Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De unitate sacramenti Eucharistiae.

Secundo quaeritur de unitate huius sacramenti.

Rationes principales

Et quod sit unum sacramentum, probatur : Quia Ambrosius dicit quod simplex est sacramentum ; sed hoc est sacramentum : ergo simplex, ergo unum.

Item, ratione videtur, quia hoc sacramentum unius effectus est causa et ad unum ordinatur : ergo est unum et non plura.

Item, tantum septem sunt sacramenta ; sed si hoc non esset unum, essent sacramenta plura septem : ergo etc.

Contra : In Collecta : "Purificent nos, quaesumus, Domine, sacramenta, quae sumpsimus", et in multis aliis locis : ergo etc.

Item, significata in hoc sacramento sunt plura, scilicet corpus Christi verum et corpus Christi mysticum, quae omnino habent differentem unitatem : nam corpus Christi verum est unum unitate integritatis, sed corpus mysticum est unum unitate formae aggregationis. Ergo etc. Si dicas quod sunt ad invicem ordinata, ita quod unum per alterum, obicitur, quia plura sunt significata immediate et ex aequo, ut corpus et sanguis. Si dicas quod sunt annexa, hoc non solvit, quia secundum veritatem sacramenti non sunt ut annexa.

Item, sacramentum est signum essentialiter ; sed, plurificato superiori, plurificatur inferius ; sed in Eucharistia sunt plura signa : ergo et plura sacramenta. Si dicas quod plura sunt signa ratione specierum, sed unum significatum, et ideo unum sacramentum ; contra : in nomine est vox et significatum, sicut in sacramento ; sed Marcus et Tullius, etsi idem significent, tamen diversa sunt nomina : ergo et in sacramento isto, etsi idem sit res, plura tamen debent dici sacramenta.

Item, ista duo constituunt sacramentum : verbum et elementum, et elementum in ratione materialis, verbum in ratione formalis, Ergo ubi plura verba et elementa, ibi plura sacramenta ; sed sic est in proposito. Si dicas quod ordinata sunt ad unum, et ideo sunt unum, contra : causa universalis et particularis ad unum effectum ordinantur, nec tamen sunt unum, sed. plures causae : ergo etc.

Conclusio

Eucharistiae Sacramentum non est unum unitate simplicitatis, sed integritatis et in comparatione, quia signum ordinatur ad unum ratione naturae et institutionis

Respondeo : Dicendum quod unitas sacramenti non est unitas simplicitatis - constat enim ex verbo et elemento - sed integritatis ; nec integritatis absolutae, sed in comparatione, quia non uniuntur in tertio tamquam in forma, sed tamquam in signo. Quoniam igitur hoc sacramentum, quamvis duo signa contineat et duo verba, quia tamen ex his perfectum resultat signum et ordinatum ad unum, scilicet ad unionem corporis mystici, ideo est unum sacramentum.

Ratio autem talis integritatis et ordinationis unius dispositive venit a natura - quia nec panis est per se plene reficiens nec vinum, sed utrumque ; una enim plena refectio in natura venit ex utroque, et ita disposita sunt ad unam refectionem significandam - sed completive venit ab institutione divina, quae una institutione haec duo signa ordinavit ad significandam unam perfectam refectionem ; et ideo unum est sacramentum ratione naturae et institutionis divinae. Unde quia ex pluribus integratur, ideo Gregorius, materialiter loquendo, dicit sacramenta ; quia vero una ordinatione ordinatur ; ideo statim dicit : et praesta, ut hoc tuum sacramentum etc.

Ad rationes

Et sic patet illud Gregorii.

Ad illud quod primo obicitur, quod plura sunt significata, dicendum quod unum est propter alterum. et per alterum, quia verum significat mysticum.

Ad illud autem quod obicitur de sanguine, dicendum quod annexa sunt. Unde sicut oblatio agni et eius sanguinis non sunt duae oblationes vel sacrificia, sic in proposito intelligendum. Et si illud non sufficit, dicendum quod ordinantur ad unum significatum ultimum.

Ad illud quod obicitur, quod sunt plura signa, dicendum quod integraliter loquendo et materialiter, verum est, quia plures species, sed tamen unum signum integrum, sicut ostensum est. Non sic divrsae voces sunt unum nomen, immo diversas rationes habent innotescendi et diversas institutiones, ideo plura nomina ; si autem unam haberent institutionem, unum esset nomen, sicut hoc nomen Bonaventura vel hoc nomen Bonushomo.

Ad aliud similiter patet responsio, quia, quamvis sint duo verba et elementa, unum tamen sunt sacramentum, quia verbum et elementum non conveniunt ad unum sacramentum nisi ratione institutionis ordinantis ad unum. Quia ergo hic est institutio illa plura ad unum ordinans, ideo unum sacramentum. Per hoc patet quod non est simile de causa universali, quia non tantum ad unum effectum causae particularis ordinatur universalis, sed ad multos alios ; sed haec duo ad unum perfectum sacramentum ordinantur ; perfectum, inquam, dico quantum ad significationem, quia in neutro salvatur ratio perfectae refectionis naturalis per se, sed in utroque simul, ut tactum est.

PrevBack to TopNext