Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quid sit manducare spiritualiter.

Secundo quaeritur, quid sit manducare spiritualiter, sive pro quanto dicatur quis manducare spiritualiter.

Rationes principales

Et quod credere sit spiritualiter manducare, videtur : Auctoritate Domini, Ioannis 6, 54 : "Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis" ; et Ioannis 11, 25 : "Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet". Si igitur vita spiritualis non est sine manducatione spirituali, et vivere est in nobis per fidem, ergo vel credere est manducare vel non sine manducatione.

Item, hoc videtur expressius auctoritate Augustini, quam etiam Magister ponit in littera : "Crede, et manducasti" ; sed constat, quod hoc non intelligit sacramentaliter : ergo spiritualiter, et sic etc.

Item, quandocumque aliquis interius lavatur, dicitur spiritualiter baptizari. Ergo, a simili, quandocumque aliquis spiritualiter masticat et reficitur, spiritualiter manducat ; sed hoc est per actum fidei devotae, ubi est discussio et spiritualis refectio : ergo etc.

Contra : Si credere est spiritualiter manducare, cum multi peccatores et credant et aliquam devotionem habeant, videtur quod secundum hoc spiritualiter manducent ; hoc autem est contra Augustinum, qui dicit quod nullus spiritualiter manducat nisi qui est membrum Christi et manet in Christo.

Item, si actus fidei etiam cum caritate sufficit ad spiritualem manducationem, ergo omne quod credimus et diligimus, manducamus. Ergo, cum multa alia credamus quam hoc sacramentum vel rem huius sacramenti, videtur quod manducatio spiritualis sit omnium articulorum quod nemo sanae mentis concederet et quod manducatio non sit huic sacramento et rei propria.

Item, manducatio spiritualis est dicta ad similitudinem materialis ; sed qui comedit materialiter incorporat sibi cibum, qui autem credit et diligit Christum incorporatur Christo : ergo potius manducatur quam manducet. Ergo videtur quod manducatio spiritualis, qua quis manducat, in actu fidei et caritatis non consistat.

Conclusio

Ad spiritualem manducationem requiritur recogitatio fidei quasi masticati, et affectio caritatis quasi incorporatio

Respondeo : Dicendum quod manducatio primo et proprie in corporalibus invenitur et ab his ad spiritualia est translata ; et ideo, si velimus accipere rectam manducationem spiritualem, necesse habemus ad propriam acceptionem vocabuli nos transferre. Notandum igitur quod, licet multiplex actus sit in manducatione corporali annexus et consequens, iste tamen duplex est, qui est de integritate, masticatio scilicet et incorporatio, ut patet aspicienti. Si ergo ratio manducationis congrue transfertur ad spiritualia, oportet haec duo reperire, et secundum ea in quibus haec duo consistunt manducatio spiritualis attenditur. Spiritualis masticatio est recogitatio cibi, scilicet carnis Christi pro nobis expositae in pretium ad redimendum et in cibum ad reficiendum. Incorporatio vero attenditur, dum recogitans caritatis amore ei quod cogitatur iungitur et sic incorporatur, et dum incorporatur, reficitur et magis assimilatur.

Ad hoc ergo quod quis spiritualiter manducet requiritur recogitatio fidei et affectio caritatis. In primo est masticatio, in secundo incorporatio ; et ex his duobus integratur spiritualis manducatio. Concedo ergo quod non sufficit qualiscumque fides, sed necessario fides operans per dilectionem. Et de hac currunt tres rationes ad primam partem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in oppositum de fide informi, dicendum quod verum est, quod illa non sufficit.

Ad illud quod obicitur, quod secundum hoc omnes articulos manducamus, dicendum quod, proprie loquendo, non quaecumque discussio et recogitatio fidei dicitur masticatio, sed illa quae est cibi ; et ideo non quilibet actus credendi manducare nos facit, nisi ille sit qui est ipsius carnis Christi pro nobis ad redimendum expositae, ubi fuit eius decoctio, et ad reficiendum, ubi vera consistit refectio.

Ad illud quod obicitur de assimilatione, dicendum quod non est omnimoda similitudo, est tamen similitudo sufficiens ad translationem, quia sicut hic corporaliter est masticatio et incorporatio, ita in manducatione spirituali. Sed in hoc est dissimilitudo, quia in corporali manducans convertit in se cibum, quia dignior et nobilior est cibo ; in spirituali est e contrario, quia cibus est nobis dignior et perfectior et completior, ideo potius in ipsum mutamur et incorporamur quam e converso. Ratio igitur non valet, quia non est omnino simile ; et in translatione non oportet omnimodam attendi similitudinem, sed sufficit reperire aliqualem.

PrevBack to TopNext