Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Attende, quae sunt verba : Accipite et comedite, quia videtur hic innuere Magister quod haec sit forma. Sed contra hoc est, quia Ecclesia his verbis non utitur : ergo non conficit : ergo Ecclesia aut male facit aut Magister falsum dicit.

Respondeo : Dicendum quod circa hoc sunt duae opiniones. Aliqui dicunt quod quia vis est data verbis, quod solum his verbis fit confectio quae dicit Ecclesia ; et si verba mutantur, quantumcumque sit sensus idein, non conficitur ; et ideo dicunt quod in his verbis non fit confectio sive consecratio ; et dicunt quod Magister non dat hic formam. Alii dicunt aliter quod mutatio in modo enuntiandi, dum tamen servetur sensus, non impedit consecrationem. Unde in forma, quam ponit Magister, ita bene est consecratio sicut in forma quae ponitur in canone.

Verumtamen hoc asserendum est quod in forma, quae in canone scribitur, conficitur sacramentum ; de hac utilius est dubitare. Quis enim potest scire uttum Evangelistae et ipse Apostolus formam intenderent describere ? Ideo melius est hic pie dubitare quam praesumptuose definire. Credo tamen quod, si quis ita conficeret, non esset parvipendendum, immo honor et reverentia exhibenda propter periculum et propter hoc quod non possumus discernere, quia maius periculum est in contemnendo hostiam consecratam quam non consecratam venerari pro consecrata : ut puta, si non consecrata commisceatur aliis consecratis, a quibus non possit discerni, melius est totum venerari quam despicere aliquam ex eis, cum non possit cognosci. Si quis tamen formam Ecclesiae ex certa scientia mutat, graviter peccat.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non ideo tamen calumniandum est universae Ecclesiae. Videtur enim quod immo valde calumniandum, quia servandum est et imitandum tam factum quam verbum ; et iterum, magis quod dicit Dominus quam quod dicit servus ; sed Dominus confecit post coenam : ergo, quamvis Apostolus dicat contrarium, videtur quod magis post coenam conficiendum sit.

Respondeo : Dicendum quod in his quae Dominus praecepit, magis obediendum est Domino quam alicui alii ; sed tamen non omne factum Domini est praeceptum, quia non omnia fecit ad imitationem, sed quaedam fecit ad significationem et manifestationem veritatis, sicut dicitur fecisse Dominus quando fuit circumcisus, quia hoc non fecit ad imitationem, sed potius ad instructionem alicuius rei cognoscendae vel spiritualiter faciendae. Sic cibum illtim instituit post coenam in significationem effectus vel etiam aliorum quae tanguntur in littera.

PrevBack to TopNext