Text List

I, Distinctio 10, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 10, A. 1, Q. 3

Utrum in divinis ponenda sit tertia persona procedens per modum mutuae caritatis.

Tertio quaeritur , utrum sit necesse ponere ter- liam personam procedentem per modum mutuae ca- ritatis. Et quod sic, videtur.

1. Ioannis decimo septimo': Ut sint unum- , sicut et nos ; Dominus orat et petit discipulis uni- tatem, non naturae, sed dilectionis per conformita' tera ad illam summam unitatem; sed membra Christi uniuntur per amorem mutuum: ergo in divinis est exemplar huius : sic etc.

2. Item, Hieronymus super Psalmum decimum septimum ^ : "Spiritus sanctus est amnr , quem ha- bet Pater in Filium, et Filius in Patrem": ergo est amor mutuus.

3. Item, ratione ostenditur hoc ipsum, quia perfectior est dilectio, quando est mutua, quia si non est mutua , ex altera parte claudicat ; sed in illa dilectione est summa perfectio et nuUa claudicatio: ergo etc.

ii. Item, qui nonamat vicissim amantem se recte et liberaliter aut est iniquus, aut ingratus: cum ergo in divinis nuila sit iniquitas, nulla ingratitudo, necesse est ibi esse amorem mutuum.

Contra: 1. Si est amor mutuus, ergo Fihi in Ad opposi- Patrem et Patris in Filium: ergo Pater ahquid re- cipit a Filio; quod absurdum est.

2. Item, qui amat amantem facit quod debel, quia hoc est debitum, quod rependendum est; ergo si est in divinis amor mutuus, ergo est debitus: ergo non est liberalissimus , quod absurdum est.

3. Item , nullus amor mutuus est amor unicus ; haec per se nota est; ergo si Spiritus sanctus est amor mutuus, unicus non est amor.

4. Item, si amor est mutuus, ergo est amor Patris ad Filium; sed iste, ut dicit Richardus^ est amor gratuitus, similiter erit Filii ad Patrem; et iste, ut ipse dicit, est amor debitus: ergo si tertia per- Svona procedit per modum amoris gratuiti et debiti, ergo est amor ex utroque permixtus: ergo non amor purus. Et iterum , cum iste amor sit Filius , videlur quod Filius sit Spiritus sanctus, quia, ut dicit Ri- chardus^, in Filio est amor ex utroque permixtus.

CONCLUSIO.

Tertia persona procedit per modum mutuae caritatis.

Respondeo: Dicendum, quod cum amor perfe- ctionem delectationis * et unionis et rectitudinis ha- beat ex mutualilate, aut non est personam ponere in divinis procedere per modum amoris , aut , si concinsio. procedit, procedit per modum mutuae caritatis.

1 . Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiuuo op- quod tunc Fiiius aliquid dat Patri ; dicendum , quod '"""°''°°'' ex hoc , quod amans per amorem tendit in amatum, nihil dat ei ; alioquin nos daremus aliquid Deo, cum ipsum amamus.

2. Ad illud quod obiicitur , quod amor mutuus est debitus; dicendum, quod debitus est, quia re- ctus ; sed tamen amor non considerat debitum. Unde quantumcumque debeatur, dum tamen debitum non attendatur , non niinuitur ratio liberalitatis , immo ostenditur ratio rectitudinis.

3. Ad illud quod obiicitur: si mutuus, non uni- cus '; dicendum, quod verum est in amantibus, quorum affectus sunt diversi; non sic est in Deo.

4. Ad illud quod obiicitur , quod non est amor purus; dicendum, quod ex utraque parte liberahs est , et ideo omnino purus. Et quod " dicit Ricliardus, quod est amor debitus et gratuitus ; dicendum, quod istae conditiones non dicunt modum amandi circa amorem , sed dicunt modum emanandi sive originis circa personas.

PrevBack to TopNext