Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de sacramento Eucharistiae in se ; hic incipit agere per comparationem ad manducantem. Et quoniam circa manducationem Eucharistiae dupliciter fuit erratum, et quantum ad manducantem et quantum ad cibum qui manducatur, ideo haec pars habet duas partes. In prima Magister excludit errorem quantum ad manducantes, quia dixerunt aliqui malos non manducare verum corpus Christi. In secunda excludit errorem quantum ad cibum, quia dixerunt alii quod a nullis sumitur verum corpus Christi, et hoc facit in distinctione decima : Sunt item alii praecedentium insaniam etc.
On this page