunc restat quod ista est forma ac per hoc haec forma est certa.

Ad rationes

1-2. Et patet responsio ad obiecta. duo prima.

3-4. Est etiam congrua, quia in hoc sacramento significatur sanguis Christi ut effusus in pretium et ut administratus in potum ; sanguis autem neutrum dicit de se expresse, sed per coniunctionem cum calice, quia sanguis in calice ut effusus et potandus proponitur. Ideo calix in Scriptura significat aliquando passionem, ut Matthaei 20, 22 : Potestis bibere calicem, quem etc. ; significat et potus refectionem per transsumptionem, ut in Psalmo [22, 5] : Calix inebrians quam praeclarus est ! Propter hunc duplicem tropum melius dicitur calix sanguinis quam sanguis per se. Si ergo quaeratur : ad quid transsumitur ? dico quod ad contentum. Unde dicitur calix sanguinis sicut calix vini, cum : dicitur : bibe calicem. Si quaeras : quare non de corpore dicitur cibus corporis ? dicendum quod corpus Christi de se panis est ; sed sanguis non dicitur potus nisi prout propinatur in calice passionis.

5-6. Ad illud ergo quod obicitur de transsumptione, quod est occasio erroris et evagationis, dicendum quod hoc verum est ubi est transsumptio occulta, impropria et inconsueta ; sed sic non est hic.

7-8. Ad illud quod ultra quaeritur : quare sanguis ponitur in obliqua ? dicendum quod in recto intelligitur, nec obliquus et rectus construuntur transitive ut diversa, sed identitas est, sicut cum dicitur potus vini vel creatura salis. Et sic patet quod est forma congrua.

Est etiam tota et perfecta ; sufficiens enim est ad significandum transsubstantiationem vini in sanguinem Christi. Unde quod additur est de bene esse, quia in sequentibus describuntur effectus sanguinis in hoc sacramento significati et in passione effusi, qui triplex est. Unus est Testamenti innovatio et innovati confirmatio, quia in morte confirmatur testamentum et novum efficitur, quia Vetus, quod in sanguine taurorum fuerat confirmatum, ibi est evacuatum.

Ideo dicit : Novi et aeterni Testamenti.

Alius effectus effusionis sanguinis est fidei manifestatio, quia quod erat sigillatum et secretum in passione Agni est apertum.

Ideo dicit Mysterium fidei, id est secretum ; hoc enim erat in fide secretissimum, et, hoc reveIato, revelata est fides ; vel quia difficilius ad credendum.

Tertius effectus est salus quorumdam Iudaeorum et multorum gentilium.

11-12. Ideo dicit Qui pro vobis, per Apostolos intelligens Iudaeos ; et pro multis, per hoc intelligens gentiles.

Vel ideo dicit, quia in hoc sacramento debent pro se specialiter et pro aliis rogare ; ideo dicit : pro vobis sacerdotibus, et pro multis subditis per vos convertendis.

Posset hic quaeri de harum formarum variatione quantum ad additionem, diminutionem et cetera consimilia ; et de hoc sentiendum est quod dictum est circa formam Baptismi. Hic enim sunt diversae opiniones. Nam quidam dicunt quod qualiscumque variatio, salvo sensu, non tollit efficaciam formae ; alii vero dicunt quod minima mutatio tollit, quia his verbis sic ordinatis data est virtus. Sed sicut tactum fuit supra, distinctione tertia, melius est viam mediam tenere ; unde quae ibi dicta sunt hic etiam supponenda sunt.

PrevBack to TopNext