Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De duplici modo manducandi Eucharistiam.

Quantum ergo ad primum proceditur sic.

Quod duo debeant esse modi manducandi, scilicet sacramentalis et spiritualis, secundum quod Magister dicit, ostenditur.

Primo, auctoritate canonis Ioannis 6, 58 : "Qui manducat me vivit propter me", hic tangitur modus spiritualis ; sed I ad Corinthios 11, 29 : "Qui manducat indigne iudicium sibi manducat", et hic tangitur alius modus, qui non est spiritualis : ergo manducatio corporis Christi multiplex est.

Item, auctoritate Augustini: "Spiritualiter manducat qui in unitate Christi et Ecclesiae, quam sacramentum significat, manet" ; "qui autem discordat a Christo nec carnem Christi manducat nec sanguinem bibit, etiam si tantae rei sacramentum ad iudicium quotidie accipit".

Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia, cum duae sint tantum res huius sacramenti, et possibile sit unam accipere sine alia, ergo sunt duo modi distincti.

Item, manducatio dicit usum sacramenti : ergo, cum hic sit sacramentum interius et exterius, patet quod sunt duae manducationes.

Contra : Videtur quod non nisi una, quia "ubi unum propter alterum, ibi unum tantum". Ergo, si sacramentalis est propter spiritualem vel ad spiritualem, sicut signum ad signatum, ergo una tantum manducatio.

Item, caro Christi vere est cibus, ergo sicut lucis est illuminare, ita carnis illius est cibare ; sed non corporaliter, ergo spiritualiter ; sed qui recipit sacramentaliter recipit carnem, et sic cibatur spiritualiter : ergo unus tantum est modus manducandi, scilicet spiritualis.

Item, ostenditur quod sint plures modi, quia, sicut dicitur supra, distinctione quarta, quidam recipiunt in Baptismo rem tantum, quidam sacramentum tantum, quidam utrumque. Ergo tres modi : eadem ergo ratione et hic sunt tres manducationes.

Item, triplex est unio : in natura, in fide et in caritate ; sed unioni fidei respondet manducatio sacramentalis : ergo et unioni caritatis spiritualis : ergo erit tertius modus respondens unioni in natura.

Item, triplex est in nobis virtus theologica, et quaelibet suo modo unit. Ergo, cum aliquis modus manducandi respondeat fidei, aliquis respondebit spei.

Conclusio

Eucharistia duplici modo manductur scilicet sacramentaliter et spiritualiter

Respondeo : Dicendum quod duplex est modus manducandi, cuius distinctio a triplici oritur principio, videlicet a dispositione sumentium, quia quidam accedunt male dispositi, et hi manducant sacramentaliter ; quidam bene, et hi spiritualiter. Ulterius oritur dictinctio secundo a modo sumendi , quia quidam suscipiunt ore corporis, et hi sacramentaliter ; quidam vero ore cordis, et hi spiritualiter ; unde secundum duplex os duplex est manducatio. Tertio oritur ab ipso sacramento, quia duplicem habet rem, quarum una potest recipi sine altera ; ita sicut duplex est Baptismus, scilicet fluminis et flaminis a duplici re, sic etiam duplex modus manducandi. Et hoc ultimum est et completum, quia una res potest sumi sine altera.

Ad ratoines

Ad illud ergo quod obicitur, quod ubi unum propter alterum, dicendum quod hoc verum est, si sit ibi unum propter alterum quod non queat separari ; sed cum separatur, iam non remanet unum.

Ad illud quod obicitur, quod caro semper cibat, dicendum quod actus ille semper respicit dispositionem suscipientis, sicut illuminare ; unde sicut geminatur dispositio, sic et modus manducandi.

Ad illud quod obicitur, quod tres sunt modi in Baptismo, et sic etc., dicendum quod ille tertius modus non distinguitur nisi materialiter tantum ab aliis duobus.

Ad illud quod obicitur de unione naturae, dicendum quod manducatio respicit actum personae, ideo secundum naturam non est manducatio, sed praesupponitur.

Ad illud quod obicitur de spe, dicunt quidam quod non unit, quia spes proprie est futuri ; tamen dicendum quod istae manducationes non distinguuntur secundum virtutes quia manducatio spiritualis est secundum fidem et caritatem sed secundum res sacramenti. Unde omne sacramentum, quod quidem habet res duas, potest recipi sacramentaliter et spiritualiter.

PrevBack to TopNext