Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Quid in Eucharistia sit res et quid sacramentum.

Circa primum proceditur sic. Magister dicit quod "aliquid est ibi sacramentum tantum, ut species visibilis, et aliquid res tantum, ut corpus Christi mysticum, et aliquid res et sacramentum, ut corpus Christi verum", quod est res primi et sacramentum tertii.

Rationes principales

Et videtur primo quod species visibilis non sit sacramentum corporis. Quia sacramentum naturalem debet habere similitudinem ad rem ; sed species non habet similitudinem, quia tam corpus Christi verum quam mysticum est totum heterogeneum, sed species homogeneum : ergo etc. Si dicas quod species componitur ex pluribus granis, hoc nihil est, quia illa non sunt heterogenea, sed uniformia. Praeterea, species est accidens, ergo non componitur.

Item, sacramentum Novae Legis efficit ; sed species nullam habent omnino operationem respectu contenti ; ergo non sunt sacramentum.

Item, quod corpus Christi verum non. sit sacramentum corporis mystici, videtur. Quia sacramentum est signum, signum autem est quod se offert sensibus ; sed corpus Christi, ut est sub illis speciebus, non offert se sensibus : ergo etc.

Item, si est sacramentum, ergo signum ex institutione significans ; sed corpus Christi verum non est institutum ad significandum mysticum, nec debet institui, quia nobilius est, sicut caput toto corpore : ergo non est sacramentum.

Item, obicitur de mystico, quod non sit res: Quia res cuiuslibet sacramenti est aliqua gratia, quia dicitur sacramentum invisibilis gratiae visibilis forma. Ergo, cum corpus mysticum non sit gratia, non est res huius sacramenti.

Item, res cuiuslibet sacramenti Novae Legis est effectus eius ; sed corpus Christi mysticum non est effectus huius sacramenti, quia effectus non praecedit causam ; sed corpus mysticum praecedit sacramentum : ergo etc.

Conclusio

In Sacramento eucharistiae species visibilis est signum corporis Christi veri et mystici; corpus verum est res speciei et signum et causa corporis mystici: hoc autem est res corporis veri et veritas signi sensibilis

Respondeo : Sicut dicit Magister, tria sunt in hoc sacramento : species visibilis, corpus Christi verum, et corpus mysticum. Et secundum quod dicit Hugo, primum est signum secundi et tertii ; secundum est res primi et signum et causa tertii ; et tertium est res secundi et veritas primi. Unde reperitur hic ratio efficiendi et significandi ; unde est verum sacramentum Novae Legis.

Ad rationes

Ad illud quod debet habere similitudinem, dicendum quod species comparationem habet ad materiam componentem sive ex qua constat, quia est ex granis ; et comparationem ad effectum consequentem sive quem dat, qui est cibare. Si ad materiam, sic est ex granis purissimis ad invicem unitis ; et sic habet similitudinem cum corpore mystico, quod constat ex fidelibus puris, fide et caritate copulatis. Et si obicias, quod est diversarum operationum, non valet, quia uniuntur ut consimiles in unitate fidei et caritatis. Si autem comparetur ad effectum, qui est cibare, tunc habet similitudinem ad corpus Christi verum, quod est vere cibus.

Potest tamen dici quod ad utrum que comparetur ratione eorum ex quibus conficitur, quia corpus Christi verum est ex purissimis sanguinibus, et corpus Christi mysticum ex puris fidelibus. Quod autem. hic membrorum significetur varietas, hoc est per accidens, scilicet ratione corporis. Christi quod traxit de Virgine, quod est corpus organicum Et si obicias, quod species non componitur nec reficit, dicendum quod retinent idiomata substantiae quae prius ibi fuit, et ratione illius sunt signa convenientia.

Ad illud quod obicitur de causalitate, dicendum quod illud quod est sacramentum tantum, si comparetur ad medium, per se non habet rationem efficiendi aliquam vel causandi nisi adiuncto verbo, ut patet in aqua respectu characteris ; sic in speciebus respectu corporis. Similiter, si comparetur ad tertium, habet rationem efficiendi mediante secundo, ut ablutio exterior cum charactere ; similiter hic species exteriores ratione corporis Christi veri interius contenti, quod unit et incorporat.

3-4. Ad illud quod obicitur de corpore vero, dicendum quod ex se habet naturalem aptitudinem ad repraesentandum. Quod autem repraesentet, hoc non convenit ei secundum se, sed prout subest speciebus visibilibus institutis ; et quantum ad hoc est signum visibile et voluntarie institutum in altero, non in se ipso ; nec ad significandum est instittItum in se, sed ad efficiendum in se tamquam nobilius, ad significandum vero, ut est contentum in altero ; et hoc nihil derogat sibi.

5-6. Ad illud quod obicitur de corpore mystico, quod non est res, dicendum quod res huius sacramenti non dicitur corpus mysticum ratione partium, sed ratione unionis ; et illa unio est gratia et effectus sacramenti. Si obicias, quod effectus sequitur causam, dicendum quod unio in corpore mystico potest esse dupliciter : vel ab unitate virtutum compingentium vel a gratia sacramentali, secundum quam sumentes magis Christo incorporantur, et sic per consequens magis ad invicem uniuntur. Prima praecedit et non est res secunda sequitur et est effectus et res huius sacramenti.. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext